|
Non concupisces rem proximi tui. Exod. XX, 17.
Haec est differentia
inter legem divinam et mundanam: quia lex mundana iudicat facta et
dicta; divina autem non haec tantum, sed etiam cogitata. Et ratio
huius est, quia illa est per homines, qui iudicant ea quae apparent
exterius; sed divina est a Deo, qui exterius interiusque conspicit.
Psal. LXXII, 26: Deus cordis mei. I Reg. XVI, 7:
homo videt quae foris sunt, Deus autem intuetur cor. Dictum est
autem de praeceptis quae pertinent ad dicta et facta; nunc ergo
dicendum est de cogitatis. Nam apud Deum voluntas pro facto
reputatur: unde non concupisces; idest, non solum non auferas facto,
sed nec etiam rem proximi tui concupisces. Et hoc propter multa.
Primo propter concupiscentiae infinitatem. Concupiscentia enim quid
infinitum est. Quilibet autem sapiens debet intendere finem aliquem,
immo nullus debet ire per viam infinitam. Eccle. V, 9: avarus non
implebitur pecunia. Isai. V, 8: vae qui coniungitis domum ad
domum, et agrum agro copulatis. Et quod concupiscentia nunquam
satietur, ratio est, quia cor hominis factum est ad recipiendum
Deum. Unde Augustinus, in I Confess.: fecisti nos domine ad
te, et inquietum est cor nostrum donec requiescat in te. Id ergo quod
minus Deo est, ipsum implere non potest. Psal. CII, 5: qui
replet in bonis desiderium tuum. Secundo quia aufert quietem, quae
multum est delectabilis. Semper enim cupidi soliciti sunt acquirere
non habita, et habita custodire. Eccle. V, 11: saturitas
divitis non sinit eum dormire. Matth. VI, 21: ubi est thesaurus
tuus, ibi est et cor tuum. Et ideo Christus, Luc. VIII,
divitias spinis assimilavit, ut dicit Gregorius. Tertio quia causat
in divitiis inutilitatem. Facit enim divitias esse non utiles nec sibi
nec aliis: non enim utuntur eis nisi conservando. Eccli. XIV,
3: viro cupido et tenaci sine ratione est substantia. Quarto, quia
tollit iustitiae aequitatem. Exod. XXIII, 8: ne accipias
munera, quae etiam excaecant prudentes, et subvertunt verba iustorum.
Eccli. XXXI, 5: qui autem diligit, non iustificabitur.
Quinto, quia necat caritatem proximi: quia, secundum Augustinum,
quanto magis habet quis de caritate, tanto minus de cupiditate; et e
converso, Eccli. VII, 20: neque fratrem carissimum auro
spreveris; et caritatem Dei: quia sicut nemo potest duobus dominis
servire, ita neque Deo et mammonae, ut dicitur Matth. VI.
Sexto, quia producit omnem iniquitatem. Est enim radix omnium
malorum, secundum apostolum, ut dicitur I Tim. VI. Et ideo si
in corde radicata est, et homicidium et furtum et omnia mala operatur.
Et ideo dicit apostolus, I Tim. VI, 9-10: qui volunt
divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum Diaboli, et
desideria multa inutilia et nociva, quae mergunt homines in interitum
et perditionem: radix enim omnium malorum est cupiditas. Et nota,
quod cupiditas tunc est peccatum mortale, quando sine ratione
concupiscitur res proximi; sed quando rationabiliter, veniale.
|
|