|
Non furtum facies. Exod. XX, 15.
Dominus prohibuit
principaliter in lege sua iniuriam proximi: et primo iniuriam in
propriam personam, ibi, non occides; secundo in persona coniuncta,
ibi, non moechaberis; tertio in rebus, hic, non furtum facies. Et
sciendum, quod in hoc praecepto prohibetur omne male ablatum.
Committitur enim furtum multis modis. Primo occulte accipiendo.
Matth. XXIV, 43: si sciret paterfamilias qua hora fur venturus
esset: et hoc vituperabile est, quia est proditio quaedam. Eccli.
V, 17: super furem enim est confusio. Secundo violenter
auferendo: et haec est maior iniuria. Iob XXIV, 9: vim
fecerunt depraedantes pupillos. Inter istos sunt mali principes et
reges. Sophon. III, 3: principes eius in medio eius quasi
leones rugientes; iudices eius lupi vespere, non relinquebant in
mane. Isti enim faciunt contra intentionem domini volentis iustum
regnum, et dicentis, Prov. VIII, 15: per me reges regnant,
et legum conditores iusta decernunt. Et aliquando talia faciunt per
modum furti, aliquando per violentiam. Isai. I, 23: principes
tui infideles, socii furum: omnes diligunt munera, sequuntur
retributionem. Aliquando condendo leges, et statuendo ad lucrandum
tantum. Isai. X, 1: vae qui condunt leges iniquas; et
Augustinus dicit, quod omnis mala dominatio furtum est: unde dicit:
quid regna, nisi latrocinia? Tertio mercedem non solvendo. Lev.
XIX, 13: non morabitur opus mercenarii tui apud te usque mane.
Et hoc intelligitur quod homo cuilibet dare debet quod suum est, sive
principi, sive praelato, sive clerico et cetera. Rom. XIII,
7: reddite ergo omnibus debita: cui tributum, tributum; cui
vectigal, vectigal. Tenemur enim regibus custodientibus pacem nostram
dare mercedem. Quarto fraudem in mercationibus committendo: unde
dicitur Deut. XXV, 13: non habebis in sacculo diversa pondera;
et Lev. XIX, 35-36: nolite facere iniquum aliquid in
iudicio, in regula, in pondere, in mensura. Statera iusta, et
aequa sint pondera, iustus modius, aequusque sextarius; Prov.
XX, 23: abominatio est apud Deum pondus et pondus: statera
dolosa non est bona. Hoc est etiam contra caupones, qui miscent aquam
vino. In hoc etiam prohibetur usura. Psal. XIV, 1: quis
habitavit in tabernaculo tuo, aut quis requiescet in monte sancto tuo?
Et postea, 5: qui pecuniam suam non dedit ad usuram. Hoc est etiam
contra campsores, qui multas falsitates committunt, et contra
venditores pannorum et aliarum rerum. Sed dices forsitan: quare non
possum dare pecuniam sicut equum vel domum? Dicendum, quod in illis
est peccatum quae bis venduntur. In domo autem sunt duo: scilicet
substantia et usus. Aliud autem est habere domum, et aliud uti domo:
unde separatim possum usum vendere sine domus venditione; et ita in
omnibus huiusmodi. Unde si aliqua sunt quae consistant in ipso usu
tantum, et usus eorum est distractio, non potest fieri id quod de
domo. Denariis enim utimur distrahendo, et frumento consumendo: et
ideo si usum vendis, bis vendis. Quinto dignitates emendo, sive
temporales, sive spirituales. De primo, Iob XX, 15: divitias
quas devoravit, evomet et de ventre illius extrahet eas Deus. Omnes
enim tyranni, qui vi tenent regna vel provinciam vel feudum, fures
sunt, et omnes tenentur ad restitutionem. De secundo Ioan. X,
1: amen amen dico vobis: qui non intrat per ostium in ovile ovium,
sed ascendit aliunde, ille fur est et latro; et ideo simoniaci fures
sunt. Non furtum facies. Hoc praeceptum, sicut dictum est,
prohibet omne male ablatum. Et debent nos inducere multae rationes ad
hoc cavendum. Prima sumitur ex gravitate. Assimilatur enim hoc
peccatum homicidio. Eccli. XXXIV, 25: panis egentium, vita
pauperis est: qui defraudat illum, vir sanguinis est; et iterum,
ibidem 27: qui effundit sanguinem, et qui fraudem facit mercenario,
fratres sunt. Secunda ex periculi qualitate. Nullum enim peccatum
est ita periculosum. Nullum enim peccatum remittitur sine
satisfactione et poenitentia. De omnibus cito poenitet quis; sicut
patet de homicidio, cessante ira; ita et de fornicatione, cessante
passione concupiscentiae, et sic de aliis. De hoc autem peccato licet
aliquando poeniteat quis, non tamen de facili satisfacit; et maxime
cum non solum teneatur ad id quod accepit, sed etiam de damno quod
fecit patrono ex hoc; et cum hoc etiam tenetur facere poenitentiam de
peccato. Ideo dicitur Habac. II, 6: vae ei qui multiplicat non
sua. Usquequo et aggravat contra se densum lutum? Densum lutum
dicit, quod non de facili homo egreditur. Tertio ex talium
inutilitate. Non enim sunt utilia, neque spiritualiter, Prov. X,
2: nil proderunt thesauri impietatis: divitiae enim spiritualiter
prosunt ad eleemosynas et sacrificia: Prov. XIII, 8: redemptio
animae viri divitiae suae; sed de non propriis dicitur, Isai.
LXI, 8: ego dominus diligens iudicium, et odio habens rapinam in
holocaustum; Eccli. XXXIV, 24: qui offert sacrificium ex
substantia pauperum, quasi qui victimat filium in conspectu patris
sui; nec temporaliter, quia parum durant. Habac. II, 9: vae
qui congregat avaritiam in malum domui suae (...) et liberari se
putat de manu mali. Prov. XXVIII, 8: qui coacervat divitias
usuris, et fenore liberali in pauperes congregat eas. Prov.
XIII, 22: custoditur iusto substantia peccatoris. Quarto ex
nocumenti singularitate: faciunt enim perdere alia: sunt enim sicut
ignis paleis commixtus. Iob XV, 34: ignis devoravit tabernacula
eorum qui munera libenter accipiunt. Scias insuper, quod talis non
solum suam amittit animam, sed etiam filiorum, quia illi tenentur
reddere.
|
|