|
Non loqueris contra proximum tuum falsum testimonium. Exod. XX,
16.
Prohibuit iam dominus,
quod nullus iniurietur proximo suo opere; nunc autem praecipit quod non
iniurietur verbo; et hoc est: non loquaris contra proximum tuum falsum
testimonium. Hoc autem potest esse dupliciter: vel in iudicio, vel
in communi locutione. In iudicio autem tribus modis, secundum quod
tres personae possunt facere contra hoc praeceptum. Prima persona,
scilicet accusantis falso. Lev. XIX, 16: non eris criminator
nec susurro in populo. Et nota, quod sicut non debes dicere falsum,
ita non debes tacere verum. Matth. XVIII, 15: si autem
peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum. Item persona
testificantis mentiendo. Prov. XIX, 5: testis falsus non erit
impunitus. Hoc enim praeceptum includit omnia praecedentia: quia
aliquando talis est homicida, aliquando fur et cetera. Debent autem
isti puniri poena, de qua dicitur, Deut. XIX, 18, 19,
21: cum diligentissime perscrutantes invenerint falsum testem dixisse
contra fratrem suum mendacium, reddent ei sicut fratri suo facere
cogitavit (...). Non misereberis eius, sed animam (idest
vitam) pro anima, oculum pro oculo, dentem pro dente, manum pro
manu, pedem pro pede exiges; et Prov. XXV, 18: iaculum et
gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum falsum
testimonium. Item persona iudicis male sententiando. Lev. XIX,
15: non iniuste iudicabis. Non consideres personam pauperis, nec
honores vultum potentis. Iuste iudica proximo tuo. In communi
locutione peccant aliquando contra hoc praeceptum quinque genera
hominum. Scilicet detractores. Rom. I, 30: detractores Deo
odibiles. Dicit enim, Deo odibiles, quia nihil est ita carum homini
sicut fama. Eccle. VII, 2: melius est nomen bonum quam unguenta
pretiosa. Prov. XXII, 1: melius est nomen bonum quam divitiae
multae. Detractores autem auferunt hoc. Eccle. X, 11: si
mordeat serpens in silentio, nihil eo minus habet qui occulte
detrahit. Unde si famam non restituant, salvari non possunt. Item
qui detractores libenter audit. Eccli. XXVIII, 28: sepi
aures tuas spinis, et linguam nequam noli audire, et ori facito
ostia, et seras auribus tuis. Non debet autem homo tales libenter
audire: quinimmo debet detrahenti ostendere vultum tristem et torvum.
Prov. XXV, 23: ventus Aquilo dissipat pluvias, et facies
tristis linguam detrahentem. Item susurratores, qui scilicet recitant
quidquid audiunt. Prov. VI, 16: sex sunt quae odit dominus, et
septimum detestatur anima eius: (scilicet) eum qui seminat inter
fratres discordias. Eccli. XXVIII, 15: susurro et bilinguis
maledictus; multos enim turbavit pacem habentes; et multa quae
sequuntur. Item blanditores, idest adulatores. Psal. X, 3:
laudatur peccator in desideriis animae suae, et iniquus benedicitur.
Isai. III, 12: popule meus, qui beatum te dicunt, ipsi te
decipiunt. Psal. CXL, 5: corripiet me iustus in misericordia,
et increpabit me; oleum autem peccatoris non impinguet caput meum.
Item murmuratores; et hoc maxime abundat in subditis. I Cor. X,
10: neque murmuraveritis. Sap. I, 11: custodite vos a
murmuratione, quae nihil prodest. Prov. XXV, 15: patientia
lenietur princeps, et lingua mollis constringet duritiem. Non
loquaris contra proximum tuum falsum testimonium. In hac prohibitione
prohibetur omne mendacium. Eccli. VII, 14: noli velle mentiri
omne mendacium; assiduitas enim illius non est bona. Et hoc propter
quatuor. Primo propter Diaboli assimilationem. Talis enim efficitur
Diaboli filius. Nam homo ex verbis suis cognoscitur de qua regione et
patria sit: nam et loquela tua manifestum te facit, ut dicitur
Matth. XXVI, 73. Item homines quidam sunt de genere
Diaboli, et dicuntur Diaboli filii, qui scilicet loquuntur
mendacium: quia Diabolus mendax est, et pater eius, ut dicitur
Ioan. VIII. Ipse enim mentitus est, Gen. III, 4:
nequaquam moriemini. Quidam vero filii Dei, qui scilicet veritatem
loquuntur, quia Deus veritas est. Secundo propter societatis
dissolutionem. Homines enim simul vivunt: quod esse non posset, si
simul verum non dicerent. Apostolus, Ephes. IV, 25:
deponentes mendacium, loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo,
quoniam sumus invicem membra. Tertio propter famae amissionem. Qui
enim assuescit mendaciis, non creditur sibi, etiam si verum dicat.
Eccli. XXXIV, 4: ab immundo quid mundabitur: et a mendace
quid verum dicetur? Quarto propter animae perditionem. Occidit enim
homo mendax animam suam. Sap. I, 11: os quod mentitur, occidit
animam. Psal. V, 7: perdes omnes qui loquuntur mendacium. Unde
patet quod est peccatum mortale. Unde advertas, quia ipsorum
mendaciorum quoddam est mortale, quoddam veniale. Mortale autem est
mentiri in his quae sunt fidei; quod pertinet ad praeclaros magistros
et praedicatores: et hoc gravius omnibus aliis speciebus mendacii:
II Petr. II, 1: in vobis erunt magistri mendaces, qui
introducent sectas perditionis. Et aliqui aliquando talia dicunt, ut
videantur scire: Isai. LVII, 4: super quem lusistis, super
quem dilatastis os, et eiecistis linguam? Nunquid non vos filii
scelesti, semen mendax? Item aliquando mentiuntur aliqui in damnum
proximi. Col. III, 9: nolite mentiri invicem. Et haec duo
mendacia mortalia sunt. Aliqui autem mentiuntur pro seipsis; et hoc
multipliciter. Aliquando ex humilitate. Et hoc in confessione
quandoque: de quo ait Augustinus: sicut cavendum est ne homo taceat
quod fecit, ita ne dicat quod non fecit. Iob XIII, 7: nunquid
Deus indiget vestro mendacio? Eccli. XIX, 23: est qui
nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo; et est iustus
qui se nimium submittit a multa humilitate. Aliqui ex verecundiae
levitate, cum scilicet quis credit verum dicere, et dicit falsum; et
hoc advertens verecundatur retractare. Eccli. IV, 30: non
contradicas verbo veritatis ullo modo, et de mendacio ineruditionis
confundere. Aliqui ex utilitate, quando volunt aliquid adipisci, vel
ab aliquo evadere. Isai. XXVIII, 15: posuimus mendacium
spem nostram, et mendacio protecti sumus. Prov. X, 4: qui
nititur mendaciis, hic pascit ventos. Aliqui propter alterius
commodum, quando scilicet volunt aliquem a morte vel periculo vel damno
aliquo liberare: et hoc cavendum est, sicut dicit Augustinus.
Eccli. IV, 26: non accipias faciem adversus faciem tuam, nec
adversus animam tuam mendacium. Aliqui propter ludum: et hoc
cavendum, ne propter consuetudinem ducat ad mortale. Sap. IV,
12: fascinatio nugacitatis obscurat bona.
|
|