|
Supra posuit materiam gratiarum actionis, ostendens pro quibus bonis
gratias egit, hic ostendit orationem, innuens quid pro eis petit. Et
primo praemittit conditiones orationis; secundo subdit bona petita,
ibi ut impleamini. Oratio tres habet conditiones: primo quod sit
tempestiva, unde subdit ex qua die, etc., supple: coepimus orare.
Ier. XXXI, v. 20: ex quo locutus sum de eo, adhuc recordabor
eius, et cetera. Secundo quod sit continua, ibi non cessamus, et
cetera. I Reg. XII, 23: absit autem a me hoc peccatum in
domino, ut cessem orare pro vobis. Rom. I, 9: sine intermissione
memoriam vestri facio semper in orationibus meis. Tertio multiplex et
perfecta, ibi orantes et postulantes. Oratio est ascensus mentis in
Deum. Postulatio est rerum petitio. Oratio debet praecedere ut
devote petens exaudiatur, sicut petentes praemittunt persuasionem ut
inclinent; sed nos debemus praemittere devotionem et meditationem Dei
et divinorum, non ut eum flectamus, sed ut nos erigamus in eum. Tria
autem petit, scilicet cognitionem veritatis, ibi ut impleamini;
operationem virtutis, ibi ut ambuletis; tolerantiam malorum, ibi in
omni patientia. Triplicem vero cognitionem optat, scilicet
agendorum; unde dicit ut impleamini agnitione, etc., id est ut plene
cognoscatis voluntatem Dei. I Thess. IV, 3: haec est voluntas
Dei, sanctificatio vestra, ut abstineatis, et cetera. Ille ergo
cognoscit voluntatem Dei, qui in sanctitate vivit. Qui ergo peccat,
non cognoscit voluntatem Dei, quia omnis peccans est ignorans. Rom.
XII, 2: ut probetis quae sit voluntas Dei, et cetera. Item
cognitionem divinorum, ibi in omni sapientia, quae est cognitio
divinorum, secundum Augustinum. Sap. I, 1: sentite de domino in
bonitate. Item spiritualium donorum, ibi et intellectu spirituali,
id est non harum corporalium rerum. I Cor. II, 12: nos autem
non spiritum huius mundi accepimus, sed spiritum qui ex Deo est. Et
apte coniunguntur haec duo, sapientia et intellectus, quia minor est
sapientia, si intellectu careat, ut dicit Gregorius; et inutilis est
intellectus sine sapientia, quia sapientia iudicat, et intellectus
capit, et non valet capere, nisi iudicet, et e converso. Glossa
dicit quod primum sumitur generaliter; secundum pertinet ad activam
vitam; tertium ad contemplativam. Nec sufficit cognoscere, quia
scienti bonum et non operanti, peccatum est illi, ut dicitur Iac.
IV, 17. Unde oportet quod adsit virtuosa operatio, quam primo
tangit, ibi ut ambuletis digne Deo. Indigne enim ambulat qui non
vivit sicut decet filium Dei. II Cor. VI, 4: in omnibus
exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros in multa patientia, et
cetera. I Thess. IV, 6: sicut praediximus et testificati
sumus. Secundo tangit rectam intentionem, ibi per omnia placentes.
Sap. c. IV, 10: placens Deo factus est dilectus. Tertio
studium proficiendi, ibi in omni opere bono, et cetera. Semper enim
homo debet niti ad ulterius bonum. Eccli. XXIV, 23: flores
mei fructus honoris et honestatis. Rom. VI, v. 22: habetis
fructum vestrum in sanctificationem, et cetera. Ad fructificationem
sequitur augmentum scientiae; ideo dicit et crescentes, et cetera.
Ex hoc enim quod aliquis studet implere mandata disponitur ad
cognitionem. Ps. CXVIII, v. 100: super senes intellexi,
quia mandata tua quaesivi. Sap. I, 4: non habitabit in corpore
subdito peccatis. Et dicit Dei, non mundi. Sap. X, 10: dedit
illi scientiam sanctorum, et cetera. Deinde tangit tolerantiam
malorum, quia ad virtutem non sufficit scire vel velle, nisi
immobiliter operetur, quod non potest esse sine patientia et malorum
tolerantia. Et ideo dicit in omni virtute confortati. Eccli. c.
XLVII: divites in virtute pulchritudinis studium habentes. Quae
virtus est a Deo. Unde dicit secundum potentiam claritatis eius.
Eph. VI, 10: confortamini in domino. Sed addit claritatis
eius, id est Christi, qui est claritas patris, quia pergere ad
peccatum, est pergere ad tenebras. Sap. c. VII, 25: vapor
est enim virtutis Dei, et emanatio quaedam est claritatis omnipotentis
Dei sincera. Deinde cum dicit in omni patientia, etc., petit eis
tolerantiam in adversis. Quidam enim deficiunt vel propter
difficultatem adversorum, et ideo oportet habere patientiam. Lc.
XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Vel
propter dilationem praemii. Et ideo dicit et longanimitate, quae
facit sustinere rem promissam. Hab. II, 3: si moram fecerit,
expecta eum, et cetera. Hebr. VI, v. 15: longanimiter ferens
adeptus est repromissionem. Sed aliqui haec duo vitant, sed cum
tristitia. Contra hoc dicit cum gaudio. Iac. I, 2: omne gaudium
existimate, fratres, cum in varias tentationes incideritis, et
cetera. Deinde cum dicit gratias agentes, etc., agit gratias pro
beneficiis exhibitis omnibus fidelibus. Et hoc pro beneficio gratiae,
quod primo ponit; secundo pro fructu gratiae, ibi qui eripuit. Dicit
ergo: oramus pro vobis agentes gratias Deo, scilicet creanti, et
patri, scilicet adoptanti, qui dignos, et cetera. Dixerunt aliqui
quod dona gratiarum dantur pro meritis, et quod Deus dat dignis
gratiam, non autem indignis; ideo hoc excludit apostolus, quia
quidquid habes dignitatis et gratiae, hoc Deus fecit in te: ergo et
effectus gratiae. Et ideo dicit qui dignos nos fecit, et cetera.
II Cor. III, 5: non quod sufficientes simus cogitare aliquid a
nobis, quasi ex nobis, et cetera. In partem sortis sanctorum, et
cetera. Omnes homines de mundo secundum naturam sunt boni. Et ideo
iustum est eos aliquam partem habere Dei. Mali quidem partem habent
voluptates et temporalia. Sap. c. II, 9: haec est pars nostra,
et haec sors nostra. Sancti vero habent ipsum Deum partem. Thren.
III, 24: pars mea dominus. Ps. XV, 5: dominus pars
haereditatis meae. Et ideo dicit qui dignos, et cetera. Et addit
sortis, quia dupliciter aliquid dividunt: quandoque per electionem,
quando unus hanc, alius illam partem elegit; aliquando sorte. Prov.
XVIII, 18: contradictiones comprimit sors. Haec autem pars
cedit sanctis non per electionem propriam. Io. c. XV, 16: non
vos me elegistis, sed ego elegi vos sed quia ipse Deus elegit vos.
Sors enim nihil aliud est, quam committere aliquid divino iudicio.
Sors autem triplex est, scilicet consultoria, divinatoria, et
divisoria. Prima autem in temporalibus non est mala; secunda vana est
et mala; tertia in necessitatibus aliquando permittenda. Sed haec per
se est possessio luminis. I Tim. ult.: lucem habitat
inaccessibilem. Iob c. XXXVI, 32: in manibus abscondit
lucem, et cetera. Et ex hac parte sequitur effectus gratiae,
scilicet translatio de tenebris ad lucem. Et ideo primo ponit
translationem, secundo modum in quo homines ante gratiam sunt servi
peccati. Nam cum peccatum sit tenebrae, ideo sunt in potestate
tenebrarum, sive Daemonum, sive peccatorum. Eph. ult.: adversus
rectores mundi tenebrarum harum, et cetera. Is. c. XLIX,
25: captivitas a forti tollitur, et cetera. Et transtulit,
etc., id est, ut essemus regnum Dei. Io. XIX: regnum meum non
est de hoc mundo, et cetera. Et hoc fit quando liberamur a peccato.
Apoc. V, 10: fecisti nos Deo nostro regnum, et cetera. Vel ad
litteram, ut consequeremur vitam aeternam. Matth. III, 2:
appropinquabit regnum caelorum. Et hoc est quod dicit regnum filii
dilectionis suae. Dilectio, ut dicit Augustinus in Glossa,
quandoque dicitur spiritus sanctus, qui est amor patris et filii. Sed
si dilectio sic semper teneretur personaliter, tunc filius esset filius
spiritus sancti; sed quandoque dicitur essentialiter, ut dicitur in
Glossa. Filii ergo dilectionis suae dicitur, id est filii sui
dilecti, vel filii essentiae suae. Sed numquid haec est vera: filius
est filius essentiae patris? Dicendum est quod si genitivus designat
habitudinem causae efficientis, est falsum, quia essentia non
generat, nec generatur. Si autem designat formam, id est habens
essentiam suam quasi materialiter, sicut dicitur aliquid egregiae
formae, id est habens egregiam formam, sic est vera. Io. III,
35: pater diligit filium, et omnia dedit in manu eius. Deinde cum
dicit in quo habemus, etc., ostendit modum translationis. Homo enim
existens in peccato dupliciter tenebatur subditus, scilicet per
servitutem. Io. c. VIII, 34: qui facit peccatum, servus est
peccati. Item erat reus poenae, et aversus a Deo. Is. LIX,
2: iniquitates vestrae diviserunt inter vos et Deum vestrum, et
peccata vestra absconderunt faciem eius a vobis, ne exaudiret. Haec
duo removet Christus, quia, inquantum homo, factus est pro nobis
sacrificium et redemit nos in sanguine suo. Et ideo dicit in quo
habemus redemptionem. I Cor. VI, v. 20: empti estis pretio
magno. Sed inquantum est Deus, habemus per eum peccatorum
remissionem, quia reatus peccati solutus est per eum.
|
|