|
Protegebat castra gladio suo, et cetera. I Mach. c. III, 3.
Haec verba congruunt materiae huius epistolae ad Colossenses, quia
totus status huius vitae est in pugnatione militantium, quorum
habitacula castra dicuntur. Iob VII, v. 1: militia est vita
hominis super terram. Ideo habitacula fidelium nomine castrorum
figurantur. Unde Ecclesia similitudinem habet castrorum. Gen.
XXXII, 2: castra Dei sunt haec. Haec castra tripliciter
impugnantur. A quibusdam quasi obsidentibus, qui manifeste se erigunt
contra Ecclesiam. Apoc. XX, 8: ascenderunt super latitudinem
terrae, et circuierunt castra sanctorum et civitatem dilectam. Ab
aliis latenter decipitur, sicut ab haereticis. Rom.: per dulces
sermones et benedictiones seducunt corda hominum, et cetera. II
Tim. III, 13: mali autem homines et seductores proficient in
peius, errantes et in errorem mittentes. A quibusdam, scilicet
domesticis, per diversas corruptelas peccatorum quae sunt ex
corruptione carnis. Gal. V, 17: caro concupiscit adversus
spiritum, et spiritus adversus carnem. Eph. ult.: non est nobis
colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes, et
cetera. Praelati Ecclesiae sunt duces, Ps. LXVII, 28:
principes Iuda duces eorum, ad quorum officium pertinet contra omnia
praedicta castra Ecclesiae munire. Contra peccata quidem, per
exhortationes. Is. LVIII, 1: annuntia populo meo scelera
eorum, et domui Iacob peccata eorum. Contra haereticos, per sanam
doctrinam. I Tim. I: amplectentem eum, qui secundum doctrinam
est, fidelem sermonem, et cetera. Contra persecutores, exemplo,
scilicet patienter tolerando. Sic Paulus protexit gladio spirituali,
quia in suis epistolis corripiebat peccata, confutabat haereses,
animabat ad patientiam. De primo, Eph. V, 3: fornicatio autem
et omnis immunditia aut avaritia nec nominetur in vobis, et cetera.
De secundo, Tit. III, 10: haereticum hominem post primam et
secundam correptionem devita, et cetera. De tertio, II Cor. XI
per totum patet quomodo animabat ad patientiam. Et sic tanguntur duo
in verbis propositis, scilicet Ecclesiae status, cum dicitur castra,
et apostoli studium, ibi protexit. In castris autem debet esse
sollicitudo ad mala vitanda. Deut. XXIII, 14: ut sint castra
tua sancta, et nihil in eis appareat foeditatis. Item ordo ad ducem
et ad se. Cant. c. VII, 1: quid videbis in Sunamite, nisi
choros castrorum? Gen. XXXII, 2: castra Dei sunt haec.
Item terror ad hostes. Cant. VI, v. 3: terribilis ut castrorum
acies ordinata. Sed apostolus circa protectionem erat sollicitus
tamquam pastor, cuius est dirigere oves diligenter ne errent. Io.
X, 4: ante eas vadit, et cetera. Et sic apostolus faciebat.
Phil. III: imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Item
pascere abundanter, ne deficiant. I Petr. V, 2: pascite, qui
in vobis est, domini gregem, et cetera. Et sic apostolus faciebat.
I Cor. I, 2: tamquam parvulis lac dedi vobis. Item defendere
potenter, ne pereant. Eccli. c. VII, 6: noli velle fieri
iudex, nisi valeas virtute irrumpere iniquitates. I Reg. XVII,
34: pascebat servus tuus patris sui gregem, et veniebat leo, vel
ursus, et cetera. Et ideo dicit, quod apostolus protegebat castra,
id est Ecclesiam Dei, gladio, quod est verbum Dei, ut dicitur
Eph. VI: vivus est enim sermo Dei et efficax et penetrabilior omni
gladio ancipiti, et cetera. Sic ergo materia huius epistolae est
haec. Quia in epistola ad Ephesios ostendit modum ecclesiasticae
unitatis; in epistola ad Philippenses ostendit eius profectum et
conservationem; in hac autem agit de eius conservatione contra
haereticos, qui depravaverant eos seducendo, et cetera.
|
|