|
Hic, accedens ad propositum, incipit epistolarem tractatum. Et
primo commendat Evangelii veritatem; secundo contra contrariantia
protegit veritatem status huius in II capite, ibi volo enim scire
vos. Circa primum duo facit. Primo commendat evangelicae fidei
veritatem; secundo actorem huius status, ibi qui est imago. Item
prima in duas, quia primo agit gratias pro beneficiis specialiter
exhibitis Colossensibus; secundo pro exhibitis generaliter
Ecclesiae, ibi gratias agentes. Circa primum duo facit, quia primo
commendat gratiarum actionem Deo pro istis; secundo ostendit orationis
materiam, ibi audientes. Iterum prima in duas, quia primo praemittit
gratiarum actionem; secundo orationem, ibi orantes. Dicit ergo:
gratias agimus Deo, actori gratiarum. I Thess. ult.: in omnibus
gratias agite. Et hoc semper, pro praeteritis et futuris. Licet
enim non continue in actu possimus orare, tamen semper, ex habitu
charitatis, debemus orare. I Thess. ult.: sine intermissione
orate. Lc. XVIII, 1: oportet semper orare. Deinde ponitur
materia, et primo gratiarum actionis, secundo orationis, ibi ideo et
nos. Circa primum primo commemorat bona eorum, secundo quomodo
fuerunt ea adepti, ibi quam audistis. Bonum nostrum principaliter est
in fide, spe et charitate: per fidem enim habemus notitiam Dei, per
spem elevamur in ipsum, sed charitate unimur ei. I Cor. XIII,
v. 13: nunc autem manent fides, spes, charitas, tria haec, et
cetera. Et ideo de istis tribus gratias agit, primo quod fidem
habent. Non enim ipse praedicaverat eis, sed quidam discipulus
Epaphras nomine, et postea Archippus. Et ideo dicit audientes
fidem, quae est principium spiritualis vitae. Hab. II, 4:
iustus meus ex fide vivit. Hebr. XI, 6: accedentem ad Deum
oportet credere, et cetera. Sed haec fides sine dilectione operante
est mortua, ut dicitur Iac. II, 17. Et ideo oportet, quod
adsit dilectio operans. Gal. ult.: in Christo Iesu neque
circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Et
ideo dixit et dilectionem quam habetis, et cetera. Est autem quaedam
dilectio charitatis et quaedam mundana, sed mundana non se extendit ad
omnes, quia dilectio talis ad illos est cum quibus est communio, quae
est causa dilectionis, et haec causa in dilectione mundana non se habet
ad omnes, sed tantum est cum consanguineis et mundanis, sed dilectio
charitatis se extendit ad omnes. Et ideo dicit in omnes. Nam et si
peccatores diligantur per charitatem, hoc est ut sint aliquando
sancti. I Io. III, 14: nos scimus quoniam translati sumus de
morte ad vitam, quoniam diligimus fratres. Item dilectio mundi habet
fructum in hoc mundo, sed charitas habet in vita aeterna. Et ideo
tertio subdit de spe, dicens propter spem quae reposita est, id est
propter gloriam aeternam, quae ideo dicitur spes, quia pro certo
custoditur. Iob XIX, 27: reposita est haec spes mea in sinu
meo. Deinde cum dicit quam ante audistis, ostendit quomodo adepti
sunt ista. Et primo commendat doctrinam evangelicam, secundo
ministerium, ibi sicut didicistis. Item primo commendat doctrinam a
veritate; secundo ab eius dilatatione, ibi quod pervenit; tertio a
profectu, ibi et fructificat. Dicit ergo quam audistis, scilicet
spem, vel rem speratam. Et hoc in verbo veritatis Evangelii. Haec
enim excedit omnia. I Cor. II, 9: nec oculus vidit, nec auris
audivit, nec in cor hominis ascendit, et cetera. Et ideo Deus eam
revelat. Matth. III, 2: poenitentiam agite, appropinquabit
enim regnum caelorum. Haec autem est spes vera, non autem est vana
(sicut quando promittens est mendax), quia in verbo veritatis. Io.
XVII, 17: sermo tuus veritas est. Deinde cum dicit quod
pervenit, commendatur doctrina Christi a dilatatione, quia non solum
pervenit ad vos, sed in universo mundo. Ps. XVIII, 4: in
omnem terram exivit sonus eorum, et cetera. Matth. XXIV, 14:
oportet hoc Evangelium regni praedicari in universo orbe, et tunc erit
consummatio. Sed quomodo nondum est consummatio, cum sit praedicatum
in universo mundo? Respondeo. Aliqui dicunt quod Evangelium
Christi non est Evangelium regni. Sed hoc est falsum, quia dominus
dicit hoc Evangelium regni. Sed dicendum est, secundum
Chrysostomum, quod adhuc viventibus apostolis, Evangelium Christi
est divulgatum per totum mundum, saltem quantum ad famam, quod est
valde miraculosum, quod in quadraginta annis sic creverit doctrina
Christi. Et sic dicit in universo mundo, quantum ad famam, et tunc
erit consummatio, id est destructio Ierusalem. Secundum Augustinum
autem hoc non est verum, quia adhuc tempore suo erant aliquae gentes,
in quibus nondum erat Ecclesia. Et ideo ipse dicit hoc esse
intelligendum quando praedicabitur, ita quod quando in omnibus gentibus
Ecclesia erit fundata, licet aliqui sint credentes, aliqui non, tunc
erit finis; et hoc non tempore apostoli, sed circa finem mundi: et
sic quando hic dicitur in universo mundo, loquitur apostolus de futuro
sicut de praesenti propter certitudinem eventus. Ps. XVIII,
4: in omnem terram exivit sonus eorum, et cetera. Potest tamen dici
quod secundum famam est divulgatum per totum mundum, sed non secundum
fundationem. Deinde commendat doctrinam Christi quantum ad fructum
per bona opera, ibi et fructificat. Eccli. XXIV, 23: flores
mei fructus honoris et honestatis, et cetera. Matth. XIII, v.
8: fructum affert, et facit aliud quidem centesimum, aliud
sexagesimum, aliud tricesimum. Et crescit, scilicet in multitudine
credentium. Act. II, 47: dominus autem augebat qui salvi
fierent quotidie in idipsum. Et hoc magnae potestatis fuit, quia
sicut in vobis, ita et in aliis. Audistis praedicationem, et
cognovistis approbando. Consequenter commendat ministerium
tripliciter. Primo per comparationem ad se; secundo per comparationem
ad ipsos; tertio quantum ad utrosque. Dicit ergo: edocti estis per
Evangelium, sicut ab Epaphra didicistis conservo. Apoc. ult.:
conservus tuus sum, et fratrum tuorum. Qui est fidelis minister,
scilicet non quaerens quae sua sunt. I Cor. c. IV, 1: sic nos
existimet homo ut ministros Christi, et dispensatores mysteriorum
Dei, et cetera. Qui est fidelis, scilicet mediator inter apostolum
et istos. Qui etiam manifestavit, id est significavit, et cetera.
|
|