|
Non desiderabis uxorem proximi tui. Exod. XX, 17.
Beatus Ioannes in I
canonica sua, II capite vers. 16, dicit, quod omne quod est in
mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et
superbia vitae. Unde omne desiderabile in his tribus consistit; sed
duo ex istis intelliguntur prohibita per hoc praeceptum: non
concupisces domum proximi tui. In domo enim intelligitur et altitudo,
per quam avaritia designatur: Psal. CXI, 3: gloria et divitiae
in domo eius. Qui ergo desiderat domum, desiderat dignitates. Et
ideo post hoc praeceptum, non concupisces domum proximi tui, ponitur
aliud, per quod prohibetur carnis concupiscentia. Non, inquit,
desiderabis uxorem proximi tui. Et est sciendum, quod post peccatum,
propter corruptionem nullus evadit concupiscentiam praeter Christum et
virginem gloriosam. Et quandocumque concupiscentia adest, adest vel
cum veniali, vel cum mortali, quando scilicet dominatur. Apostolus,
Rom. VI, 12: non regnet peccatum in vestro mortali corpore; et
non dicit, non sit, quia, sicut ipse dicit scio quod non habitat in
me, idest in carne mea, bonum. Regnat autem peccatum in carne,
quando primo in corde regnat concupiscentia, consentiendo: et ideo
subdit apostolus: ut scilicet obediatis concupiscentiis carnis.
Matth. V, 28: qui viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam
moechatus est eam in corde suo. Voluntas enim apud Deum pro facto
reputatur. Secundo quando dominatur in ore, conceptum exprimendo.
Matth. XII, 34: ex abundantia enim cordis os loquitur.
Ephes. IV, 29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat.
Et ideo non est sine peccato componere cantiones vanas, etiam secundum
philosophos; quia et poetae fingentes carmina amatoria debebant expelli
ex civitatibus. Tertio quando egreditur in opere, membris
concupiscentiae serviendo. Rom. VI, 19: sicut exhibuistis
membra vestra servire iniquitati ad iniquitatem. Isti ergo sunt gradus
concupiscentiae. Et sciendum quod in fugiendo istud peccatum oportet
multum laborare, cum sit intrinsecum: difficilius enim vincitur
inimicus familiaris. Vincitur autem quatuor modis. Primo occasiones
exteriores fugiendo, ut puta malam societatem, et omnia inducentia
occasionaliter ad hoc peccatum. Eccli. IX, 5-9: virginem ne
conspicias, ne forte scandalizeris in decore illius (...) noli
circumspicere in vicis civitatis, nec oberraveris in plateis illius.
Averte faciem tuam a muliere compta, et ne circumspicias speciem
alienam. Propter speciem mulieris multi perierunt, et ex hoc
concupiscentia quasi ignis exardescit. Prov. VI, 27: nunquid
potest homo abscondere ignem in sinu suo, ut vestimenta illius non
ardeant? Et ideo praeceptum fuit Lot ut fugeret ab omni circa
regione, Gen. XIX, 17. Secundo cogitationibus aditum non
praebendo, quia occasio sunt excitandae concupiscentiae. Et hoc
faciendum est per carnis afflictionem: I Cor. IX, 27: castigo
corpus meum et in servitutem redigo. Tertio orationibus insistendo:
quia nisi dominus custodierit civitatem, frustra vigilat qui custodit
eam, Psal. CXXVI, I. Sap. VIII, 21: scivi quoniam
aliter non possum esse continens, nisi Deus det. Matth. XVII,
20: hoc genus Daemoniorum non eiicitur nisi per orationem et
ieiunium. Si enim duo pugnarent, et velles unum iuvare, alterum vero
non: oportet primo auxilium dare, secundo vero subtrahere. Inter
spiritum autem et carnem est praelium continuum: unde oportet quod si
vis quod spiritus vincat, quod des ei auxilium, et hoc fit per
orationem; carni vero subtrahas, et hoc fit per ieiunium; nam caro
per ieiunium debilitatur. Quarto licitis occupationibus insistendo.
Eccli. XXXIII, 29: multam malitiam docuit otiositas.
Ezech. XVI, 49: haec fuit iniquitas Sodomae, superbia,
saturitas panis, et abundantia, et otium. Hieronymus: semper
aliquid boni facito, ut te Diabolus inveniat occupatum. Inter omnes
autem occupationes melior est studium Scripturarum. Hieronymus, ad
Paulinum: ama studia Scripturarum, et carnis vitia non amabis.
Haec ergo sunt decem verba, de quibus dicit dominus, Matth.
XIX, 17: si vis ad vitam ingredi, serva mandata. Duae enim
sunt radices principales omnium mandatorum, scilicet dilectio Dei et
proximi. Diligenti autem Deum tria necesse est facere: scilicet quod
non habeat alium Deum, et quantum ad hoc dicit: non coles deos
alienos. Secundo quod honoret eum; et quantum ad hoc dicit: non
assumes nomen Dei tui in vanum. Tertio quod libenter quiescat in eo;
et quantum ad hoc dicit: memento ut diem sabbati sanctifices.
Diligentem autem proximum oportet quod primo faciat ei honorem
debitum: unde dicit: honora patrem tuum. Secundo quod abstineat a
faciendo ei malum; et hoc vel facto: unde dicit, non occides, quod
est in persona propria; non adulterabis, quod est in persona
coniuncta; non furtum facies, quod est in rebus exterioribus. Item
dicto, ibi, non falsum testimonium dices; vel corde: et quantum ad
hoc dicit: non concupisces rem proximi tui, et non desiderabis uxorem
proximi tui.
|
|