|
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut sis longaevus super terram quam
dominus Deus tuus dabit tibi. Exod. XX, 12.
Perfectio hominis
consistit in dilectione Dei et proximi. Et ad dilectionem Dei
pertinent tria praecepta quae scripta fuerunt in prima tabula; ad
dilectionem vero proximi septem quae sunt in secunda tabula. Sed,
sicut dicitur I Ioan. III, non debemus diligere verbo neque
lingua, sed opere et veritate. Homo enim sic diligens debet duo
facere: scilicet fugere malum, et facere bonum. Unde quaedam sunt in
praeceptis inducentia ad bonum, alia autem sunt prohibentia facere
malum. Et sciendum, quod cavere a malo faciendo est in potentia
nostra; sed facere cuilibet bonum non possumus: et ideo dicit beatus
Augustinus, quod nos omnes debemus diligere, sed non omnibus tenemur
benefacere. Sed inter omnes debemus benefacere coniunctis nobis:
quia, si quis suorum, et maxime domesticorum, curam non habet,
infidelis est, I ad Tim. V, 8. Inter omnes autem propinquos
sunt nobis propinquiores pater et mater; et ideo dicit Ambrosius:
primo debemus diligere Deum; secundo patrem et matrem; et hoc est
quod dicit: honora patrem tuum et matrem tuam. Et huiusmodi rationem
reddit philosophus, qui dicit, quod ex magno beneficio recepto ab eis
non possumus eis respondere ex aequali: et ideo bene potest pater
offensus expellere filium, sed non e converso. Dant autem parentes
filio tria. Primo stabilimentum quoad esse. Eccli. VII, 29:
honora patrem tuum, et gemitus matris tuae non obliviscaris. Memento
quoniam nisi per illos natus non fuisses. Secundo nutrimentum sive
fulcimentum quoad necessaria vitae. Nudus enim intrat filius in hunc
mundum, ut dicitur Ioan. I, sed a parentibus sustentatur. Tertio
documentum. Hebr. XII, 9: patres quidem carnis nostrae
eruditores habuimus. Eccli. VII, 25: filii tibi sunt? Erudi
illos. Et debent parentes dare duo documenta filiis, et cito: quia,
ut dicitur Prov. XXII, 6, adolescens iuxta viam suam, etiam
cum senuerit, non recedet ab ea; et Thren. III, 27: bonum est
viro cum portaverit iugum ab adolescentia sua. Et sunt illa quae
docuit Tobias filium suum Tobiae IV, scilicet timorem domini, et
abstinere ab omni peccato. Et hoc est contra illos qui delectantur in
malitiis filiorum. Sed, sicut dicitur Sap. IV, 6, ex iniquis
omnes filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes.
Unde Deus punit peccatum in filio, ut dicitur Exod. XX. Igitur
filii a parentibus habent esse, nutrimentum et disciplinam. Et quia
esse habemus ab eis, debemus magis revereri quam dominos, a quibus
solum res, praeterquam Deum, a quo habemus animam. Eccli. III,
8-10: qui timet dominum, honorat parentes, et quasi dominis
serviet his qui se genuerunt, in opere et sermone, et omni patientia.
Honora patrem tuum et matrem tuam, ut superveniat tibi benedictio a
Deo. Et in hoc etiam honoras teipsum: quia, sicut dicitur Eccli.
III, 13, gloria hominis ex honore patris sui, et dedecus filii
pater sine honore. Item quia dant nobis nutrimentum in pueritia, et
nos debemus eis dare in senectute. Eccli. III, 14-15:
fili, suscipe senectam patris tui, et non contristes eum in vita
illius; et si defecerit sensu, veniam da; et ne spernas eum in tua
virtute. Quam malae famae est qui derelinquit patrem. Et est
maledictus a Deo qui exasperat matrem. Ad confusionem illorum qui
contra faciunt, ponit Cassiodorus in epistolis, Lib. 2, quod
ciconiae cum parentes earum pennas, senio cogente, laxaverunt, nec ad
proprios cibos idonei possunt inveniri, plumis suis genitorum membra
foventes, escis corpora laxa reficiunt, et pia vicissitudine iuvenes
reddunt quod a parentibus parvuli susceperunt. Item tertio quia
docuerunt nos, debemus eis obedire. Coloss. III, 20: filii
obedite parentibus vestris per omnia, nisi scilicet in his quae sunt
contra Deum. Hieronymus, ad Heliodorum: solum pietatis genus in
hac re esse crudelem. Luc. XIV, 26: si quis non odit patrem
suum et matrem (...) non potest meus esse discipulus. Deus enim
verior pater est. Deut. XXXII, 6: nunquid non ipse est pater
tuus, qui possedit et fecit et creavit te? Honora patrem tuum et
matrem tuam. Inter omnia praecepta huic tantum adiungitur: ut sis
longaevus super terram. Et ratio huius est, ne credatur non deberi
praemium honorantibus parentes, quia est naturale. Sed sciendum,
quod honorantibus parentes quinque desiderabilia promittuntur. Et
primum est gratia in praesenti, et gloria in futuro, quae maxime
desiderantur. Eccli. III, 9: honora patrem tuum, ut
superveniat tibi benedictio a Deo, et benedictio illius in novissimo
maneat. Contrarium debetur maledicentibus; et etiam in lege
maledicuntur a Deo, ut dicitur Deut. XXVII; et Luc. XVI,
10, dicitur: qui in modico iniquus est, et in maiori iniquus est.
Sed vita naturalis quasi nihil est in comparatione ad vitam gratiae.
Si ergo non recognoscis beneficium vitae naturalis quam habes a
parentibus, indignus es vita gratiae quae maior est, et per consequens
vita gloriae, quae maxima est. Secundum desiderabile est vita: unde
ut sis longaevus super terram. Dicitur Eccli. III, 7: qui
honorat patrem suum, vita vivet longiore. Et nota, quod vita longa
est quando est plena: quae non mensuratur tempore, sed actione,
secundum philosophum. Tunc autem plena est vita quando est virtuosa.
Et ideo virtuosus et sanctus diu vivit, quamvis cito moriatur
corporaliter. Ideo dicitur Sap. IV, 13-14: consummatus in
brevi, explevit tempora multa: placita enim erat Deo anima illius.
Optime autem mercatur ille qui tantum facit una die quantum alius in
uno anno. Et nota, quod aliquando accidit quod longior vita causa est
mortis corporalis et spiritualis, sicut accidit Iudae. Praemium ergo
est vita corporalis. Sed contrarium, scilicet mortem, acquirunt illi
qui iniuriantur parentibus. Habemus enim ab eis vitam, sicut milites
a rege feudum; et ideo sicut dignum est quod illi amittant pro
proditione feudum, ita isti propter iniuriam illatam parentibus vitam.
Prov. XXX, 17: oculum qui subsannat patrem, et qui despicit
partum matris suae, suffodiant eum corvi de torrentibus et comedant eum
filii aquilae. Per filios aquilae intelliguntur reges et principes,
per corvos officiales; et si aliquando non puniuntur corporaliter,
mortem tamen spiritualem effugere non possunt. Propterea pater non
debet potestatem multam dare filiis. Eccli. XXXIII, 21: dum
adhuc superes, et aspiras, non immutet te omnis caro; item, ibid.
20: filio, mulieri, fratri et amico non des potestatem super te in
vita tua, et ne dederis illis possessionem in vita tua ne forte
poeniteat te. Tertium est habere filios sibi gratos et acceptos.
Naturaliter enim pater thesaurizat filiis, sed non e converso.
Eccli. III, 6: qui honorat patrem suum, iucundabitur in
filiis. Matth. VII, 2: in qua mensura mensi fueritis,
remetietur vobis. Quartum est habere famam laudabilem. Eccli.
III, 13: gloria hominis ex honore patris sui; et iterum, 18,
quam malae famae est qui derelinquit patrem. Quintum est habere
divitias. Eccli. III, 11: benedictio patris firmat domos
filiorum; maledictio autem matris eradicat fundamenta. Honora patrem
tuum et matrem tuam. Notandum, quod non solum dicitur aliquis pater
ratione carnalis generationis; sed quibusdam aliis rationibus aliqui
dicuntur patres, et cuilibet eorum debetur aliqua reverentia.
Dicuntur enim patres apostoli et alii sancti per doctrinam et exemplum
fidei. Apostolus, I Cor. IV, 15: nam si decem millia
paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres: nam in
Christo Iesu per Evangelium ego vos genui. Et ideo dicitur Eccli.
XLIV, 1: laudemus viros gloriosos et parentes nostros in
generatione sua: laudemus autem non ore, sed imitatione. Et hoc
fit, si non invenitur in nobis contrarium eius quod laudamus. Hebr.
XIII, 7: mementote praepositorum vestrorum (...) quorum
intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Dicuntur etiam
praelati patres; et isti venerandi sunt, sunt enim Dei ministri.
Luc. X, 16: qui vos audit, me audit; et qui vos spernit, me
spernit. Et ideo debemus eos honorare obediendo: apostolus, Hebr.
XIII, 17: obedite praepositis vestris, et subiacete eis; et
decimas praebendo: Prov. III, 9: honora dominum de tua
substantia, et de primitiis frugum tuarum da pauperibus. Item reges
et principes: IV Reg. V, 13: pater, etsi rem grandem dixisset
tibi propheta, certe facere debueras: qui dicuntur patres, quia
debent intendere bonum populi. Et istos honoramus per subiectionem:
Rom. XIII, 1: omnis anima potestatibus sublimioribus subdita
sit. Et hoc non solum timore, sed amore; nec solum propter
rationem, sed etiam propter conscientiam. Et ratio huius est, quia,
secundum apostolum ibidem, omnis potestas a Deo est; et ideo
reddendum est debitum; quia cui tributum, tributum; cui vectigal,
vectigal; cui timorem, timorem; cui honorem, honorem, Rom.
XIII, 7. Prov. XXIV, 21: time dominum, fili mi, et
regem. Item benefactores. Eccli. IV, 10: esto pupillis
misericors ut pater: est enim proprium patris benefacere filiis. Et
ideo tenemur reddere vicem in benefaciendo. Eccli. XXIX, 20:
gratiam fideiussoris ne obliviscaris. Ingratis enim accidit illud
Sap. XVI, 29: ingrati spes tanquam hibernalis glacies
tabescet. Item aetate. Deut. XXXII, 7: interroga patrem
tuum, et annuntiabit tibi; maiores tuos, et dicent tibi. Lev.
XIX, 32: coram cano capite consurge, et honora personam senis.
Eccli. XXXII, 13: in medio magnatorum loqui non praesumas,
et ubi sunt senes non multum loquaris. Ibid. 9, audi tacens; et
pro reverentia accedet tibi bona gratia. Omnes igitur isti venerandi
sunt: quia omnes portant quodammodo similitudinem patris qui in caelis
est. Et de istis dicitur Luc. X, 16: qui vos spernit, me
spernit.
|
|