|
Dividitur autem haec epistola in salutationem, et tractatum, ibi
gratias, et cetera. Item primo ponuntur personae salutantes; secundo
personae salutatae, ibi his qui sunt; tertio bona optata, ibi gratia
vobis. Circa primum primo ponitur principalis persona; secundo
adiuncta, ibi et Timotheus. Principalis primo tangitur ex nomine
Paulus, id est humilis. Tales enim percipiunt sapientiam. Matth.
XI, 25: abscondisti haec a sapientibus et prudentibus, et
revelasti ea parvulis. Et ideo docet eam. Secundo ab officio,
scilicet apostolus, id est missus, scilicet ad procurandum salutem
fidelium. Act. XIII, 2: segregate mihi Saulum et Barnabam in
opus ad quod assumpsi eos. Io. XX, 21: sicut misit me pater,
et ego mitto vos. Et apostolus, non cuiuslibet, sed Iesu Christi,
cuius gloriam quaerit, non sui ipsius. II Cor. IV, 5: non
enim nosmetipsos praedicamus, sed Iesum Christum dominum nostrum,
nos autem servos vestros per Iesum. Sed quidam aliquando perveniunt
ad officium ex ira Dei propter peccatum populi. Iob XXXIV,
30: qui regnare facit hominem hypocritam propter peccata populi.
Os. XIII, v. 11: dabo tibi regem in furore meo. Et ideo
dicit per voluntatem Dei, scilicet eius beneplacitum. Ier. III,
15: dabo vobis pastores iuxta cor meum, et pascent vos scientia et
doctrina. Persona adiuncta est Timotheus, ut scilicet in ore duorum
vel trium stet omne verbum, ut, dicitur Deut. XVII. Prov.
XVIII, v. 19: frater qui iuvatur a fratre, quasi civitas
firma. Personae salutatae ponuntur, ibi his, et cetera. Sancti
dicuntur maiores. Lc. I, 75: serviamus illi in sanctitate et
iustitia coram ipso. Fideles dicuntur minores, qui saltem veram fidem
tenent, quia sine fide impossibile est placere Deo, ut dicitur
Hebr. XI, 6. Vel sanctis, id est in Baptismo sanctificatis,
et fidelibus, id est permanentibus in fide accepta. Prov.
XXVIII, 20: vir fidelis multum laudabitur, et cetera.
Deinde ponuntur bona optata, scilicet gratia, quae est principium
omnis boni. Rom. III, 24: iustificati gratis per gratiam
ipsius. Pax quae est finale bonum omnium. Ps. CXLVII, 14:
qui posuit fines tuos pacem. Et per consequens optat omnia bona
media. Et hoc a Deo, Ps. LXXXIII, 12: gratiam et
gloriam dabit dominus; patre domini nostri Iesu Christi, scilicet
per naturam, sed nostro per gratiam, et domino Iesu Christo, et sic
patre nostro, scilicet Deo in Trinitate, et domino Iesu Christo,
quantum ad naturam assumptam.
|
|