|
Memento ut diem sabbati sanctifices. Exod. XX, 8.
Hoc est tertium mandatum
legis, et convenienter. Primo enim debemus Deum venerari corde:
unde praecipitur quod non colatur nisi unus Deus: unde non habebis
deos alienos coram me. Secundo ore: unde non assumes nomen domini
Dei tui in vanum. Tertio opere: et hoc est: memento ut diem sabbati
sanctifices. Voluit enim ut esset certus dies in quo intenderent
homines ad servitium Dei. Habetur autem hoc praeceptum quinque
rationibus. Primo enim datum fuit ad destructionem erroris.
Praevidit enim spiritus sanctus quod futuri erant aliqui dicturi mundum
semper fuisse. II Petr. III, 3-5: venient in novissimis
diebus in deceptione illusores iuxta proprias concupiscentias
ambulantes, dicentes: ubi est promissio aut adventus eius? Ex quo
enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturae.
Latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius et terra de aqua,
et per aquam consistens Dei verbo. Voluit ergo Deus ut custodiretur
unus dies in memoriam quod Deus omnia creaverat in sex diebus, et in
septimo quievit a novis creaturis condendis. Et hanc rationem ponit
dominus in lege, dicens: memento ut diem sabbati sanctifices. Sed
Iudaei in memoriam primae creationis colebant sabbatum; Christus
autem veniens fecit novam creationem. Per primam enim homo terrenus,
per secundam homo caelestis effectus est. Gal. VI, 15: in
Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium, sed
nova creatura. Et haec nova creatura est per gratiam, quae incepit in
resurrectione. Rom. VI, 4-5: quomodo Christus surrexit a
mortuis per gloriam patris, ita et nos in novitate vitae ambulemus.
Si enim complantati facti sumus similitudini mortis eius, simul et
resurrectionis erimus. Et quia resurrectio facta est in dominica,
ideo celebramus illum diem, sicut Iudaei sabbatum propter primam
creationem. Secundo datum fuit ad instructionem fidei redemptoris.
Caro enim Christi in sepulcro corrupta non fuit: unde dicit Psal.
XV, 9: caro mea requiescat in spe; item, ibidem 10: non dabis
sanctum tuum videre corruptionem. Unde voluit sabbatum observari, ut
sicut sacrificia significabant mortem Christi, ita quies sabbati
requiem carnis eius. Sed nos ista sacrificia non servamus, quia
adveniente re et veritate, debet cessare figura, sicut adveniente sole
cessat umbra; servamus tamen in veneratione virginis gloriosae, in qua
remansit tota fides tali die in morte Christi. Tertio datum fuit ad
roborandum sive figurandum veritatem promissionis. Promittitur enim
nobis quies. Isai. XIV, 3: et erit in die illa, cum requiem
dederit tibi Deus a labore tuo et a concussione tua et a servitute dura
qua ante servisti; item ibid. XXXII, 18: sedebit populus meus
in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie
opulenta. Et nota, quod expectamus requiem de tribus: de labore
praesentis vitae, de tentationum concussione, et de Diaboli
servitute. Hanc Christus repromisit venientibus ad se, dicens,
Matth. XI, 28-30: venite ad me omnes qui laboratis et onerati
estis; et ego reficiam vos. Tollite iugum meum super vos, et discite
a me, quia mitis sum et humilis corde; et invenietis requiem animabus
vestris: iugum enim meum suave est, et onus meum leve. Invenimus
autem quod dominus operatus est sex diebus, et in septimo quievit:
quia primo oportet facere opera perfecta. Eccli. LI, 35:
modicum laboravi, et inveni mihi multam requiem. Plus enim
incomparabiliter excedit tempus aeternitatis totum tempus praesens,
quam mille anni diem unum. Quarto datum fuit hoc praeceptum ad
inflammationem amoris. Sap. IX, 15: corpus quod corrumpitur,
aggravat animam, et ideo homo semper ad terrena inferius tendit, nisi
conetur erigere se ab eis. Et ideo oportet habere certum tempus ad
hoc. Unde aliqui toto tempore hoc faciunt: Psal. XXXIII,
2: benedicam dominum in omni tempore, semper laus eius in ore meo;
apostolus, I Thess. V, 17: sine intermissione orate: et hi
continue sabbatum habent. Aliqui hoc faciunt in aliqua parte
temporis: Psal. CXVIII, 164: septies in die laudem dixi
tibi. Alii, ne omnino alienarentur a Deo, oportuit quod haberent
aliquem diem determinatum, ne nimis tepescat in eis amor Dei. Isai.
LVIII, 13-14: si vocaveris sabbatum delicatum (...)
tunc delectaberis super domino. Iob. XXII, 26: tunc super
omnipotentem deliciis afflues, et elevabis ad Deum faciem tuam. Non
enim ad ludendum ordinatur talis dies, sed ad laudandum et orandum
dominum Deum. Unde Augustinus dicit, quod minus malum est tali die
arare, quam ludere. Quinto datum fuit ad opera pietatis respectu
subiectorum. Aliqui enim crudeles sibi et suis, non cessant continue
operari propter lucrum; et hoc habent Iudaei maxime, quia avarissimi
sunt. Deut. V, 12-14: observa diem sabbati (...) ut
requiescat servus tuus et ancilla tua, sicut et tu; et post: non
faciens in eo quidquam operis tu et filius et filia, servus et
ancilla, bos et asinus et omne iumentum tuum, ut requiescat servus et
ancilla tua sicut et tu. Propter praedicta ergo praedictum mandatum
datum fuit. Memento ut diem sabbati sanctifices. Dictum est, quod
sicut Iudaei celebrant sabbatum, sic nos Christiani dominicam, et
alia principalia festa. Videamus ergo quomodo ista servare debemus.
Et sciendum, quod non dicit, custodi sabbatum, sed memento ut diem
sabbati sanctifices. Sanctum autem accipitur duobus modis. Aliquando
enim est sanctum idem quod purum. Apostolus, I Cor. VI, 11:
sed abluti estis, sed sanctificati estis. Aliquando dicitur sanctum
res consecrata ad cultum Dei, ut locus, tempus, vestes et vasa
sacra. Istis ergo duobus modis debemus festa celebrare; quia et
pure, et mancipando se divino servitio. In isto ergo praecepto duo
considerantur. Primo quidem in festo quid cavendum sit; secundo quid
faciendum. Debemus autem cavere tria. Primo corporalem operam.
Ier. XVII, 22: sanctificabis sabbatum, ut non facias in eo
opus servile; unde et in lege dicitur, Lev. XXIII, 25: omne
opus servile non facietis in eo. Opus autem servile est opus
corporale: nam opus liberum est animae, sicut intelligere et
huiusmodi; ad quod opus homo constringi non potest. Sed sciendum,
quod opera corporalia possunt fieri in sabbato propter quatuor. Primo
propter necessitatem. Unde dominus excusavit discipulos evellentes
spicas in sabbato, ut dicitur Matth. XII. Secundo propter
Ecclesiae utilitatem. Unde dicitur in Evangelio ibid., quod
sacerdotes faciebant omnia quae erant necessaria in templo in die
sabbati. Tertio propter proximi utilitatem. Unde dominus curavit in
die sabbati habentem manum aridam, et confutavit Iudaeos
reprehendentes eum, ponens exemplum de ove, ibid. Quarto propter
superioris auctoritatem. Unde dominus praecepit Iudaeis ut
circumciderent in die sabbati, ut dicitur Ioan. VII. Secundo
debemus cavere culpam. Ier. XVII, 21: custodite animas
vestras, et nolite portare pondera in die sabbati. Onus autem animae
vel pondus malum est peccatum: Psal. XXXVII, 5: sicut onus
grave gravatae sunt super me. Peccatum autem opus servile est: quia,
ut dicitur Ioan. VIII, 34, qui facit peccatum, servus est
peccati. Unde cum dicitur, omne opus servile non facietis in eo,
potest intelligi de peccato: et ideo contra praeceptum hoc facit quis,
quando in sabbato peccat, quia operando et peccando Deus offenditur.
Isai. I, 13-14: sabbatum et festivitates alias non feram. Et
quare? Quia iniqui sunt coetus vestri. Calendas vestras et
solemnitates vestras odivit anima mea: facta sunt mihi molesta.
Tertio debemus cavere negligentiam, Eccli. XXXIII, 29:
multam malitiam docuit otiositas. Hieronymus, ad rusticum: semper
aliquid boni operis facito, ut te Diabolus inveniat occupatum. Et
ideo non est bonum custodire nisi principalia festa, si in aliis debeat
homo esse otiosus. Psal. XCVIII, 4: honor regis iudicium
diligit, scilicet discretionem. Unde I Mach. II, dicitur, quod
Iudaei quidam occultati erant, et inimici irruerunt super eos, qui
credentes quod se non possent in sabbato defendere, victi et occisi
sunt. Ita accidit multis qui otiosi sunt in festis. Thren. I,
7: viderunt eam hostes, et deriserunt sabbata eius. Sed tales
debent facere sicut illi Iudaei fecerunt: unde I Mach. II,
41, dicitur: quicumque venerit ad nos in bello in die sabbatorum,
pugnemus adversus eum. Memento ut diem sabbati sanctifices. Sicut
dictum est, homo diem festum debet sanctificare: et dictum est, quod
sanctum dicitur duobus modis: quia et quod mundum est, et quod Deo
consecratum est. Item dictum est a quibus tali die abstinere debemus.
Nunc dicendum est in quibus occupari debemus: et sunt tria. Primo in
faciendis sacrificiis. Unde Num. XXVIII, dicitur, quod Deus
praecepit quod quolibet die unus agnus mane, et alius vespere debeat
offerri; sed in sabbato debent duplicari. Et significat quod in
sabbato debemus offerre Deo sacrificium, et de omnibus quae habemus.
I Paralip. XXIX, 14: tua sunt omnia, et quae de manibus tuis
accepimus, dedimus tibi. Unde primo debemus ultro offerre animam
nostram, dolendo de peccatis: Psal. I, 19: sacrificium Deo
spiritus contribulatus, et orando pro beneficiis: Psal. CXL,
2: dirigatur, domine, oratio mea, sicut incensum in conspectu tuo.
Factus est enim dies festus ad habendam spiritualem laetitiam, quam
facit oratio: unde et tali die multiplicari debent preces. Secundo
corpus nostrum affligere, et hoc ieiunando: Rom. XII, 1:
obsecro vos per misericordiam Dei, ut exhibeatis membra vestra hostiam
viventem Deo, sanctam; laudando: Psal. XLIX, 2: sacrificium
laudis honorificabit me: unde in tali die cantus multiplicantur.
Tertio res tuas sacrificare, et hoc dando eleemosynas. Hebr.
XIII, 16: beneficentiae autem et communionis nolite oblivisci:
talibus enim hostis promeretur Deus; et hoc in duplo magis quam in
aliis diebus, quia tunc est communis laetitia. Nehem. VIII,
10: mittite partes his qui non paraverunt sibi, quia sanctus dies
domini est. Secundo in verborum Dei studiis, sicut et Iudaei
faciunt hodie. Act. XIII, 27: voces prophetarum quae per omne
sabbatum leguntur. Unde et Christiani, quorum iustitia debet esse
perfectior, debent tali die convenire ad praedicationes et ad officium
Ecclesiae. Ioan. VIII, 47: qui ex Deo est, verba Dei
audit; item loqui utilia: apostolus, Ephes. IV, 29: omnis
sermo malus ex ore vestro non procedat: sed si quis bonus, ad
aedificationem. Ista enim duo utilia sunt animae peccatoris, quia
immutant cor eius in melius. Ierem. XXIII, 29: verba mea
sunt quasi ignis ardens, dicit dominus, et quasi malleus conterens
petram. Contrarium autem accidit etiam in perfectis non loquentibus
utilia, vel audientibus. Apostolus, I Cor. XV, 33-34:
corrumpunt bonos mores colloquia mala. Evigilate iusti, et nolite
peccare; et Psal. CXVIII, 11: in corde meo abscondi eloquia
tua. Eloquium enim et instruit ignorantem: Psal. eodem, 105:
lucerna pedibus meis verbum tuum; et inflammat tepescentem: Psal.
CIV, 19: eloquium domini inflammavit eum. Tertio in divinorum
exercitiis. Hoc autem perfectorum est. Psal. XXXIII, 9:
vacate et videte quoniam suavis est dominus. Et hoc propter quietem
animae. Sicut enim corpus fatigatum quietem desiderat, ita et anima.
Locus autem animae Deus est: Psal. XXX, 3: esto mihi in Deum
protectorem, et in locum refugii. Hebr. IV, 9-10: itaque
relinquitur sabbatismus populo Dei: qui enim ingressus est in requiem
eius, etiam ipse requievit ab operibus suis, sicut a suis Deus.
Sap. VIII, 16: intrans in domum meam, quiescam cum illa.
Sed antequam ad hanc quietem perveniat anima, oportet tres quietes
praecedere. Prima ab inquietudine peccati. Isai. LVII, 20:
cor autem impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.
Secunda a passionibus carnis; quia caro concupiscit adversus
spiritum, spiritus autem adversus carnem, ut dicitur Gal. V.
Tertia ab occupationibus mundi. Luc. X, 41: Martha, Martha,
sollicita es, et turbaris erga plurima. Et tunc post haec anima
libere quiescit in Deo. Isai. LVIII, 13-14: si vocaveris
sabbatum delicatum tunc delectaberis super domino. Propterea sancti
omnia dimiserunt; quia haec est pretiosa margarita, quam qui invenit
homo abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae
habet, et emit eam, ut dicitur Matth. XIII. Haec enim requies
vita aeterna, et delectatio aeterna est. Psal. CXXXI, 14:
haec requies mea in saeculum saeculi: hic habitabo, quoniam elegi
eam: ad quam nos perducat.
|
|