|
Et videtur quod non.
1. Dicit enim Gregorius, XVI Moral., quod accidentia vitae
comparata cum corpore transeunt. Non ergo manent in patria.
2. Praeterea, habito fine non sunt necessaria ea quae sunt ad
finem; sicut postquam pervenitur ad portum, non necessaria est navis.
Sed virtutes cardinales in hoc distinguuntur a theologicis, quod
theologicae habent ultimum finem pro obiecto, cardinales autem sunt
circa ea quae sunt ad finem. Ergo quando perventum fuerit ad ultimum
finem in patria, non erit necessaria virtus cardinalis.
3. Praeterea, sublato fine cessat id quod est ad finem. Sed
virtutes cardinales ordinantur ad bonum civile, quod non erit in
patria. Ergo neque virtutes cardinales erunt in patria.
4. Praeterea, id non dicitur manere in patria, sed magis evacuari,
quod non manet secundum propriam speciem, sed solum secundum communem
generis rationem; sicut fides dicitur evacuari, quamvis maneat
cognitio, quae est genus eius. Sed virtutes cardinales non remanent
in patria secundum proprias species, secundum quas distinguuntur:
dicit enim Augustinus, XII super Genes. ad Litt., quod una ibi
et tota virtus est amare quod videris. Ergo virtutes cardinales non
manent in patria, sed evacuantur.
5. Praeterea, virtutes habent speciem ex obiectis. Sed obiecta
virtutum cardinalium non manent in patria: nam prudentia est circa
dubia, de quibus est consilium; iustitia autem est circa contractus et
iudicia; fortitudo autem est circa pericula mortis; temperantia autem
circa concupiscentias ciborum et venereorum, quae omnia non erunt in
patria.
6. Sed dicendum, quod in patria habebunt alios actus.- Sed
contra, diversitas eius quod cadit in definitione alicuius rei,
diversificat speciem eius. Sed actus cadit in definitione habitus:
dicit enim Augustinus in libro de bono Coniug., quod habitus est quo
quis agit cum tempus affuerit. Ergo si sunt diversi actus, erunt et
habitus specie differentes.
7. Praeterea, secundum Plotinum, ut Macrobius refert, aliae sunt
virtutes purgati animi, et aliae virtutes politicae. Sed virtutes
purgati animi maxime videntur esse virtutes quae sunt in patria;
virtutes autem quae sunt hic, sunt virtutes politicae. Ergo virtutes
quae sunt hic, non manent, sed evacuantur.
8. Praeterea, plus distant status beatorum et viatorum, quam status
domini et servi, aut viri et mulieris in vita praesenti. Sed secundum
philosophum in I Politic., alia est virtus domini et alia est virtus
servi, et similiter alia viri et alia mulieris. Ergo multo magis
aliae sunt virtutes viatorum et beatorum.
9. Praeterea, habitus virtutum sunt necessarii ad habilitandum
possibilitatem ad actum. Sed huiusmodi habilitatio sufficienter fiet
ibi per gloriam. Non ergo erunt necessarii habitus virtutum.
10. Praeterea, apostolus probat, I ad Corinth. XIII, 8,
quod caritas est excellentior aliis, quia non evacuatur. Sed fides et
spes, quae evacuantur, sunt nobiliores virtutibus cardinalibus, quia
habent nobilius obiectum, scilicet Deum. Ergo virtutes cardinales
evacuantur.
11. Praeterea, virtutes intellectuales sunt nobiliores moralibus,
ut patet in VI Ethic. Sed virtutes intellectuales non manent, quia
scientia destruetur, ut dicitur I ad Corinth. cap. XIII, 8.
Ergo nec virtutes cardinales manebunt in patria.
12. Praeterea, sicut Iac. I, 4, dicitur, patientia opus
perfectum habet. Sed patientia non manet in patria nisi secundum
praemium, ut dicit Augustinus XIV de Civit. Dei. Ergo multo
minus aliae virtutes morales.
13. Praeterea, quaedam virtutes cardinales, scilicet temperantia
et fortitudo, sunt in potentiis animae sensitivis: sunt enim
irrationabilium partium animae, ut patet per philosophum in III
Ethic. Sed partes animae sensitivae neque sunt in Angelis, neque
possunt esse in anima separata. Ergo huiusmodi virtutes non sunt in
patria neque in Angelis, neque in animabus separatis.
14. Praeterea, Augustinus dicit, XIII de Civit. Dei, quod
in patria vacabimus, videbimus, amabimus, laudabimus. Sed vacare
est actus sapientiae: videre actus intellectus: amare actus
caritatis: laudare actus latriae. Ergo ista sola erunt in patria,
non autem virtutes cardinales.
15. Praeterea, in patria erunt homines similes Angelis, ut
dicitur Matth. XXII, 30. Sed secundum sobrietatem homines non
assimilantur Angelis, ad quos non pertinet cibis et potibus uti.
Ergo sobrietas non erit in patria, et pari ratione nec aliae huiusmodi
virtutes.
1. Sed contra. Est quod dicitur Sap. I, v. 15: iustitia
perpetua est et immortalis.
2. Praeterea, Sap. VIII, 7, dicitur de divina sapientia
quod sobrietatem et prudentiam docet, iustitiam et virtutem, quibus in
vita nihil utilius est hominibus. Sed in patria erit plenissima
participatio sapientiae. Ergo huiusmodi virtutes plenius erunt in
patria.
3. Praeterea, virtutes sunt divitiae spirituales. Sed spiritualium
divitiarum maior copia est in patria quam in via. Ergo huiusmodi
virtutes plenius in patria abundabunt.
Respondeo. Dicendum, quod in patria manent virtutes cardinales, et
habebunt ibi alios actus quam hic, ut Augustinus dicit, XIII de
Trinit.: quod nunc agit iustitia in subveniendo miseris, quod
prudentia in praecavendis insidiis, quod fortitudo in perferendis
molestiis, quod temperantia in coercendis delectationibus pravis, non
ibi erit, ubi nihil omnino mali erit; sed iustitiae erit regenti Deo
subditum esse; prudentiae, nullum bonum Deum praeponere vel aequare;
fortitudinis, ei firmissime cohaerere; temperantiae, nullo affectu
noxio delectari. Ad cuius evidentiam sciendum est, quod sicut
philosophus dicit in I de caelo, virtus importat ultimum potentiae.
Manifestum est autem, quod in diversis naturis diversum est potentiae
ultimum, quia altioris naturae est maior potentia, ad plura et maiora
se extendens. Et ideo illud quod est virtus uni, non est virtus
alteri; puta, hominis virtus determinatur ad ea quae sunt praecipua in
humana vita; sicut temperantia humana est, quod a ratione homo non
discedat propter maximas delectationes, sed eas magis secundum rationem
moderetur; fortitudo autem humana est, ut propter bonum rationis
firmiter stet contra maxima pericula, quae sunt pericula mortis. Sed
quia divinae potentiae ultimum non attenditur secundum ista, sed
secundum aliquid altius pertinens ad infinitatem potentiae eius; ideo
fortitudo divina est eius immobilitas; temperantia erit conversio
mentis divinae ad seipsam; prudentia autem est ipsa mens divina;
iustitia autem Dei ipsa lex eius perennis. Est autem considerandum,
quod diversa ultima dupliciter accipi possunt: uno modo secundum quod
accipiuntur in eadem serie motus; alio modo secundum quod accipiuntur
ut omnino disparata, et ad invicem non ordinata. Si igitur
accipiantur diversa ultima quae sub una serie motus ordinantur, esse
diversa ultima, faciunt diversas species motus; non autem
diversificant speciem principii motivi, eo quod idem est principium
motus quod movet a principio usque ad finem. Et huius exemplum
accipere possumus in aedificatione, in qua ultimus terminus est forma
domus completa; possunt tamen alia ultima accipi secundum complexionem
singularum partium domus; unde, ut philosophus dicit in X Ethic.,
alius specie motus est fundatio domus, quae terminatur ad fundamentum,
et alia columnarum erectio, et alia completa aedificatio; sed tamen
ars aedificatoria est una et eadem, quae est horum trium motuum
principium; et idem est in aliis motibus. Si vero accipiantur diversa
ultima disparata, quae non sunt in una serie motus, sed sunt omnino
disparata: tunc et motus specie differunt, et principia motiva; sicut
alia ars est quae est principium aedificationis, et constructionis
navis. Sic ergo ubi est idem ultimum specie, est et eadem virtus
secundum speciem, idem actus, sive motus virtutis; sicut patet quod
idem ultimum specie est quod attingit temperantia in me et in te,
scilicet moderantia circa delectationes tactus; unde nec temperantia
nec actus eius specie differt in me et in te. Ubi vero ultimum quod
attingit virtus, nec est in eadem specie, nec sub eadem serie motus
continetur, oportet quod sit differentia secundum speciem non solum in
actu virtutis, sed etiam in ipsa virtute; sicut patet de istis
virtutibus secundum quod dicuntur de Deo et de homine. Ubi vero
ultimum virtutis differt specie (si tamen sub eadem serie motus
continetur, ut scilicet ab uno perveniatur in aliud), est quidem
actus differens specie, sed virtus est eadem; sicut fortitudinis actus
ad aliud ultimum derivatur ante praelium, et ad aliud in ipso praelio,
et ad aliud in triumpho: unde alius specie actus est accedere ad
bellum, et alius in praelio fortiter stare, et alius iterum de adepta
victoria gaudere; et eadem fortitudo est; sicut etiam eiusdem
potentiae actus est amare, desiderare et gaudere. Manifestum est
igitur ex praedictis, in istomet artic., quod cum status patriae sit
altior quam status viae, pertingat ad perfectius ultimum. Si igitur
ultimum illud ad quod pertingit virtus viae, ordinetur ad ultimum illud
ad quod pertingit virtus patriae, necesse est quod sit eadem virtus
secundum speciem; sed actus erunt differentes. Si autem non
accipiatur unum in ordine ad aliud, tunc non erunt eaedem virtutes nec
secundum actum nec secundum habitum. Manifestum est autem quod
virtutes acquisitae, de quibus locuti sunt philosophi, ordinantur
tantum ad perficiendum homines in vita civili, non secundum quod
ordinantur ad caelestem gloriam consequendam. Et ideo posuerunt, quod
huiusmodi virtutes non manent post hanc vitam, sicut de Tullio
Augustinus narrat. Sed virtutes cardinales, secundum quod sunt
gratuitae et infusae, prout de eis nunc loquimur, perficiunt hominem
in vita praesenti in ordine ad caelestem gloriam. Et ideo necesse est
dicere, quod sit idem habitus harum virtutum hic et ibi; sed quod
actus sunt differentes: nam hic habent actus qui competunt tendentibus
in finem ultimum; illic autem habent actus qui competunt iam in fine
ultimo quiescentibus.
Ad primum ergo dicendum, quod huiusmodi virtutes perficiunt hominem in
vita activa, sicut in quadam via qua pervenitur ad terminum
contemplationis patriae; et ideo in patria manent secundum actus
consummatos in fine.
Ad secundum dicendum, quod virtutes cardinales sunt circa ea quae sunt
ad finem, non quasi in his sit ultimus eorum terminus, sicut ultimus
terminus navis est navigatio; sed in quantum, per ea quae sunt ad
finem, habent ordinem ad finem ultimum; sicut temperantia gratuita non
habet pro finali ultimo moderari concupiscentias tactus, sed hoc facit
propter similitudinem caelestem.
Ad tertium dicendum, quod bonum civile non est finis ultimus virtutum
cardinalium infusarum, de quibus loquimur, sed virtutum acquisitarum
de quibus philosophi sunt locuti, sicut dictum est in corp. art.
Ad quartum dicendum, quod nihil prohibet unam et eamdem rem esse finem
diversarum virtutum vel artium; sicut conservatio boni civilis est
finis et terminus militaris et legis positivae: unde utraque ars vel
virtus habet actum suum circa hoc sicut circa finale bonum; sed
militaris, in quantum providet de conservatione boni civilis, secundum
quod per fortia certamina ad hoc pervenitur; sed lex positiva gaudet de
eodem, secundum quod per ordinationem legum bonum civile conservatur.
Sic igitur fruitio Dei in patria est finis omnium cardinalium
virtutum; et unaquaeque gaudet ibi de ea, secundum quod est finis
suorum actuum. Et ideo dicitur quod in patria erit una virtus, in
quantum erit in subiecto, de qua omnes virtutes gaudebunt; tamen erunt
differentes actus et differentes virtutes secundum diversam rationem
gaudendi.
Ad quintum dicendum, quod aliquid dicitur esse obiectum virtutum
dupliciter. Uno modo sicut illud ad quod virtus ordinatur sicut ad
finem; sicut summum bonum est obiectum caritatis, et beatitudo aeterna
obiectum spei. Alio modo sicut materia circa quam operatur, ut ab ea
in aliud tendens; et hoc modo delectationes coitus sunt obiectum
temperantiae, non enim temperantia intendit huiusmodi delectationibus
inhaerere, sed istas delectationes compescendo, tendere in bonum
rationis. Similiter fortitudo non intendit inhaerere periculis
superando pericula, sed consequi bonum rationis; et idem est de
prudentia respectu dubitationum, et de iustitia respectu necessitatum
huius vitae. Et ideo quanto longius ab his fuerit recessum, secundum
profectum spiritualis vitae, tanto erunt perfectiores actus harum
virtutum, quia praedicta verba magis se habent ad has virtutes per
modum termini a quo quam per modum termini ad quem, qui dat speciem.
Ad sextum dicendum, quod non omnis differentia actuum demonstrat
diversitatem habituum, sicut iam dictum est in corp. art.
Ad septimum dicendum, quod virtutes purgati animi, quas Plotinus
definiebat, possunt convenire beatis: nam prudentiae ibi est sola
divina intueri; temperantiae, cupiditates oblivisci; fortitudinis,
passiones ignorare; iustitiae, perpetuum foedus cum Deo habere. Sed
virtutes politicae de quibus ipse loquitur, ordinantur tantum ad bonum
civile praesentis vitae ut dictum est in corp. art.
Ad octavum dicendum, quod ultima virtutum servi et domini, mulieris
et viri non ordinantur in invicem, ut sic ex uno transeatur in aliud;
et ideo non est similis ratio.
Ad nonum dicendum, quod ipsa habilitatio gloriae ad opera virtutum,
quae fiet vel perficietur per gloriam, pertinet ad ipsos habitus
virtutum.
Ad decimum dicendum, quod fides ordinatur ad veritatem non
apparentem, et spes ad arduum non habitum sicut a quo speciem habent.
Et ideo, quamvis excellentiores sint virtutibus cardinalibus propter
altius obiectum, tamen evacuantur, propter hoc quod habent speciem ab
eo quod non manet.
Ad undecimum dicendum, quod etiam scientia non destruetur secundum
habitum, sed habebit alium actum.
Ad duodecimum dicendum, quod patientia non manebit in patria secundum
actum quem habet in via, tolerando scilicet tribulationes; manebit
tamen secundum actum convenientem fini, sicut et de aliis virtutibus
dictum est in corp. art.
Ad decimumtertium dicendum, quod quidam dicunt quod irascibilis et
concupiscibilis, in quibus sunt temperantia et fortitudo, sunt in
parte superiori, non autem in parte sensitiva. Sed hoc est contra
philosophum in III Ethic., ubi dicit, quod virtutes sunt
irrationabilium partium. Quidam autem dicunt, quod vires sensitivae
partis manent in anima separata vel secundum potentiam tantum, vel
secundum actum. Sed hoc non potest esse, quia actus potentiae
sensitivae non est sine corpore; alioquin anima sensitiva brutorum
esset etiam incorruptibilis, quod est erroneum. Cuius autem est
actio, eius est etiam potentia; unde oportet quod potentiae huiusmodi
sint coniunctae; et ita post mortem non remanent in anima separata
actu, sed virtute, sicut in radice in quantum scilicet potentiae
animae fluunt ab essentia eius. Virtutes autem istae sunt quidem in
irascibili quantum ad eorum derivationem; sed secundum originem et
inchoationem sunt in ratione et in voluntate, quia principalis actus
virtutis moralis est electio, quae est actus appetitus rationalis.
Sed ista electio per quamdam applicationem terminatur ad passiones
irascibilis et concupiscibilis secundum temperantiam et fortitudinem.
Ad decimumquartum dicendum, quod omnia illa quatuor pertinent ad
unumquemque actum virtutum cardinalium per modum finis, in quantum in
eis consistit beatitudo caelestis.
Ad decimumquintum dicendum, quod sobrietas non assimilat nos Angelis
secundum actum viae quem habet circa materiam ciborum et potuum; sed
secundum actum patriae, quem habet circa ultimum finem, sicut et aliae
virtutes.
|
|