|
Interrogatus Christus
quod esset maximum mandatum, uni interrogationi duas responsiones
dedit. Et prima fuit: diliges dominum Deum tuum; de quo dictum
est. Secunda vero fuit: et proximum tuum sicut teipsum. Ubi
considerandum est, quod qui hoc servat, totam legem implet.
Apostolus, Rom. XIII, 10: plenitudo ergo legis est
dilectio. Sed sciendum, quod ad dilectionem proximi quatuor nos
inducunt. Primo divinus amor: quia sicut dicitur I Ioan. IV,
20: si quis dixerit quoniam diligo Deum, et fratrem suum oderit,
mendax est. Qui enim dicit se diligere aliquem, et filium eius vel
eius membra odio habet, mentitur. Omnes autem fideles filii et membra
Christi sumus. Apostolus, I Cor. XII, 27: vos estis corpus
Christi, et membra de membro. Et ideo qui odit proximum, non
diligit Deum. Secundum est divinum praeceptum. Christus enim in
recessu suo inter omnia alia praecepta, hoc praeceptum discipulis
praecipue commendavit dicens, Ioan. XV, 12: hoc est praeceptum
meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos. Nullus enim praecepta
divina servat qui proximum odit. Unde istud est signum observantiae
divinae legis, dilectio proximi. Unde dominus, Ioan. XIII,
35: in hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem
habueritis ad invicem. Non dicit in suscitatione mortuorum, non in
aliquo evidenti signo; sed hoc est signum, si dilectionem habueritis
ad invicem. Et hoc beatus Ioannes recte considerabat: unde dicebat:
nos scimus quoniam translati sumus de morte ad vitam. Et quare?
Quoniam diligimus fratres. Qui non diligit, manet in morte.
Tertium est naturae communicatio. Sicut enim dicitur Eccli.
XIII, 19, omne animal diligit simile sibi. Unde cum omnes
homines sint similes in natura, invicem se diligere debent. Et ideo
odire proximum non solum est contra divinam legem, sed etiam contra
legem naturae. Quartum utilitatis consecutio. Omnia enim alterius
alii sunt utilia per caritatem. Haec enim est quae unit Ecclesiam,
et omnia communia facit. Psal. CXVIII, 63: particeps ego
sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua. Diliges
proximum tuum sicut teipsum. Istud est secundum praeceptum legis, et
est de dilectione proximi. Quantum autem proximum diligere debeamus,
iam dictum est; et dicendum restat de modo dilectionis: qui quidem
innuitur cum dicitur, sicut teipsum. Circa quod verbum quinque
considerare possumus, quae in dilectione proximi servare debemus.
Primum est quia debemus eum diligere vere sicut nos: quod facimus, si
propter seipsum ipsum diligimus, non propter nos. Ideo notandum,
quod triplex est amor; quorum duo non sunt veri, tertius autem verus.
Primus est qui est propter utile. Eccli. VI, 10: est amicus
socius mensae, et non permanebit in die necessitatis. Sed certe iste
non est verus amor. Deficit enim deficiente utilitate. Et tunc
nolumus bonum proximo, sed potius bonum utilitatis volumus nobis. Est
et alius amor qui est propter delectabile. Et hic etiam non est
verus, quia deficiente delectabili deficit. Et ideo nolumus bonum
propter hoc principaliter proximo, sed potius bonum suum nobis
volumus. Tertius est amor qui est propter virtutem. Et iste solus
est verus. Tunc enim non diligimus proximum propter bonum nostrum,
sed propter suum. Secundum est quod debemus diligere ordinate: ut
scilicet non diligamus eum supra Deum vel quantum Deum, sed iuxta
sicut teipsum debes diligere. Cant. II, 4: ordinavit in me
caritatem. Hunc ordinem docuit dominus Matth. X, 37, dicens:
qui amat patrem aut matrem plus quam me, non est me dignus; et qui
amat filium aut filiam super me, non est me dignus. Tertium est quod
debemus eum diligere efficaciter. Non enim te solum diligis, sed
etiam procuras studiose tibi bona, et vitas mala. Sic quoque debes
facere proximo. I Ioan. III, 18: non diligamus verbo neque
lingua, sed opere et veritate. Sed certe illi pessimi sunt qui ore
diligunt et corde nocent; de quibus Psal. XXVII, 3: loquuntur
pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum. Apostolus,
Rom. XII, 9: dilectio sine simulatione. Quartum, quod debemus
eum diligere perseveranter, sicut et te perseveranter diligis. Prov.
XVII, 17: omni tempore diligit qui amicus est, et frater in
angustiis comprobatur: scilicet tam tempore adversitatis quam
prosperitatis; immo tunc, scilicet tempore adversitatis, maxime
probatur amicus, ut dicitur ibidem. Sed sciendum, quod duo sunt quae
iuvant ad amicitiam conservandam. Primum est patientia: vir enim
iracundus suscitat rixas, ut dicitur Prov. XXVI, 21.
Secundum est humilitas, quae causat primum, scilicet patientiam:
Prov. XIII, 10: inter superbos semper iurgia sunt. Qui enim
considerat magna de se, et despicit alium, non potest defectus illius
pati. Quintum est quod eum debemus diligere iuste et sancte, ut
scilicet eum non diligamus ad peccandum, quia nec te sic debes
diligere, cum Deum ex hoc amittas. Unde Ioan. XV, 9: manete
in dilectione mea: de qua dilectione dicitur Eccli. XXIV, 24:
ego mater pulchrae dilectionis. Diliges proximum tuum sicut teipsum.
Hoc praeceptum Iudaei et Pharisaei male intelligebant, credentes
quod Deus praeciperet diligendos amicos, et odiendos inimicos; et
ideo per proximos intelligebant tantum amicos. Hunc autem intellectum
intendit Christus reprobare, dicens Matth. V, 44: diligite
inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos. Sciendum autem,
quod quicumque odit fratrem suum, non est in statu salutis. I Ioan.
II, 9: qui (...) odit fratrem suum, in tenebris est. Est
autem attendendum, quod etiam in hoc invenitur quaedam contrarietas.
Nam sancti aliquos oderunt: Psal. CXXXVIII, 22: perfecto
odio oderam illos; et in Evangelio Luc. XIV, 26: si quis
(...) non odit patrem suum et matrem et uxorem et filios et fratres
et sorores, adhuc autem et animam suam, non potest meus esse
discipulus. Et ideo sciendum, quod in omnibus factis nostris factum
Christi debet esse nobis exemplum. Deus enim diligit et odit. Quia
in quolibet homine duo sunt consideranda: scilicet natura et vitium.
Natura quidem in hominibus diligi debet, vitium vero odiri. Unde si
quis vellet hominem esse in Inferno, odiret naturam; si quis vero
vellet ipsum esse bonum, odiret peccatum, quod semper odiendum est.
Psal. V, 7: odisti omnes qui operantur iniquitatem. Sap. XI,
25: diligis domine omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae
fecisti. Ecce ergo quod Deus diligit et odit: diligit naturam et
odit vitium. Sciendum etiam, quod homo aliquando sine peccato potest
malum facere: quando scilicet sic facit malum ut velit bonum: quia et
Deus sic facit. Sicut cum homo infirmatur, convertitur ad bonum,
qui in sanitate erat malus. Item in adversitate aliquis convertitur et
est bonus, qui in prosperitate erat malus, iuxta illud Isai.
XXVIII, 19: vexatio intellectum dabit auditui. Item si
desideras malum tyranni destruentis Ecclesiam, inquantum desideras
bonum Ecclesiae per destructionem tyranni: unde II Mac. I,
17: per omnia benedictus Deus, qui tradidit impios. Et hoc omnes
debent velle non solum voluntate, sed etiam opere. Non enim est
peccatum suspendere iuste malos: ministri enim Dei sunt tales,
secundum apostolum, Rom. XIII, et servant isti dilectionem,
quia poena fit aliquando propter castigationem, aliquando propter bonum
melius et divinius. Est enim maius bonum unius civitatis quam vita
unius hominis. Sed sciendum, quod non sufficit non velle malum, sed
oportet velle bonum; scilicet emendationem suam, et vitam aeternam.
Duobus enim modis quis vult bonum alterius. Uno modo generaliter,
inquantum est creatura Dei, et participabilis vitae aeternae; alio
modo specialiter, inquantum est amicus vel socius. A generali autem
dilectione nullus excluditur: debet enim quilibet pro quolibet orare,
et cuilibet in necessitate ultima subvenire. Sed non teneris cum
quolibet habere familiaritatem, nisi peteret veniam: quia tunc esset
amicus; et si refutares, haberes odio amicum. Unde Matth. VI,
14, dicitur: si dimiseritis hominibus peccata eorum, dimittet et
pater vester caelestis delicta vestra; si autem non dimiseritis
hominibus, nec pater vester dimittet vobis peccata vestra. Et in
oratione dominica quae ponitur Matth. VI, 9, dicitur: dimitte
nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.
Diliges proximum tuum sicut te ipsum. Dictum est, quod tu peccas,
si non parcis veniam postulanti; et quod perfectionis est, si tu eum
ad te revocas, licet non tenearis. Sed ad hoc ut eum trahas ad te,
multae rationes inducunt. Prima est propriae dignitatis conservatio.
Diversae enim dignitates diversa signa habent. Nullus autem propriae
dignitatis signa dimittere debet. Inter omnes autem dignitates maior
est quod quis sit filius Dei. Huius autem dignitatis signum est, si
diligis inimicum: Matth. V, 44-45: diligite inimicos
vestros, ut sitis filii patris vestri qui in caelis est. Si enim
diligis amicum, non est hoc signum filiationis divinae: nam publicani
et ethnici hoc faciunt, ut dicitur Matth. V. Secunda est victoriae
acquisitio: omnes enim hoc naturaliter desiderant. Oportet ergo quod
vel trahas eum qui te offendit ad dilectionem bonitate tua, et tunc
vincis; vel quod alius trahat te ad odium, et tunc perdis. Rom.
XII, 21: noli vinci a malo, sed vince in bono malum. Tertia
est multiplicis utilitatis consecutio. Acquiris enim ex hoc amicos.
Rom. XII, 20: si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si
sitit, potum da illi: hoc enim faciens, carbones ignis congeres super
caput eius. Augustinus: nulla maior provocatio ad amorem, quam
praevenire amando. Nullus enim est ita durus, qui etsi dilectionem
nolit impendere, nolit tamen rependere: quia, ut dicitur Eccli.
VI, 15, amico fideli nulla comparatio. Prov. XVI, 7: cum
placuerint domino viae hominis, inimicos quoque eius convertet ad
pacem. Quarta est, quia ex hoc preces tuae facilius exaudiuntur.
Unde super illud Ier. XV, si steterint Moyses et Samuel coram
me, dicit Gregorius, quod fecit potius de istis mentionem, quia
rogaverunt pro inimicis. Similiter Christus ait, Luc. XXIII,
34: pater, dimitte illis. Item beatus Stephanus orando pro
inimicis magnam utilitatem fecit Ecclesiae, quia Paulum convertit.
Quinta est peccati evasio, quam maxime desiderare debemus. Aliquando
enim peccamus, nec Deum quaerimus: et Deus trahit nos ad se vel
infirmitate, vel aliquo huiusmodi. Os. II, 6: sepiam viam tuam
spinis. Sic fuit tractus beatus Paulus. Psal. CXVIII,
176: erravi sicut ovis quae periit. Quaere servum tuum, domine.
Cant. I, 3: trahe me post te. Hoc autem consequimur, si
inimicum ad nos trahimus, primo remittentes: quia, ut dicitur Luc.
VI, 38, eadem quippe mensura qua mensi fueritis, remetietur
vobis; et ibidem 37, dimittite et dimittemini; et Matth. V,
7: beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.
Nulla est enim maior misericordia quam offendenti dimittere.
|
|