|
Et videtur quod non.
1. Dicitur enim I ad Cor. XIII, 13: nunc autem manent
fides, spes et caritas, tria haec; maior autem horum est caritas.
Sed maioritas excludit aequalitatem. Ergo virtutes in uno homine non
sunt aequales.
2. Sed dicendum, quod caritas est maior secundum actum, sed non
secundum habitum. Sed contra, Augustinus dicit in Lib. de
Trinit., quod in his quae non mole magna sunt, idem est esse maius
quod melius. Sed habitus caritatis est melior quam habitus aliarum
virtutum, quia magis attingit ad Deum, secundum illud I Ioan.,
IV, 16: qui manet in caritate, in Deo manet. Ergo caritas
secundum habitum, maior est quam aliae virtutes.
3. Praeterea, perfectio praecedit suum perfectibile. Sed caritas
est perfectio aliarum virtutum, secundum illud Coloss. III,
14: super omnia autem haec caritatem habete, quod est vinculum
perfectionis; et I ad Tim. I, 5, dicitur: finis autem praecepti
caritas. Ergo est maior aliis virtutibus.
4. Praeterea, illud quod nihil imperfectionis habet annexum, est
perfectius et maius; quia albius est quod est nigro impermixtius. Sed
habitus caritatis nihil habet imperfectionis admixtum; quia fides est
de non apparentibus, et spes de non habitis. Ergo caritas, etiam
secundum habitum, est perfectior et maior quam fides et spes.
5. Praeterea, Augustinus dicit in XIX de civitate Dei:
virtutes nisi ad Deum referantur, vitia sunt. Ex quo potest accipi,
quod ratio virtutis perficitur ex ordine ad Deum. Sed caritas
propinquius ordinat hominem ad Deum quam aliae virtutes; quia unit
hominem Deo, secundum illud I ad Cor. cap. VI, 17: qui
adhaeret Deo, unus spiritus est. Ergo caritas est maior virtus quam
aliae.
6. Praeterea, virtutes infusae originem habent ex gratia, quae est
earum perfectio. Sed caritas perfectius participat gratiam quam aliae
virtutes: gratia enim et caritas inseparabiliter se concomitantur;
fides autem et spes possunt esse sine gratia. Ergo caritas est maior
aliis virtutibus; non ergo omnes virtutes sunt aequales.
7. Praeterea, Bernardus dicit in I de consideratione, quod
prudentia est materia fortitudinis, quia sine prudentia fortitudo
praecipitat. Sed id quod est principium et causa alicuius, est maius
et potius eo. Ergo prudentia est maior fortitudine; non ergo omnes
virtutes sunt aequales.
8. Praeterea, philosophus dicit in V Ethic., quod iustitia est
tota virtus; aliae autem virtutes sunt secundum partem. Sed totum est
maius parte. Ergo iustitia est maior aliis virtutibus; non ergo omnes
virtutes sunt aequales.
9. Praeterea, Augustinus probat in XI super Genes. ad Litt.
quod si omnia in universo essent aequalia, non essent omnia. Sed
virtutes omnes habentur simul, quia sunt connexae, ut supra, art.
praec., ostensum est. Non ergo omnes virtutes sunt aequales.
10. Praeterea, virtutibus opponuntur vitia. Sed non omnia vitia
sunt aequalia. Ergo neque omnes virtutes sunt aequales.
11. Praeterea, laus debetur actibus virtutum. Sed quidam magis
laudantur de una virtute quam de alia; unde Cassianus dicit in V de
institutione Coenob.: alius scientiae floribus exornatur; alius
discretionis ratione robustius communitur; alter patientiae gravitate
fundatur; alius humilitatis, alius continentiae virtute praefertur.
Non ergo omnes virtutes in uno homine sunt aequales.
12. Sed dicendum, quod ista inaequalitas est secundum actus, non
secundum habitus. Sed contra, secundum philosophum in I Poster.,
ea quae ad aliquid sunt, simul intenduntur. Sed habitus secundum
propriam rationem dicitur ad actum. Est enim habitus quo quis agit cum
tempus fuerit, ut Augustinus dicit in Lib. de bono coniugali. Si
ergo actus unius virtutis in aliquo homine est maior quam actus
alterius, sequitur quod etiam habitus sint inaequales.
13. Praeterea, Hugo de s. Victore dicit, quod actus augent
habitus. Si ergo actus virtutum sunt inaequales; et habitus virtutum
inaequales erunt.
14. Praeterea, ita se habet in moralibus habitus virtutis ad actum
proprium, sicut in naturalibus forma ad proprium motum vel actionem.
Sed in naturalibus, quanto aliquis magis habet de forma, tanto magis
habet de operatione vel motu, quia quod est gravius, velocius tendit
deorsum, et quod est calidius, magis calefacit. Ergo etiam in
moralibus actus virtutum inaequales esse non possunt, nisi habitus
virtutum fuerint inaequales.
15. Praeterea, perfectiones sunt proportionabiles perfectibilibus.
Virtutes autem sunt perfectiones potentiarum animae, quae sunt
inaequales, quia ratio excedit inferiores vires, quibus imperat.
Ergo etiam virtutes sunt inaequales.
16. Praeterea, Gregorius dicit, XXII Moral. et Homil.
XV in Ezech., beatus Iob incrementa virtutum, quia distincte
hominibus superno munere tribui conspexit, gradus vocavit; quoniam per
ipsos ascenditur, et ad caelestia obtinenda venitur. Sed ubi est
incrementum et gradus, non est aequalitas. Ergo virtutes non sunt
aequales.
17. Praeterea, quaecumque ita se habent quod uno crescente aliud
decrescit, oportet quod sint inaequalia. Sed videtur quod caritate
crescente aliud decrescat: quia status patriae, in quo perficietur
caritas, opponitur statui viae, in quo habet locum fides; uno autem
oppositorum crescente, alterum decrescit. Ergo caritas et fides non
possunt esse aequales; non ergo omnes virtutes sunt aequales.
1. Sed contra. Apocal. XXI, 16 dicitur: quod latera
civitatis sunt aequalia; per quae latera signantur virtutes, secundum
Glossam. Ergo virtutes sunt aequales.
2. Praeterea, dicit Augustinus in VI de Trinit.: quicumque
sunt aequales in fortitudine, aequales sunt in prudentia et
temperantia. Si enim dixeris aequales esse istos fortitudine, sed
illum praestare prudentia; sequitur quod huius fortitudo minus prudens
sit. Ac per hoc nec fortitudine aequales erunt; quando est illius
fortitudo prudentior. Atque ita de ceteris virtutibus invenies, si
omnes eadem consideratione percurras. Non autem oporteret eos qui sunt
aequales in una virtute, esse aequales in aliis, nisi omnes virtutes
in uno homine sint aequales.
3. Praeterea, Gregorius dicit super Ezech. quod fides, spes,
caritas et operatio sunt aequales. Ergo pari ratione omnes aliae
virtutes sunt aequales.
4. Praeterea, Ezech. XLVI, 22, dicitur: mensurae unius
quatuor erant; Glossa: quibus proficimus ad virtutem. Sed quae
unius mensurae, sunt aequalia. Ergo omnes sunt aequales.
5. Praeterea, Damascenus dicit: naturales sunt virtutes, et
aequaliter insunt omnibus secundum esse accidentis. Ergo virtutes
secundum suum esse accidentis sunt aequales.
6. Praeterea, maioris virtutis actui debetur maius praemium. Si
ergo in homine esset una virtus maior quam alia, sequeretur quod eidem
homini deberetur maius et minus praemium; quod est inconveniens.
7. Praeterea, si simpliciter sequitur ad simpliciter, et magis
sequitur ad magis. Sed ad hoc quod una virtus habeatur, sequitur quod
omnes habeantur, quia virtutes sunt connexae, ut supra, art.
praeced., dictum est. Ergo ad hoc quod una magis habeatur, sequitur
quod omnes magis habeantur; oportet ergo omnes virtutes esse aequales.
Respondeo. Dicendum, quod aequale et inaequale dicuntur secundum
quantitatem; unum enim in quantitate aequale dicitur, sicut in
qualitate simile, et in substantia idem, ut patet in V Metaph.
Quantitas autem importat rationem mensurae, quae primo quidem
invenitur in numeris; secundario autem in magnitudinibus; et quodam
alio modo in omnibus aliis generibus, ut patet in IX Metaph. In
quolibet enim genere id quod est simplicissimum et perfectissimum, est
mensura omnium aliorum, ut in coloribus albedo, et in motibus motus
diurnus; eo quod unaquaeque res tanto perfectior est, quanto magis
accedit ad primum sui generis principium. Ex quo patet quod perfectio
uniuscuiusque rei secundum quam attenditur mensuratio eius, est a primo
principio; similiter quantitas eius; et hoc est quod Augustinus dicit
in VIII de Trinit., quod in his quae non mole magna sunt, idem
est melius quod maius. Cum autem cuiuslibet formae non subsistentis
esse consistat in eo quod subiecto vel materiae inest, dupliciter
potest eius quantitas seu perfectio considerari: uno modo, secundum
rationem propriae speciei; alio modo, secundum esse quod habet in
materia seu subiecto. Secundum quidem rationem propriae speciei,
formae diversarum specierum sunt inaequales; sed formae unius speciei
quaedam quidem possunt esse aequales, quaedam autem non. Oportet enim
principium specificum accipi in aliquo indivisibili. Differentia enim
huiusmodi principii speciem variat, et ideo, si hoc principio esset
additio vel subtractio, ex necessitate species variaretur. Unde et
philosophus dicit in VIII Metaph., quod species rerum sunt sicut
numeri, in quibus unitas addita vel subtracta variat speciem. Quaedam
vero formae sunt quae sortiuntur speciem per aliquid suae essentiae,
sicut omnes formae absolutae, sive sint substantiales sive
accidentales; et in talibus impossibile est quod in eadem specie
secundum hunc modum una forma maior alia inveniatur, non enim est una
albedo secundum se considerata, magis albedo quam alia. Quaedam vero
formae sunt quae sortiuntur speciem ex aliquo extrinseco ad quod
ordinantur, sicut motus sortitur speciem ex termino. Unde unus motus
est maior alio, secundum propinquitatem vel distantiam a termino. Et
similiter inveniuntur quaedam qualitates quae sunt dispositiones in
ordine ad aliquid; sicut sanitas est quaedam commensuratio humorum in
ordine ad naturam animalis, quod dicitur sanum: et ideo aliquis gradus
commensurationis humorum in leone est sanitas, qui in homine esset
infirmitas. Quia ergo secundum gradum commensurationis sanitas non
recipit speciem, sed secundum naturam animalis ad quam ordinatur,
contingit etiam quod in eodem animali una sanitas est maior quam alia,
ut dicitur X Ethicorum: in quantum, scilicet, diversi gradus
commensurationis humorum possunt esse, in quibus salvatur convenientia
humanae naturae. Et eodem modo se habet in scientia, quae recipit
unitatem ex unitate subiecti; unde in uno potest esse geometria maior
quam in alio, in quantum novit plures conclusiones ordinatas ad
cognitionem subiecti geometriae, quod est magnitudo. Similiter etiam
secundum quantitatem perfectionis quam habent huiusmodi formae secundum
quod insunt materiae vel subiecto, quaedam formae unius speciei
inaequales esse possunt, in quantum insunt secundum magis et minus;
quaedam vero magis et minus inesse non possunt. Non enim quaecumque
forma dat speciem subiecto cui inest, potest inesse magis et minus:
quia, sicut dictum est, principium specificum oportet in indivisibili
consistere; quod inde est, quia nulla forma substantialis recipit
magis et minus. Similiter etiam si qua forma speciem sortiatur
secundum aliquid quod secundum suam rationem est indivisibile, non
dicitur secundum magis et minus. Et inde est quod binarius, et
quaelibet alia species numeri quae specificatur secundum unitatem
additam, non recipit magis et minus; et eadem ratio est in figuris
quae secundum numerum specificantur, ut triangulus et quadratum; et in
quantitatibus determinatis, ut bicubitum et tricubitum; et in
relationibus numeralibus, sicut duplum et triplum. Formae vero quae
neque dant speciem subiecto, neque sortiuntur speciem ex aliquo quod
secundum rationem suam sit indivisibile, possunt inesse secundum magis
et minus, ut albedo et nigredo, et alia huiusmodi. Ex his igitur
patet, quod dupliciter potest aliquid se ad diversas formas habere
circa aequalitatem et inaequalitatem. Quaedam enim formae sunt quae in
eadem specie inaequalitatem non recipiunt neque secundum se, ut una
earum sit maior quam alia eiusdem speciei, neque secundum esse, ut
scilicet magis insit subiecto; et huiusmodi sunt omnes formae
substantiales. Quaedam vero inaequalitatem non recipiunt secundum se,
sed solum secundum quod insunt subiecto, sicut albedo et nigredo.
Quaedam vero inaequalitatem recipiunt secundum se, non tamen secundum
quod insunt subiecto, sicut triangulus dicitur maior triangulo, eo
quod lineae unius trianguli sunt maiores quam alterius, quamvis
ordinentur ad aliquid unum specificans; non tamen una superficies est
magis triangula quam alia. Quaedam vero sunt quae recipiunt
inaequalitatem et secundum se, et secundum quod insunt subiecto; sicut
sanitas, et scientia, et motus. Est enim motus inaequalis, vel quia
maius spatium pertransit, vel quia mobile velocius movetur. Similiter
etiam scientia est maior unius quam alterius, vel quia conclusiones
plures novit, vel quia easdem res melius scit. Similiter potest esse
sanitas inaequaliter, vel quia gradus commensurationis in uno est
propinquior debitae et perfectae aequalitati quam in alio, vel quia
circa eumdem gradum commensurationis unus firmius se habet quam alius,
et melius. His igitur visis, circa aequalitatem et inaequalitatem
virtutum dicendum est, quod si loquamur de inaequalitate virtutum quae
attenditur secundum seipsas, sic virtutes diversarum specierum possunt
esse inaequales. Cum enim virtus sit dispositio perfecti ad optimum,
ut dicitur in VII Ethic., illa virtus perfectior et maior est quae
ad maius bonum ordinatur. Et secundum hoc virtutes theologicae,
quarum obiectum est Deus, sunt aliis potiores; inter quas tamen
caritas est maior, quia propinquius Deo coniungit; et spes maior quam
fides, quia scilicet spes aliqualiter movet affectum in Deum, fides
autem facit Deum in homine esse per modum cognitionis. Inter alias
autem virtutes prudentia est maxima, quia est moderatrix aliarum; et
post hanc iustitia, per quam homo bene se habet non solum in seipso,
sed ad alium; et post hanc fortitudo, per quam homo propter bonum
contemnit pericula mortis; et post hanc temperantia, per quam homo
propter bonum contemnit maximas delectationes corporalium. Sed in
eadem specie virtutis non potest huiusmodi inaequalitas inveniri sicut
invenitur in eadem specie scientiae, quia non est de ratione
scientiae, quod habens aliquam scientiam sciat omnes conclusiones
illius scientiae; est autem de ratione virtutis, ut habens aliquam,
bene se habeat in omnibus quae ad virtutem illam pertinent. Secundum
vero perfectionem vel quantitatem virtutis ex parte illa qua inest
subiecto, potest esse inaequalitas etiam in eadem specie virtutis: in
quantum unus habentium virtutem melius se habet ad ea quae sunt illius
virtutis quam alius; vel propter meliorem dispositionem naturalem, vel
propter maius exercitium, vel propter melius iudicium rationis, vel
propter gratiae donum; quia virtus neque dat speciem subiecto, neque
habet aliquid indivisibile in sui ratione, nisi secundum Stoicos, qui
dicebant nullum habere virtutem nisi eam haberet in summo; et secundum
hoc omnes sunt habentes eamdem virtutem aequaliter. Sed hoc non
videtur esse de ratione alicuius virtutis, quia talis diversitas in
modo participandi virtutem attenditur secundum praedicta, quae non
pertinent ad rationem alicuius particularis virtutis, puta castitatis,
vel similium. Sic igitur in diversis, virtutes inaequales esse
possunt, et quantum ad diversas species virtutum, et etiam secundum
quod insunt subiecto, quantum etiam ad unam speciem virtutis. Sed in
uno et in eodem homine sunt quidem virtutes inaequales secundum
quantitatem vel perfectionem, quam virtus secundum se habet; secundum
vero illam quantitatem et perfectionem quam habet virtus secundum quod
inest subiecto, simpliciter quidem oportet omnes virtutes esse
aequales, eadem ratione qua et sunt connexae, quia aequalitas est
quaedam connexio in quantitate. Unde et aequalitatis rationem aliqui
assignant secundum quod per quatuor virtutes cardinales intelliguntur
quidam generales modi virtutum; et huiusmodi est ratio Augustini in
VI de Trinit. Aliter vero assignari potest secundum dependentiam
virtutum moralium a prudentia, et omnium virtutum a caritate; unde ubi
est aequaliter caritas, oportet omnes virtutes esse aequales secundum
formalem perfectionem virtutis; et eadem ratione de prudentia per
comparationem ad virtutes morales. Secundum quid vero possunt virtutes
esse inaequales in uno et eodem, sicut et non connexae, secundum
inclinationem potentiae ad actum, quae est ex natura, vel ex quacumque
alia causa. Et propter hoc quidam dicunt, quod sunt inaequales
secundum actum; sed hoc non est intelligendum nisi secundum
inaequalitatem inclinationis ad actum.
Ad primum ergo dicendum, quod ratio illa procedit de inaequalitate
quae est et attenditur secundum ipsas virtutes, non de inaequalitate
quae est secundum inesse ipsarum, de qua nunc loquimur. Caritas
enim, ut dictum est, secundum se est maior omnibus aliis virtutibus;
sed tamen, ea crescente, etiam proportionaliter crescunt omnes aliae
virtutes in uno et eodem homine, sicut digiti manus secundum se sunt
inaequales, tamen proportionaliter crescunt.
Et similiter dicendum est ad secundum, tertium, quartum, quintum et
sextum; et etiam ad septimum, quod secundum eumdem modum probabat,
aliis virtutibus esse fortitudinem maiorem.
Similiter etiam ad octavum, quod eodem modo procedit de iustitia,
licet iustitia, quae est tota virtus, non sit illa iustitia quae
ponitur virtus cardinalis.
Et similiter etiam dicendum ad nonum; quia in hoc omnes virtutes
homini insunt, quod distinguuntur secundum maiorem et minorem
perfectionem speciei.
Et similiter etiam dicendum ad decimum, quia etiam hoc modo vitia sunt
inaequalia.
Ad undecimum dicendum, quod unus magis laudatur de una virtute quam de
alia propter maiorem promptitudinem ad actum.
Ad duodecimum dicendum, quod ubi est maior habitus, oportet quod sit
maior actus secundum inclinationem habitus. Potest tamen esse in
homine aliquid vel impediens vel disponens ad actum, quod per accidens
se habet ad habitum; sicut habitus scientiae impeditur ne ad actum
prodeat, propter ebrietatem. Et ideo secundum huiusmodi impedimenta
vel auxilia ad agendum, potest quandoque esse augmentum in actu, non
existente augmento circa habitum.
Ad decimumtertium dicendum, quod in habitibus acquisitis maius
exercitium causat maiorem habitum; tamen per accidens potest impediri
habitus iam ex pluribus actibus acquisitus, ut non magis possit in
actum procedere; sicut dictum est in corp. art.
Ad decimumquartum dicendum, quod in rebus naturalibus, ubi est
aequalis forma, potest esse inaequalitas actus propter aliquod
impedimentum accidentale.
Ad decimumquintum dicendum, quod potentiae sunt inaequales secundum
seipsas: in quantum, scilicet, una potentia secundum propriam
rationem est perfectior alia. Et hoc etiam modo dictum est, quod
virtutes sint inaequales.
Ad decimumsextum dicendum, quod virtutes insunt proportionaliter, ut
dictum est; unde ex hoc non sequitur quod inaequaliter habeantur.
Ad decimumseptimum dicendum, quod status patriae opponitur fidei,
ratione apertae visionis, quam non consequitur aliquis per augmentum
caritatis; unde non oportet quod crescente caritate fides minuatur.
Ad primum vero eorum quae in contrarium obiecta sunt et secundum,
tertium et quartum patet responsio ex his quae dicta sunt.
Ad quintum dicendum, quod Damascenus intelligit virtutes aequaliter
in omnibus esse.
Ad sextum dicendum, quod praemium essentiale respondet radici
caritatis; et ideo, si etiam detur quod virtutes non sint aequales,
tamen idem praemium debebitur uni homini propter identitatem caritatis.
Septimum concedimus.
|
|