|
Non assumes nomen domini Dei tui in vanum. Exod. XX, 7.
Hoc est secundum
praeceptum legis: et sicut non est nisi unus Deus quem debemus
colere, ita non est nisi unus quem debemus maxime venerari. Et primo
quantum ad nomen: unde non assumes nomen domini Dei tui in vanum.
Sciendum, quod vanum dicitur tripliciter. Aliquando enim dicitur
falsum. Psal. XI, 3: vana locuti sunt unusquisque ad proximum
suum. Assumis ergo nomen Dei in vanum, quando assumis illud ad
confirmationem falsitatis. Zach. VIII, 17: iuramentum mendax
ne diligatis; ibidem XIII, 3: non vives, quia locutus es
mendacium in nomine domini. Talis autem facit iniuriam Deo, sibi
ipsi, et omnibus hominibus. Deo quidem, quia cum iurare per Deum
nihil aliud sit nisi invocare eius testimonium, cum iuras falsum: aut
credis Deum nescire verum, et sic ponis ignorantiam in Deo, cum
tamen omnia nuda et aperta sint oculis eius, ut dicitur ad Hebr.
IV; aut quod diligat mendacium, cum tamen odiat ipsum: Psal. V,
7: perdes omnes qui loquuntur mendacium; aut derogas potentiae,
quasi non possit de eo punire. Item facit iniuriam sibi ipsi: obligat
enim se iudicio Dei. Nihil est autem aliud dicere, per Deum ita
est, nisi quod Deus puniat me, si non est ita. Item iniuriatur
aliis hominibus. Nulla enim inter aliquos societas durare potest,
nisi credant sibi invicem. Dubia autem iuramentis confirmantur.
Hebr. VI, 16: omnis controversiae finis ad confirmationem est
iuramentum. Iniuriatur ergo Deo, crudelis est sibi, et noxius et
hominibus. Aliquando dicitur vanum, inutile. Psal. XCIII,
11: dominus scit cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Et ideo
confirmando vanitatem assumitur nomen Dei in vanum. In veteri enim
lege prohibitum fuit ut non iuraretur falsum: Deut. V, 11: non
usurpabis nomen Dei tui frustra. Sed Christus prohibuit non nisi in
necessitate iurare; et ideo dicitur Matth. V, 33-34: audistis
quia dictum est antiquis, non iurabis. Ego autem dico vobis: nolite
iurare omnino. Et huius ratio est, quia in nulla parte ita fragiles
sumus sicut in lingua: quia eam nullus domare potuit, sicut dicitur
Iac. III, et ideo de levi posset homo deierare. Matth. V,
37: sit sermo vester, est est, non non; et iterum, vers. 34:
ego autem dico vobis: nolite iurare omnino. Et nota, quod iuramentum
est sicut medicina, quae non semper accipitur, sed in necessitate.
Et ideo, ut dicitur Matth. V, 37, quod his amplius est, a malo
est. Eccli. XXIII, 9: iurationi non assuescat os tuum: multi
enim casus in illa. Nominatio vero Dei non sit assidua in ore tuo,
et nominibus sanctorum ne admiscearis: quoniam non eris immunis ab
eis. Aliquando autem dicitur vanum, peccatum vel iniustitia. Psal.
IV, 3: filii hominum usquequo gravi corde? Ut quid diligitis
vanitatem? Qui ergo iurat pro peccato faciendo, assumit nomen Dei
sui in vanum. Iustitiae vero partes sunt facere bonum, et dimittere
malum. Si ergo iuras facere furtum, vel aliud huiusmodi, hoc contra
iustitiam est: et quamvis non sit servandum hoc iuramentum, tamen sic
iurans periurus est. Talis fuit Herodes contra Ioannem, Marc.
VI. Similiter contra iustitiam facit qui iurat non facere bonum,
sicut non intrare Ecclesiam vel religionem: et hoc etiam iuramentum
non est servandum, et tamen periurus est iurans. Non est ergo
iurandum de falso, non de inutili, non etiam de iniustitia: et ideo
dicitur Ier. IV, 2: et iurabis, vivit dominus, in veritate et
in iudicio et in iustitia. Vanum dicitur aliquando fatuum: Sap.
XIII, 1: vani sunt omnes homines in quibus non est scientia
Dei. Qui ergo accipiunt nomen Dei stulte, sicut blasphemi,
assumunt nomen Dei in vanum. Lev. XXIV, 16: qui
blasphemaverit nomen domini, morte morietur. Non assumes nomen domini
Dei tui in vanum. Sciendum, quod nomen Dei sumitur ad sex. Primo
quidem ad dicti confirmationem sicut in iuramento. Et in hoc
confitemur quod prima veritas non est nisi in Deo. In hoc autem fit
reverentia Deo: unde in lege praecipitur, Deut. VI, quod non
iuretur nisi per Deum. Contrarium faciunt qui aliter iurant. Exod.
XXIII, 13: non iurabis per nomina deorum exterorum. Et
quamvis aliquando iuretur per creaturas, tamen sciendum, quod in
omnibus his non iuratur nisi per Deum. Cum enim iuras per animam tuam
vel caput tuum, idem est quod eam obligare poenae infligendae a Deo.
Apostolus, II Cor. I, 23: testem Deum invoco in animam
meam. Item cum iuras per Evangelium, iuras per Deum, qui dedit
Evangelium: et ideo peccant qui iurant per Deum de facili, aut per
Evangelium. Secundo sumitur ad sanctificationem. Baptismus enim
sanctificat. Apostolus, I Cor. VI, 11: sed abluti estis,
sed sanctificati estis, sed iustificati estis in nomine domini nostri
Iesu Christi. Hoc autem non habet virtutem nisi in invocatione
Trinitatis. Ier. XIV, 9: tu autem in nobis es, domine, et
nomen sanctum tuum invocatum est super nos. Tertio sumitur ad
adversarii expulsionem. Unde ante Baptismum abrenuntiatur Diabolo.
Isai. IV, 1: tantummodo invocetur nomen tuum super nos, aufert
opprobrium nostrum. Et ideo si redis ad peccata, nomen Dei sumitur
in vanum. Quarto sumitur ad eiusdem nominis confessionem.
Apostolus, Rom. X, 14: quomodo ergo invocabunt in quem non
crediderunt? Et iterum, vers. 13: omnis enim quicumque
invocaverit nomen domini, salvus erit. Confitemur autem primo ore ad
manifestandum gloriam Dei. Isai. XLIII, 7: omnis qui invocat
nomen meum, in gloriam meam creavi eum. Ergo si dicis aliquid contra
gloriam Dei, assumis nomen Dei in vanum. Confitemur secundo opere,
cum ea operamur quae gloriam Dei manifestant. Matth. V, 16:
videant opera vestra bona, et glorificent patrem vestrum qui in caelis
est. Contrarium faciunt quidam, de quibus dicit apostolus, Rom.
II, 24: nomen Dei per vos blasphematur inter gentes. Quinto
assumitur ad defensionem. Prov. XVIII, 10: turris fortissima
nomen domini: ad ipsam currit iustus, et exaltabitur. Marc. ult.,
17: in nomine meo Daemonia eiicient. Act. IV, 12: non est
aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos
fieri. Sexto sumitur ad operis completionem. Apostolus, Col.
III, 17: omne quodcumque facitis in verbo aut in opere, omnia in
nomine domini nostri Iesu Christi facite. Psal. CXXIII, 8:
adiutorium nostrum in nomine domini. Sed quia aliquando aliquis
indiscrete incipit, sicut accidit in voto quod non adimpletur, tunc
etiam in vanum nomen domini assumitur. Unde Eccli. V, 3: si quid
vovisti Deo, ne moreris reddere. Psal. LXXV, 12: vovete et
reddite domino Deo vestro omnes qui in circuitu eius affertis munera.
Displicet enim ei infidelis et stulta promissio, Eccli. V, 3.
|
|