|
Non habebis deos alienos coram me. Exod. XX, 3.
Sicut iam dictum est,
tota lex Christi dependet a caritate. Caritas autem pendet ex duobus
praeceptis; quorum unum est de dilectione Dei, reliquum de dilectione
proximi. Et de istis duobus iam dictum est. Nunc autem sciendum,
quod Deus dando legem Moysi, dedit decem praecepta in duabus tabulis
lapideis scripta: quorum tria in prima tabula scripta pertinent ad
amorem Dei; septem vero scripta in secunda tabula pertinent ad amorem
proximi. Et ideo tota lex fundatur in duobus praeceptis. Primum
autem quod pertinet ad amorem Dei est, non habebis deos alienos. Et
ad huius intellectum sciendum est, quod antiqui multipliciter hoc
praeceptum transgrediebantur. Quidam enim colebant Daemonia. Psal.
XCV, 5: omnes dii gentium Daemonia. Hoc autem est maximum
omnium peccatorum, et horribile. Nunc quoque multi transgrediuntur
hoc praeceptum, omnes scilicet qui divinationibus et sortilegiis
intendunt. Haec enim, secundum Augustinum, fieri non possunt quin
aliquod pactum cum Diabolo contrahatur. I Cor. X, 20: nolo vos
fieri socios Daemoniorum; et iterum ibidem 21, non potestis mensae
domini participes esse, et mensae Daemoniorum. Alii colebant
caelestia corpora, credentes astra esse deos. Sap. XIII, 2:
solem et lunam rectores orbis terrarum deos putaverunt. Et ideo
Moyses prohibuit Iudaeis, quod non levarent oculos, nec adorarent
solem et lunam et stellas. Deut. IV, 19: custodite solicite
animas vestras, ne forte elevatis oculis ad caelum videas solem et
lunam et omnia astra caeli, et errore deceptus adores ea, et colas
quae creavit dominus Deus tuus in ministerium cunctis gentibus. Idem
dicitur Deut. V. Contra hoc praeceptum peccant astrologi, qui
dicunt haec esse animarum rectores; cum tamen propter hominem facta
sint, cuius solus Deus rector est. Alii vero colebant inferiora
elementa. Sap. XIII, 2: aut ignem aut spiritum (...) deos
putaverunt. In quorum errorem inciderunt homines qui inferioribus male
utuntur, nimis ea diligentes. Apostolus, Ephes. V, 5: aut
avarus, quod est idolorum servitus. Alii errantes colebant homines,
vel aves, vel alios, vel seipsos. Quod quidem contingit ex tribus.
Primo ex carnalitate. Sap. XIV, 15: acerbo luctu dolens pater
rapti cito sibi filii, fecit imaginem et illum qui tunc quasi homo
mortuus fuerat, nunc tanquam Deum colere coepit, et constituit inter
servos suos sacra et sacrificia. Secundo ex adulatione. Etenim
quidam aliquos quos non potuerunt honorare in praesentia, curaverunt in
absentia honorare, faciendo scilicet eorum imagines, et colendo loco
eorum. Sap. XIV, 17: quem honorare volebant, fecerunt ut
illum qui aberat, tanquam praesentem colerent. Tales sunt quicumque
diligunt et venerantur homines plusquam Deum. Matth. X, 37: qui
diligit patrem aut matrem plusquam me, non est me dignus. Psal.
CXLV, 2-3: nolite confidere in principibus, neque in filiis
hominum, in quibus non est salus. Tertio ex praesumptione. Quidam
enim ex praesumptione fecerunt se vocari deos, sicut patet Iudith
III, de Nabuchodonosor. Ez. XXVIII, 2: elevatum est cor
tuum, et dixisti, Deus ego sum. Et hoc faciunt qui plus suo sensui
quam Dei praeceptis credunt. Isti enim se pro diis colunt, sequentes
enim delectationes carnis, corpus suum pro Deo colunt. Apostolus,
Philip. III, 19: quorum Deus venter est. Ab his ergo omnibus
cavere oportet. Non habebis deos alienos coram me. Sicut dictum
est, primum praeceptum legis est hoc, quo prohibemur non colere nisi
unum Deum. Et ad hoc etiam inducimur quinque rationibus. Prima
sumitur ex Dei dignitate, quae si auferatur, fit Deo iniuria, sicut
potest videri ex consuetudine hominum. Cuilibet enim dignitati debetur
reverentia: unde proditor regis est qui aufert quod exhibere
teneretur. Et hoc quidam Deo faciunt. Rom. I, 23: mutaverunt
gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem imaginis corruptibilis
hominis. Et hoc summe Deo displicet. Isai. XLII, 8: gloriam
meam alteri non dabo, et laudem meam sculptilibus. Et considerandum,
quod haec Dei dignitas est, scilicet quod omnia sciat. Unde Deus
dicitur a videndo; hoc enim est unum signum deitatis. Isai. XLI,
23: annuntiate quae ventura sunt in futurum, et sciemus quia dii
estis vos. Hebr. IV, 13: omnia nuda et aperta sunt oculis
eius. Hanc autem dignitatem auferunt divinatores: contra quos dicit
Isai. VIII, 19: nunquid non populus a Deo suo requirit
visionem pro vivis ac mortuis? Secunda ratio sumitur ex eius
largitate. Omne enim bonum habemus a Deo. Et hoc etiam ad
dignitatem Dei pertinet quod factor et dator est omnium bonorum.
Psal. CIII, 28: aperiente te manum tuam, omnia implebuntur
bonitate. Et hoc importatur in hoc nomine Deus, quod dicitur a
distributione, idest dator rerum, quia omnia replet sua bonitate.
Nimis ergo ingratus es, si ab illo tibi collatum non recognoscis;
immo facis tibi alium Deum, sicut filii Israel deducti de Aegypto
fecerunt idolum. Os. II, 5: vadam post amatores meos. Hoc
etiam fit quando quis in alio quam in Deo spem ponit, hoc est quando
adiutorium ab alio petit. Psal. XXXIX, 5: beatus vir cuius
est nomen domini spes eius. Apostolus, ad Gal. IV, 9-10:
cum cognoveritis Deum (...) quomodo convertimini iterum ad infirma
et egena elementa? (...). Dies observatis et menses, et tempora
et annos. Tertia ratio sumitur ex promissi firmitate.
Abrenuntiavimus enim Diabolo, et fidem promisimus soli Deo: unde
non debemus ipsam infringere. Hebr. X, 28-29: irritam quis
faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus
moritur: quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium
Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo
sanctificatus est, et spiritui gratiae contumeliam fecerit? Rom.
VII, 3: vivente viro vocabitur adultera, si fuerit cum alio
viro: et talis debet comburi. Vae ergo peccatori ingredienti terram
duabus viis, et claudicantibus in duas partes. Quarta ratio est ex
dominii diabolici gravitate. Ier. XVI, 13: servietis diis
alienis die ac nocte, qui non dabunt vobis requiem. Non enim quiescit
in uno peccato, sed potius nititur ad aliud ducere. Qui facit
peccatum, servus est peccati, Ioan. VIII, 34; ideo non de
facili quis egreditur de peccato, Gregorius: peccatum quod per
poenitentiam non diluitur, mox suo pondere in aliud trahit.
Contrarium est de dominio divino: quia praecepta eius gravia non
sunt. Matth. XI, 30: iugum enim meum suave est, et onus meum
leve. Satis enim reputatur quis facere, si tantum facit pro Deo
quantum fecit pro peccato. Rom. VI, 19: sicut exhibuistis
membra vestra servire immunditiae et iniquitati ad iniquitatem; ita
nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationem. Sed
de servis Diaboli dicitur Sap. V, 7: lassati sumus in via
iniquitatis et perditionis, et ambulavimus vias difficiles; et Ier.
IX, 5: ut inique agerent, laboraverunt. Quinta est ex praemii
sive muneris immensitate. In nulla enim lege talia promittuntur
praemia sicut in lege Christi. Saracenis enim promittuntur fluvii
lactis et mellis, Iudaeis terra promissionis; sed Christianis
Angelorum gloria. Matth. XXII, 30: erunt sicut Angeli Dei
in caelo. Hoc considerans Petrus ait, Ioan. VI, 69: domine,
ad quem ibimus? Verba vitae aeternae habes.
|
|