|
Tria sunt homini necessaria ad salutem: scilicet scientia
credendorum, scientia desiderandorum, et scientia operandorum.
Primum docetur in symbolo, ubi traditur scientia de articulis fidei;
secundum in oratione dominica; tertium autem in lege. Nunc autem de
scientia operandorum intendimus: ad quam tractandam quadruplex lex
invenitur. Prima dicitur lex naturae; et haec nihil aliud est nisi
lumen intellectus insitum nobis a Deo, per quod cognoscimus quid
agendum et quid vitandum. Hoc lumen et hanc legem dedit Deus homini
in creatione. Sed multi credunt excusari per ignorantiam, si hanc
legem non observant. Sed contra eos dicit propheta in Psal. IV,
6: multi dicunt: quis ostendit nobis bona? Quasi ignorent quid sit
operandum. Sed ipse ibidem 7, respondet: signatum est super nos
lumen vultus tui, domine: lumen scilicet intellectus, per quod nota
sunt nobis agenda. Nullus enim ignorat quod illud quod nollet sibi
fieri, non faciat alteri, et cetera talia. Sed licet Deus in
creatione dederit homini hanc legem, scilicet naturae, Diabolus tamen
in homine superseminavit aliam legem, scilicet concupiscentiae.
Quousque enim in primo homine anima fuit subdita Deo, servando divina
praecepta, etiam caro fuit subdita in omnibus animae vel rationi. Sed
postquam Diabolus per suggestionem retraxit hominem ab observantia
divinorum praeceptorum, ita etiam caro fuit inobediens rationi. Et
inde accidit quod licet homo velit bonum secundum rationem, tamen ex
concupiscentia ad contrarium inclinatur. Et hoc est quod apostolus
dicit Rom. VII, 23: video autem aliam legem in membris meis,
repugnantem legi mentis meae. Et inde est quod frequenter lex
concupiscentiae legem naturae et ordinem rationis corrumpit. Et ideo
subdit apostolus, ibid.: captivantem me in lege peccati, quae est in
membris meis. Quia ergo lex naturae per legem concupiscentiae
destructa erat, oportebat quod homo reduceretur ad opera virtutis, et
retraheretur a vitiis: ad quae necessaria erat lex Scripturae. Sed
sciendum, quod homo retrahitur a malo et inducitur ad bonum ex duobus.
Primo, timore: primum enim propter quod aliquis maxime incipit
peccatum vitare, est consideratio poenae Inferni, et extremi
iudicii. Et ideo dicitur Eccli. I, 16: initium sapientiae timor
domini; et ibidem 27: timor domini expellit peccatum. Licet enim
ille qui ex timore non peccat, non sit iustus: inde tamen incipit
iustificatio. Hoc ergo modo retrahitur homo a malo et inducitur ad
bonum per legem Moysi, quam quidam irritantes, morte puniebantur.
Hebr. X, 28: irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla
miseratione duobus vel tribus testibus moritur. Sed quia modus iste
est insufficiens, et lex quae data erat per Moysen, hoc modo,
scilicet per timorem, retrahebat a malis, insufficiens fuit: licet
enim coercuerit manum, non coercebat animum; ideo est alius modus
retrahendi a malo et inducendi ad bonum, modus scilicet amoris. Et
hoc modo fuit data lex Christi, scilicet lex evangelica, quae est lex
amoris. Sed considerandum est quod inter legem timoris et legem amoris
triplex differentia invenitur. Et primo, quia lex timoris facit suos
observatores servos, lex vero amoris facit liberos. Qui enim operatur
solum ex timore, operatur per modum servi; qui vero ex amore, per
modum liberi vel filii. Unde apostolus II Cor. III, 17: ubi
spiritus domini, ibi libertas; quia scilicet tales ex amore ut filii
operantur. Secunda differentia est quia observatores primae legis ad
bona temporalia introducebantur. Isai. I, 19, si volueritis et
audieritis me, bona terrae comedetis. Sed observatores secundae
legis, in bona caelestia introducuntur. Matth. XIX, 17, si
vis ad vitam ingredi, serva mandata; et ibid. III, 2:
poenitentiam agite: appropinquavit enim regnum caelorum. Tertia
differentia est, quia prima gravis: Act. XV, 10: cur tentatis
imponere iugum super cervicem nostram, quod neque nos neque patres
nostri portare potuerunt? Secunda autem levis: Matth. XI, 30:
iugum enim meum suave est; et onus meum leve; apostolus, Rom.
VIII, 15: non accepistis spiritum servitutis iterum in timore,
sed accepistis spiritum adoptionis filiorum. Sicut ergo iam praedictum
est, quadruplex lex invenitur: et prima quidem lex naturae, quam
Deus in creatione infudit; secunda lex concupiscentiae; tertia lex
Scripturae; quarta est lex caritatis et gratiae, quae est lex
Christi. Sed manifestum est quod non omnes possunt scientiae
insudare; et propterea a Christo data est lex brevis, ut ab omnibus
posset sciri, et nullus propter ignorantiam possit ab eius observantia
excusari. Et haec est lex divini amoris. Apostolus, Rom. IX,
28: verbum breviatum faciet dominus super terram. Sed sciendum,
quod haec lex debet esse regula omnium actuum humanorum. Sicut enim
videmus in artificialibus quod unumquodque opus tunc bonum et rectum
dicitur quando regulae coaequatur; sic etiam quodlibet humanum opus
rectum est et virtuosum quando regulae divinae dilectionis concordat;
quando vero discordat ab hac regula, non est bonum nec rectum aut
perfectum. Ad hoc autem quod actus humani boni reddantur, oportet
quod regulae divinae dilectionis concordent. Sed sciendum quod haec
lex, scilicet divini amoris, quatuor efficit in homine valde
desiderabilia. Primo causat in eo spiritualem vitam. Manifestum est
enim quod naturaliter amatum est in amante. Et ideo qui Deum
diligit, ipsum in se habet: I Ioan. IV, 16: qui manet in
caritate, in Deo manet, et Deus in eo. Natura etiam amoris est
quod amantem in amatum transformat: unde si vilia diligimus et caduca,
viles et instabiles efficimur: Os. IX, 10: facti sunt
abominabiles sicut ea quae dilexerunt. Si autem Deum diligimus,
divini efficimur, quia, ut dicitur I Cor. VI, 17: qui
adhaeret domino, unus spiritus est. Sed sicut Augustinus dicit,
sicut anima est vita corporis, ita Deus est vita animae. Et hoc
manifestum est. Tunc enim dicimus corpus per animam vivere quando
habet operationes proprias vitae, et quando operatur et movetur; anima
vero recedente, corpus nec operatur nec movetur. Sic etiam tunc anima
operatur virtuose et perfecte quando per caritatem operatur, per quam
habitat Deus in ea; absque caritate vero non operatur: I Ioan.
III, 14, qui non diligit, manet in morte. Considerandum est
autem, quod si quis habet omnia dona spiritus sancti absque caritate,
non habet vitam. Sive enim sit gratia linguarum, sive sit donum
fidei, vel quicquid sit aliud, sine caritate vitam non tribuunt. Si
enim corpus mortuum induatur auro et lapidibus pretiosis, nihilominus
mortuum manet. Hoc est ergo primum quod efficit caritas. Secundum
quod facit caritas, est divinorum mandatorum observantia. Gregorius:
nunquam est Dei amor otiosus: operatur enim magna si est; si vero
operari renuit, amor non est. Unde manifestum signum caritatis est
promptitudo implendi divina praecepta. Videmus enim amantem propter
amatum magna et difficilia operari. Ioan. XIV, 23: si quis
diligit me, sermonem meum servabit. Sed considerandum, quod qui
mandatum et legem divinae dilectionis servat, totam legem implet. Est
autem duplex modus divinorum mandatorum. Quaedam enim sunt
affirmativa: et haec quidem implet caritas; quia plenitudo legis quae
consistit in mandatis, est dilectio, qua mandata servantur. Quaedam
vero sunt prohibitoria; haec etiam implet caritas, quia non agit
perperam, ut dicit apostolus I Cor. XIII. Tertium quod facit
caritas, est, quia est praesidium contra adversa. Habenti enim
caritatem nulla adversa nocent, sed in utilia convertuntur: Rom.
VIII, 28: diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum; immo
etiam adversa et difficilia suavia videntur amanti, sicut et apud nos
manifeste videmus. Quartum vero est quod ad felicitatem perducit.
Solum enim caritatem habentibus aeterna beatitudo promittitur. Omnia
enim absque caritate insufficientia sunt. II Tim. IV, 8: in
reliquo reposita est mihi corona iustitiae, quam reddet mihi in illa
die iustus iudex: non solum autem mihi, sed et his qui diligunt
adventum eius. Et sciendum, quod solum secundum differentiam
caritatis est differentia beatitudinis et non secundum aliquam aliam
virtutem. Multi enim magis abstinentes fuerunt quam apostoli; sed
ipsi in beatitudine omnes alios excellunt propter excellentiam
caritatis: ipsi enim fuerunt primitias spiritus habentes, sicut dicit
apostolus, Rom. VIII. Unde differentia beatitudinis est ex
differentia caritatis. Et sic patent quatuor quae in nobis efficit
caritas. Sed praeter illa, quaedam alia efficit quae praetermittenda
non sunt. Primo enim efficit peccatorum remissionem. Et hoc
manifeste videmus ex nobis. Si enim aliquis aliquem offendit, et
ipsum postea intime diligat, propter dilectionem sibi offensam laxat.
Sic et Deus diligentibus se peccata dimittit. I Petr. IV, 8:
caritas operit multitudinem peccatorum. Et bene dicit, operit, quia
scilicet a Deo non videntur ut puniat. Sed licet dicat quod operit
multitudinem, tamen Salomon dicit, Prov. X, 12, quod universa
delicta operit caritas. Et hoc maxime manifestat Magdalenae
exemplum, Luc. VII, 47: dimissa sunt ei peccata multa: et
causa subditur: quoniam dilexit multum. Sed forte dicet aliquis:
sufficit ergo caritas ad delenda peccata, et non est necessaria
poenitentia. Sed considerandum, quod nullus vere diligit qui non vere
poenitet. Manifestum est enim quod quanto magis aliquem diligimus,
tanto magis dolemus si ipsum offendimus. Et hic est unus caritatis
effectus. Item causat cordis illuminationem. Sicut enim dicit Iob
XXXVII, 19: omnes involvimur tenebris. Frequenter enim
nescimus quid agendum vel desiderandum. Sed caritas docet omnia
necessaria ad salutem. Ideo dicitur I Ioan. II, 27: unctio
eius docet vos de omnibus. Et hoc ideo est, quia ubi caritas, ibi
spiritus sanctus, qui novit omnia, qui deducit nos in viam rectam,
sicut dicitur in Psal. CXLII. Ideo dicitur Eccli. II,
10: qui timetis Deum, diligite illum; et illuminabuntur corda
vestra, scilicet ad sciendum necessaria ad salutem. Item perficit in
homine perfectam laetitiam. Nullus enim vere gaudium habet, nisi
existens in caritate. Quicumque enim aliquod desiderat, non gaudet
nec laetatur nec quietatur donec illud adipiscatur. Et accidit in
rebus temporalibus quod non habitum appetatur, et habitum despicitur et
taedium generat; sed non sic est in spiritualibus; immo qui Deum
diligit, habet ipsum, et ideo animus diligentis et desiderantis
quietatur in eo. Qui enim manet in caritate, in Deo manet, et Deus
in eo, ut dicitur I Ioan. IV, 16. Item efficit pacem
perfectam. Accidit enim in rebus temporalibus, quod frequenter
desiderantur; sed ipsis habitis adhuc animus desiderantis non
quiescit; immo uno habito aliud appetit. Isai. LVII, 20: cor
autem impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest. Item
ibidem, 20: non est pax impiis, dicit dominus. Sed non sic
accidit in caritate circa Deum. Qui enim diligit Deum, pacem
perfectam habet. Psal. CXVIII, 165: pax multa diligentibus
legem tuam, et non est illis scandalum. Et hoc ideo est, quia solus
Deus sufficit ad implendum desiderium nostrum: Deus enim maior est
corde nostro, sicut dicit apostolus: et ideo dicit Augustinus in I
confessionum: fecisti nos domine ad te, et inquietum est cor nostrum,
donec requiescat in te. Psal. CII, 5: qui replet in bonis
desiderium tuum. Item facit caritas hominem magnae dignitatis. Omnes
enim creaturae ipsi divinae maiestati serviunt (omnia enim ab ipso sunt
facta) sicut artificialia subserviunt artifici; sed caritas de servo
facit liberum et amicum. Unde ait dominus apostolis, Ioan. XV,
15: iam non dicam vos servos (...) sed amicos. Sed nunquid
Paulus non servus; sed et alii apostoli, qui se servos scribunt?
Sed sciendum, quod duplex est servitus. Prima est timoris; et haec
est poenosa, et non meritoria. Si enim aliquis a peccato abstinet
solum timore poenae, non meretur ex hoc, sed adhuc est servus.
Secunda est amoris. Si enim quis operatur non timore iustitiae sed
amore divino, non sicut servus operatur, sed sicut liber, quia
voluntarie. Et ideo dicit: iam non dicam vos servos. Et quare? Ad
hoc respondet apostolus, Rom. VIII, 15: non accepistis
spiritum servitutis iterum in timore; sed accepistis spiritum
adoptionis filiorum. Timor enim non est in caritate, sicut dicitur I
Ioan. IV; habet enim poenam; sed caritas facit non solum liberos,
sed etiam filios, ut scilicet filii Dei nominemur et simus, ut
dicitur I Ioan. III. Tunc enim extraneus efficitur alicuius
filius adoptivus, quando acquiritur sibi ius. In hereditate illius.
Sic et caritas acquirit ius in hereditate Dei, quae est vita
aeterna: quia, ut dicitur Rom. VIII, 16-17: ipse spiritus
testimonium reddit spiritui nostro, quod sumus filii Dei. Si autem
filii, et heredes: heredes quidem Dei, coheredes autem Christi.
Sap. V, 5: ecce quomodo computati sunt inter filios Dei. Ex iam
dictis patent utilitates caritatis. Postquam igitur tam utilis est,
studiose laborandum est ad acquirendam eam et retinendam. Sed
sciendum, quod nullus a se caritatem habere potest, immo solius Dei
est donum: unde Ioannes dicit: non quasi nos dilexerimus Deum, sed
quoniam ipse prior dilexit nos: quia videlicet non propterea ipse nos
diligit quia nos prius dilexerimus eum; sed hoc ipsum quod diligimus
eum, causatur in nobis ex dilectione ipsius. Considerandum etiam,
quod licet omnia dona sint a patre luminum, istud tamen donum,
scilicet caritatis, omnia alia dona superexcellit. Omnia enim alia
sine caritate et spiritu sancto habentur, cum caritate vero necessario
spiritus sanctus habetur. Apostolus, Rom. V, 5: caritas Dei
diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est
nobis. Sive enim sit donum linguarum, sive scientiae, sive
prophetiae, absque gratia et spiritu sancto habentur. Sed licet
caritas sit donum divinum, ad ipsam tamen habendam requiritur
dispositio ex parte nostra. Et ideo sciendum, quod duo specialiter ad
acquirendam caritatem necessaria sunt, et duo ad augmentum caritatis
iam acquisitae. Ad acquirendam igitur caritatem primum est diligens
divini verbi auditio. Et hoc manifestum est satis ex his quae sunt
apud nos. Audientes enim bona de aliquo, in eius dilectionem
accendimur. Sic et Dei verba audientes, accendimur in amorem
ipsius. Psal. CXVIII, 140: ignitum eloquium tuum
vehementer, et servus tuus dilexit illud. Item Psal. CIV,
19: eloquium domini inflammavit eum. Et propterea illi duo
discipuli divino amore aestuantes dicebant, Luc. XXIV, 32:
nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via, et
aperiret nobis Scripturas? Unde et Act. X, legitur, quod
praedicante Petro, spiritus sanctus in auditores divini verbi
cecidit. Et hoc frequenter accidit in praedicationibus, quod qui duro
corde accedunt, propter verbum praedicationis ad divinum amorem
accenduntur. Secundum est bonorum continua cogitatio. Psal.
XXXVIII, 4: concaluit cor meum intra me. Si ergo vis divinum
amorem consequi, mediteris bona. Durus enim nimis esset qui divina
beneficia quae consecutus est, pericula etiam quae evasit, et
beatitudinem quae sibi a Deo repromittitur, cogitans, ad divinum
amorem non accenderetur. Unde Augustinus: durus est animus hominis,
qui etsi dilectionem nolit impendere, saltem non velit rependere. Et
universaliter, sicut cogitationes malae destruunt caritatem, ita bonae
eam acquirunt, nutriunt et conservant. Unde iubemur Isai. I,
16: auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis. Sap. I,
3: perversae cogitationes separant a Deo. Sunt autem et duo quae
habitam caritatem augent. Primum est cordis separatio a terrenis.
Cor enim perfecte in diversa ferri non potest. Unde nullus valet
Deum et mundum diligere. Et ideo quanto magis ab amore terrenorum
noster animus elongatur, tanto magis firmatur in dilectione divina.
Unde Augustinus dicit in Lib. 83 quaest.: caritatis venenum est
spes adipiscendorum aut retinendorum temporalium; nutrimentum eius est
imminutio cupiditatis; perfectio, nulla cupiditas: quia radix omnium
malorum est cupiditas. Quisquis igitur caritatem nutrire vult, instet
minuendis cupiditatibus. Est autem cupiditas amor adipiscendi aut
obtinendi temporalia. Huius imminuendae initium est Deum timere, qui
solus timeri sine amore non potest. Et propter hoc ordinatae fuerunt
religiones, in quibus et per quas a mundanis et corruptibilibus animus
trahitur, et erigitur ad divina: quod signatur II Mac. I, 22,
ubi dicitur: refulsit sol, qui prius erat in nubilo. Sol, idest
intellectus humanus, est in nubilo, quando deditus est terrenis; sed
refulget, quando a terrenorum amore elongatur et retrahitur. Tunc
enim splendet, et tunc divinus amor in eo crescit. Secundum est firma
patientia in adversis. Manifestum est enim quod quando gravia pro eo
quem diligimus, sustinemus, amor ipse non destruitur, immo crescit.
Cant. VIII, 7: aquae multae (idest tribulationes multae) non
potuerunt extinguere caritatem. Et ideo sancti viri qui adversitates
pro Deo sustinent, magis in eius dilectione firmantur; sicut artifex
illud artificium magis diligit in quo plus laboravit. Et inde est quod
fideles quanto plures afflictiones pro Deo sustinent, tanto magis
elevantur in amore ipsius. Gen. VII, 17: multiplicatae sunt
aquae (idest tribulationes) et elevaverunt arcam in sublime, idest
Ecclesiam, vel animam viri iusti.
|
|