|
Interrogatus Christus
ante passionem, a legisperitis, quod esset maximum et primum
mandatum, dixit, Matth. XXII, 37: diliges dominum Deum tuum
ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua; hoc
est maximum et primum mandatum. Et vere istud est maius et nobilius et
utilius inter omnia mandata, sicut satis manifestum est. In hoc enim
omnia mandata implentur. Sed ad hoc quod istud praeceptum dilectionis
possit perfecte impleri, quatuor requiruntur. Primum est divinorum
beneficiorum rememoratio: quia omnia quae habemus, sive anima, sive
corpus, sive exteriora, habemus a Deo: et ideo oportet quod sibi de
omnibus serviamus, et eum diligamus corde perfecto. Nimis enim
ingratus est qui cogitans alicuius beneficia, eum non diligit. Haec
recogitans David dicebat, I Paralip. XXIX, 14: tua sunt
omnia: quae de manu tua accepimus, dedimus tibi. Et ideo in eius
laudem dicitur Eccli. XLVII, 10: de omni corde suo laudavit
dominum, et dilexit Deum qui fecit illum. Secundum est divinae
excellentiae consideratio. Deus enim maior est corde nostro, I
Ioan. III: unde si toto corde et viribus ei serviamus, adhuc non
sufficimus. Eccli. XLIII, 32-33: glorificantes dominum
quantumcumque potueritis, supervalebit adhuc (...) benedicentes
dominum exaltate illum quantum potestis: maior est enim omni laude.
Tertium est mundanorum et terrenorum abdicatio. Magnam enim iniuriam
Deo facit qui aliquid ei adaequat. Isai. XL, 18: cui similem
fecistis Deum? Tunc autem alia Deo adaequamus, quando res
temporales et corruptibiles simul cum Deo diligimus. Sed hoc est
omnino impossibile. Propterea dicitur Isai. XXVIII, 20:
coangustatum est stratum, ita ut alter decidat; et pallium breve
utrumque operire non potest. Ubi cor hominis assimilatur strato arcto
et pallio brevi. Cor enim humanum arctum est in respectu ad Deum:
unde quando alia ab eo in corde tuo recipis, ipsum expellis: ipse enim
non patitur consortem in anima, sicut nec vir in uxore. Et ideo dicit
ipse Exod. XX, 5: ego sum Deus tuus Zelotes. Nihil enim vult
quod diligamus quantum eum aut praeter eum. Quartum est omnimoda
peccatorum vitatio. Nullus enim potest diligere Deum in peccato
existens. Matth. VI, 24: non potestis Deo servire et
mammonae. Unde si in peccato existis, Deum non diligis. Sed ille
diligebat qui dicebat, Isai. XXXVIII, 3: memento quomodo
ambulaverim coram te in veritate et in corde perfecto. Praeterea
dicebat Elias, III Reg. XVIII, 21: quousque claudicatis
in duas partes? Sicut claudicans nunc huc nunc illuc inclinatur; sic
et peccator nunc peccat, nunc Deum quaerere nititur. Et ideo dominus
dicit, Ioelis II, 12: convertimini ad me in toto corde vestro.
Sed contra istud praeceptum duo genera hominum peccant. Illi scilicet
homines, qui vitando unum peccatum, utputa luxuriam, aliud
committunt, ut usuram. Sed nihilominus damnantur: quia qui offendit
in uno, factus est omnium reus, ut dicitur Iac. II, 10. Item
sunt aliqui qui confitentur quaedam, quaedam non, vel quantum ad
diversos confessionem dividunt. Sed isti non merentur, immo peccant
in hoc, quia Deum decipere intendunt, et quia divisionem in
sacramento committunt. Quantum ad primum dicit quidam: impium est a
Deo dimidiam sperare veniam. Quantum ad secundum, Psal. LXI,
9: effundite coram illo corda vestra: quia videlicet omnia sunt in
confessione revelanda. Iam ostensum est quod homo se Deo dare
tenetur. Nunc considerandum est quid homo de se Deo dare debeat.
Debet enim homo Deo dare quatuor: scilicet cor, animam, mentem et
fortitudinem. Et ideo dicitur Matth. XXII, 37: diliges
dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua, et ex tota
mente tua et ex tota virtute, idest fortitudine tua. Sciendum est
autem, quod per cor intelligitur hic intentio. Est autem intentio
tantae virtutis quod omnia opera ad se trahit: unde quaecumque bona
mala intentione facta, in mala convertuntur. Luc. XI, 34: si
oculus tuus (idest intentio) nequam fuerit, totum corpus tenebrosum
erit; idest, congeries bonorum operum tuorum tenebrosa erit. Et
propterea in omni opere nostro intentio ponenda est in Deo.
Apostolus, I Cor. X, 31: sive ergo manducatis, sive bibitis,
vel aliud quid facitis, omnia in gloriam Dei facite. Sed bona
intentio non sufficit; immo oportet quod adsit bona voluntas, quae per
animam significatur. Frequenter enim aliquis bona intentione
operatur, sed inutiliter, cum bona voluntas desit; ut si quis furetur
ut pascat pauperem, est quidem recta intentio, sed deest rectitudo
debitae voluntatis. Unde nullum malum bona intentione factum
excusatur. Rom. III, 8: qui dicunt, faciamus mala ut veniant
bona: quorum damnatio iusta est. Tunc autem adest bona voluntas
intentioni, quando ipsa voluntas voluntati divinae concordat; quod
quotidie postulamus dicentes: fiat voluntas tua sicut in caelo et in
terra; et Psal. XXXIX, 9: ut facerem voluntatem tuam, Deus
meus, volui. Et propter hoc dicit, in tota anima tua. Anima enim
in Scriptura frequenter pro voluntate accipitur, ut Hebr. X,
38: quod si subtraxerit se, non placebit animae meae, idest
voluntati meae. Sed aliquando est bona intentio et bona voluntas, sed
in intellectu quandoque aliquod peccatum habetur, et ideo totus
intellectus dandus est Deo. Apostolus, II Cor. X, 5: in
captivitatem redigentes omnem intellectum in obsequium Christi. Multi
enim in opere non peccant, sed tamen volunt ipsa peccata cogitare
frequenter; contra quos dicitur Isai. I, 16: auferte malum
cogitationum vestrarum. Sunt etiam multi qui in sua sapientia
confidentes, nolunt fidei assentire, et tales non dant mentem Deo.
Contra hos dicitur Prov. III, 5: ne innitaris prudentiae tuae.
Sed istud non sufficit; immo totam virtutem et fortitudinem Deo dare
oportet. Psal. LVIII, 10: fortitudinem meam ad te
custodiam. Aliqui enim sunt qui fortitudinem suam tribuunt ad
peccandum, et in hoc suam potentiam manifestant; contra quos dicitur
Isai. V, 22: vae qui potentes estis ad bibendum vinum, et viri
fortes ad miscendam ebrietatem. Aliqui ostendunt potentiam suam vel
virtutem in nocendo proximis; deberent eam ostendere in subveniendo
ipsis. Prov. XXIV, II: erue eos qui ducuntur ad mortem; et
qui trahuntur ad interitum, liberare ne cesses. Igitur ad diligendum
Deum danda sunt ista Deo: scilicet intentio, voluntas, mens,
fortitudo.
|
|