|
Non occides. Exod. XX, 13.
In lege divina, per quam
ordinamur ad dilectionem Dei et proximi, praecipitur non solum facere
bonum, sed etiam declinare a malo. Inter alia autem maius malum quod
possit fieri proximo, est occidere eum; et hoc prohibetur cum
dicitur, non occides. Circa quod praeceptum tripliciter est erratum.
Quidam enim dixerunt, quod non licet occidere etiam bruta animalia.
Sed hoc falsum est, quia non est peccatum uti illis quae sunt subdita
hominis potestati. Est etiam naturalis ordo quod plantae sint in
nutrimentum animalium, et quaedam animalia in nutrimentum aliorum, et
omnia in nutrimentum hominum. Gen. IX, 3: quasi olera virentia
tradidi vobis omnia. Philosophus etiam dicit in politica, quod
venatio est sicut iustum bellum. Apostolus I Cor. X, 25: omne
quod in macello venit, manducate nihil interrogantes propter
conscientiam. Ergo, non occides homines. Quidam dixerunt hic
prohibitum esse homicidium hominis omnino. Unde homicidas dicunt esse
iudices saeculares, qui condemnant secundum leges aliquos. Contra
quos dicit Augustinus, quod Deus per hoc praeceptum non abstulit sibi
potestatem occidendi: unde Deut. XXXII, 39: ego occidam, et
vivere faciam. Est ergo licitum illis qui mandato Dei occidunt, quia
tunc Deus facit. Omnis enim lex mandatum Dei est. Prov.
VIII, 15: per me reges regnant, et legum conditores iusta
decernunt. Et apostolus, Rom. XIII, 4: si malum feceris,
time: non enim sine causa gladium portat, Dei enim minister est.
Moysi quoque dicitur, Exod. XXII, 18: maleficos non patieris
vivere. Id enim quod licitum est Deo, licitum est et ministris
eius, per mandatum ipsius. Constat autem quod Deus non peccat, cum
sit auctor legum, infligendo mortem propter peccatum. Rom. VI,
23: stipendia peccati mors. Ergo nec minister eius. Est ergo
sensus: non occides propria auctoritate. Alii vero dixerunt, quod
per hoc quod dicitur, non occides, prohibetur non occidere alium;
unde dicebant, quod licitum erat occidere seipsum. Sic enim invenitur
de Samsone, Iudic. XVI, et de Catone, et de quibusdam
virginibus quae se in flammas iniecerunt, sicut recitat Augustinus I
de Civit. Dei. Sed ad hoc respondet Augustinus ibidem, dicens:
qui se occidit, hominem utique occidit. Si ergo hominem non licet
occidere, nisi auctoritate Dei: ergo nec seipsum, nisi vel
auctoritate Dei, vel instinctu spiritus sancti, sicut dicitur de
Samsone. Ergo non occides. Sciendum est etiam, quod hominem
occidere contingit multipliciter. Primo manu. Isai. I, 15:
manus vestrae sanguine plenae sunt: quod quidem est non solum contra
caritatem qua praecipitur ut diligas proximum sicut teipsum: I Ioan.
III, 15: omnis homicida non habet vitam aeternam in se manentem;
verum etiam contra naturam: quia, ut dicitur Eccli. XIII,
19, omne animal diligit sibi simile. Unde Exod. XXI, 12:
qui percusserit hominem volens occidere, morte moriatur. Et hic
quidem crudelior est lupo, de quo dicitur in 4 animalium, quod si
lupo detur caro lupi, non comedit. Item ore. Et hoc fit dando
consilium alicui contra aliquem, provocando, accusando et detrahendo.
Psal. LVI, 5: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae, et
lingua eorum gladius acutus. Tertio adiutorio. Prov. I, 15:
fili mi, ne ambules cum eis (...) pedes enim illorum ad malum
currunt, et festinant ut effundant sanguinem. Item consensu. Rom.
I, 32: digni sunt morte non solum qui ea faciunt, sed etiam qui
consentiunt facientibus. Consentis autem quodammodo, quando potes
impedire: Prov. XXIV, 11: erue eos qui ducuntur ad mortem;
et iterum si vires suppetunt, sed dimittis negligentia vel avaritia.
Ambrosius: pasce fame morientem: si non paveris, occidisti. Et
sciendum, quod aliqui occidunt solum corpus, de quo dictum est; alii
animam, auferendo vitam gratiae, trahendo scilicet ad peccatum
mortale. Ioan. VIII, 44: ille homicida erat ab initio,
inquantum scilicet traxit ad peccatum. Alii autem utrumque, et hoc
dupliciter. Primo in destructione praegnantium: occiduntur enim pueri
in corpore et in anima. Secundo interficiendo seipsum. Non occides.
Christus dat in Evangelio, Matth. V, quandam doctrinam, quae
est, quod iustitia nostra debet esse maior iustitia legis. Unde docet
perfectius servari mandata legis a Christianis quam Iudaei
servaverunt. Et ratio huius est, quia maiori labore acquiritur maior
merces. II Cor. IX, 6: qui parce seminat, parce et metet.
In lege enim promittebantur temporalia et terrena: Isai. I, 19:
si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis; sed in lege
nostra promittuntur caelestia et aeterna. Ergo iustitia, quae est
observantia mandatorum, debet abundare, cum maior expectetur merces.
Inter alia autem praecepta facit mentionem de isto, dicens Matth.
V, 21-22: audistis quod dictum est antiquis, non occides. Ego
autem dico vobis, quia omnis qui irascitur fratri suo, reus erit
iudicio, idest poena quam lex adiudicavit. Exod. XXI, 14, ubi
dicitur: si quis per industriam occiderit proximum suum, et per
insidias; ab altari meo evelles eum, ut moriatur. Debet autem
quilibet quinque modis ab ira cavere. Primo ne cito provocetur.
Iac. I, 19: sit omnis homo velox ad audiendum, tardus autem ad
loquendum, et tardus ad iram. Et ratio est, quia ira peccatum est,
et punitur a Deo. Sed nunquid omnis ira est contraria virtuti?
Circa hoc duplex est opinio. Stoici enim dixerunt, quod nulla passio
cadit in sapientem; immo volebant quod vera virtus esset in quiete
mentis. Peripatetici autem dixerunt, quod ira cadit in sapientem,
sed moderata: et est opinio verior. Et patet primo auctoritate, quia
in Evangeliis invenimus istas passiones Christo attributas, in quo
fuit fontalis plenitudo sapientiae. Secundo patet ratione: nam si
omnes passiones virtuti contrarientur, essent aliquae potentiae animae
quae essent frustra, immo quae essent homini in nocumentum, quia non
haberent aliquos actus convenientes; et sic irascibilis et
concupiscibilis frustra datae essent homini. Et ideo dicendum est,
quod aliquando ira est virtus, aliquando non. Accipitur enim ira
tripliciter. Primo prout est in solo iudicio rationis absque
commotione animi; et ista non dicitur proprie ira, sed iudicium. Sic
enim dominus puniens malos, iratus dicitur. Mich. VII, 9: iram
domini portabo, quoniam peccavi ei. Secundo accipitur prout est
passio. Et ista est in appetitu sensitivo. Et est duplex: quia
aliquando ordinatur ratione et continetur sub terminis rationis, quando
scilicet quis irascitur quando debet et quantum debet et pro quo debet,
et huiusmodi: et tunc est actus virtutis, et dicitur ira per zelum.
Unde philosophus dicit, quod mansuetudo non est nullo modo irasci.
Ista ergo ira non est peccatum. Est et tertia ira quae refugit
iudicium rationis: et ista semper est peccatum; sed aliquando
veniale, aliquando est mortale: et hoc distinguitur ex eo quod ad iram
incitat, quod aliquando est veniale, aliquando est mortale. Mortale
duplex: vel ex genere, vel ex circumstantiis. Homicidium autem
videtur esse actus peccati mortalis ex suo genere, quia directe
ordinatur contra praeceptum divinum. Et ideo consensus in homicidium
est peccatum mortale ex genere: quia si actus est mortalis, et
consensus in actus erit mortalis. Aliquando autem peccatum mortale est
ex genere, sed tamen motus non est peccatum mortale, quia est sine
consensu; sicut si ascendit motus concupiscentiae ad fornicandum, et
non consentitur, non est peccatum mortale. Similiter ira: est enim
motus ad iniuriam illatam vindicandam: haec enim est proprie ira. Si
ergo iste motus est taliter in passione, ita quod ratio deducatur,
tunc est peccatum mortale; si autem usque ad consensum non pervertitur
ratio, tunc est peccatum veniale. Si autem motus non sit ex genere
peccatum mortale, tunc etsi consensus adhibeatur, non est peccatum
mortale. Quod ergo dicit, qui irascitur fratri suo, reus erit
iudicio, intelligendum est de motu tendente in nocumentum, qui motus
est peccatum mortale, ita quod sit ibi consensus. Eccli. ult.,
14: cuncta quae fiunt, adducet Deus in iudicium pro omni errato,
sive bonum sive malum. Secunda ratio quare debemus non provocari cito
ad iram, est, quia omnis homo diligit libertatem et odit servitutem.
Non est autem iracundus dominus sui ipsius. Prov. XXVII, 4:
impetum concitati spiritus ferre quis poterit? Et ibidem, 3: grave
saxum et onerosa arena; sed ira stulti utroque gravior. Secundo
cavere debet ne diu in ira permaneat. Psal. IV, 5: irascimini,
et nolite peccare; Ephes. IV, 26: sol non occidat super
iracundiam vestram. Et rationem huius assignat in Evangelio dominus,
dicens, Matth. V, 25: esto consentiens adversario tuo cito dum
es in via cum eo, ne forte tradat te ministro, et in carcerem
mittaris. Amen dico tibi, non exies inde donec reddas novissimum
quadrantem. Tertio cavere debet ne in ira procedat. Primo in corde,
quod fit quando pervenit ad odium. Est enim differentia inter iram et
odium, quia ira subita est, odium vero diuturnum; et ideo est mortale
peccatum. I Ioan. III, 15: qui odit fratrem suum, homicida
est. Et ratio huius est, quia et se interficit spoliando se
caritate, et alium. Augustinus, in regula: lites aut nullas
habeatis, aut quam celerrime finiatis, ne ira crescat in odium, et
trabem faciat de festuca, et animam faciat homicidam. Prov. XV,
18: vir iracundus provocat rixas. Gen. XLIX, 7: maledictus
furor eorum quia pertinax, et indignatio eorum, quia dura. Quarto
cavere debet ne procedat in verbo. Prov. XII, 16: fatuus
statim indicat iram suam. Et potest indicare duobus modis; iniuriando
scilicet, et superbe loquendo. Quantum ad primum dicit dominus,
Matth. V, 22: qui dixerit fratri suo, fatue, reus erit
Gehennae ignis. Qui autem dixerit, racha, reus erit Concilio.
Prov. XV, 1: responsio mollis frangit iram, sermo durus suscitat
furorem. Quinto cavere debet ne procedat in opere. In omni enim
opere nostro duo debemus observare, scilicet facere iustitiam et
misericordiam. Et ira utrumque impedit: ira enim viri iustitiam Dei
non operatur, ut dicitur Iac. I, 20: quamvis enim velit, tamen
non potest. Unde philosophus quidam dixit cuidam qui eum offenderat:
punirem te, nisi essem iratus. Prov. XXVII, 4: ira non habet
misericordiam, nec erumpens furor. Gen. XLIX, 6: in furore
suo occiderunt virum. Et propter hoc Christus non solum docuit nos
cavere ab homicidio, sed ab ira. Bonus enim medicus non tantum tollit
malum quod apparet, sed etiam radicem removet infirmitatis, ne
scilicet recidivet: et ideo vult nos abstinere a principiis
peccatorum, et ita ab ira, quae est principium homicidii.
|
|