|
Non moechaberis. Exod. XX, 14.
Post prohibitionem
homicidii prohibetur adulterium; et congrue, quia vir et uxor sunt
quasi unum corpus. Erunt inquit dominus, Gen. II, 24, duo in
carne una. Et ideo post iniuriam quae infertur personae, nulla maior
est quam illa quae infertur coniunctae. Prohibetur autem adulterium
uxori, et viro. Sed prius dicendum est de uxoris adulterio, quia
maius peccatum videtur committere. Committit autem tria peccata gravia
uxor moechando, quae insinuantur Eccli. XXIII, 32-34:
mulier omnis relinquens virum suum (...) primo in lege altissimi
incredibilis fuit, secundo virum suum dereliquit, tertio adulterio
fornicata est, et ex alio viro filios statuit sibi. Primo ergo peccat
per incredulitatem, quia legi incredibilis fit: dominus enim prohibuit
adulterium. Item facit contra Dei ordinationem, Matth. XIX,
6: quos Deus coniunxit, homo non separet. Item contra Ecclesiae
statuta, vel sacramentum. Fit enim matrimonium in facie Ecclesiae;
et ideo adducitur Deus quasi in testem et fideiussorem de servanda
fide: Mal. II, 14: dominus testificatus est inter te et uxorem
pubertatis tuae, quam tu despexisti. Ergo peccatur contra legem,
contra statutum et contra sacramentum Dei. Secundo peccat per
proditionem, quia derelinquit virum. Apostolus, I Cor. VII,
4: mulier sui corporis potestatem non habet, sed vir: ideo etiam nec
castitatem servare potest sine consensu viri. Et ideo si moechatur,
proditionem committit, dum seipsam alteri tradit, sicut servus dans se
alteri domino. Prov. II, 17: reliquit ducem pubertatis suae,
et pacti Dei sui oblita est. Tertio per furti commissionem, quia ex
alieno viro constituit sibi filios; et hoc maximum furtum est, quia
totam hereditatem dat alienis filiis. Et nota, quod ista deberet
studere quod filii intrarent religionem, vel aliquid aliud facerent,
ita quod in bonis viri non succederent. Est ergo mulier moechans,
sacrilega, proditrix, furatrix. Viri vero peccant non minus quam
uxores, licet sibi quandoque blandiantur. Quod patet ex tribus.
Primo ex aequalitate quam habet; nam vir sui corporis potestatem non
habet, sed mulier, ut dicitur I Cor. VII, 4: et ideo neuter
potest aliquid facere sine alterius consensu quantum ad matrimonium.
Et ad hoc significandum Deus non de pede vel capite, sed de costa
mulierem formavit. Et ideo matrimonium nunquam statum perfectum
habuit, nisi in lege Christi: quia Iudaeus unus plures habebat
uxores, sed uxor non plures viros; et ideo non erat aequalitas.
Secundo ex viri fortitudine; quia propria passio mulierum est
concupiscentia: I Petr. III, 7: viri similiter cohabitantes
secundum scientiam, quasi infirmiori vasculo muliebri impartientes
honorem. Et ideo si petis ab uxore quod tu non vis servare, frangis
fidem. Tertio ex eius auctoritate, quia vir est caput mulieris: unde
mulieres non debent loqui in Ecclesia, sed domi viros interrogare, ut
dicitur I Cor. XIV. Est ergo vir doctor mulieris; et ideo Deus
praeceptum dedit viro. Magis autem peccat sacerdos quam laicus, et
episcopus quam sacerdos, si non servant quae debent, quia docere alios
ad ipsos pertinet. A simili, si vir moechatur, frangit fidem non
servando ea quae debet. Sed tamen uxores attendant ad id quod
Christus dicit, Matth. XXIII, 3: omnia quaecumque dixerint
vobis, servate et facite; secundum opera vero eorum nolite facere.
Non moechaberis. Sicut dictum est, Deus tam viris quam mulieribus
prohibuit adulterium. Sed sciendum, quod licet aliqui credant
adulterium esse peccatum, tamen non credunt simplicem fornicationem
esse peccatum mortale: contra quos apostolus, Hebr. XIII, 4:
fornicatores enim et adulteros iudicabit Deus; I Cor. VI, 9:
nolite errare: neque fornicarii (...), neque adulteri, neque
molles, neque masculorum concubitores regnum Dei possidebunt. A
regno autem Dei non excluditur aliquis nisi per peccatum mortale.
Ergo est peccatum mortale. Sed forte dices: non est ratio quare sit
peccatum mortale; cum non detur corpus uxoris, sicut in adulterio.
Dico quod si non detur corpus uxoris, datur tamen corpus Christi,
quod sibi datum fuit, et consecratum in Baptismo. Si ergo nullus
debet facere iniuriam uxori, multo magis nec Christo. I Cor.
VI, 15: nescitis quoniam corpora vestra membra sunt Christi?
Tollens ergo membra Christi, faciam membra meretricis? Absit. Est
ergo haeresis dicere, fornicationem simplicem non esse peccatum
mortale. Et ideo sciendum, quod in isto praecepto, non moechaberis,
prohibetur non solum adulterium, sed omnis carnalis corruptio, praeter
eam quae est matrimonii. Ulterius autem sciendum, quod alii dicunt
commixtionem viri et uxoris non esse sine peccato; quod est
haereticum. Apostolus, Hebr. XIII, 4: sit honorabile
connubium in omnibus, et torus immaculatus. Talis autem coniunctio
aliquando non solum sine peccato est, sed etiam est ad meritum vitae
aeternae habentibus caritatem; aliquando est cum peccato veniali;
aliquando cum mortali. Quando enim est cum intentione procreandae
prolis, tunc est opus virtutis; quando autem cum intentione reddendi
debitum, tunc est etiam opus iustitiae; quando autem est causa
exercendae libidinis, tunc est cum veniali, quando scilicet non
excedit limites matrimonii. Quando autem excedit, ut scilicet si
posset, extenderet se ad aliam, tunc est mortale. Sciendum autem,
quod adulterium et fornicatio prohibentur propter multa. Primo enim
perimit animam. Prov. VI, 32: qui adulter est, propter cordis
inopiam perdet animam suam. Et dicit, propter cordis inopiam, quod
est quando caro dominatur spiritui. Secundo privat vita: talis enim
secundum legem debet mori, ut dicitur Lev. XX, et Deut.
XXII. Et quod aliquando non puniatur corporaliter, est in malum
suum; quia poena corporalis, quae cum patientia toleratur, est in
remissionem peccatorum: punietur tamen postea in vita futura. Tertio
consumit substantiam suam: unde Luc. XV, de filio prodigo
dicitur, quod dissipavit substantiam suam vivendo luxuriose. Eccli.
IX, 6: ne des fornicariis animam tuam in ullo, ne perdas te et
haereditatem tuam. Quarto vilificat prolem. Sap. III,
16-17: filii adulterorum in consummatione erunt, et ab iniquo
toro semen exterminabitur; et si quidem longae vitae erunt, in nihilum
computabuntur, et sine honore. I Cor. VII, 14: alioquin
filii vestri immundi essent, nunc autem sancti sunt. Nunquam etiam
habent honorem in Ecclesia, si clerici sine dedecore haberi possunt.
Quinto privat honore, et specialiter mulieres. Eccli. IX, 10:
omnis mulier quae est fornicaria, quasi stercus in via conculcabitur;
et de viro dicitur Prov. VI, 33: turpitudinem et ignominiam
congregat sibi, et opprobrium illius non delebitur. Gregorius etiam
dicit, quod peccata carnalia sunt maioris infamiae et minoris culpae
quam spiritualia. Et ratio huius est, quia est commune cum bestiis.
Psal. XLVIII, 21: homo, cum in honore esset, non
intellexit: comparatus est iumentis insipientibus, et similis factus
est illis.
|
|