|
Postquam superius commemoravit gratiae beneficia specialia et
universalia, hic commendat auctorem huius gratiae, scilicet
Christum. Et primo per comparationem ad Deum; secundo generaliter
per comparationem ad totam creaturam, ibi primogenitus; tertio
specialiter per comparationem ad Ecclesiam, ibi et ipse est caput.
Circa primum notandum est quod Deus dicitur invisibilis, quia excedit
capacitatem visionis cuiuscumque intellectus creati, ita quod nullus
intellectus creatus naturali cognitione potest pertingere ad eius
essentiam. Iob XXXVI, 26: ecce Deus magnus vincens scientiam
nostram. I Tim. ult.: lucem habitat inaccessibilem. Videtur ergo
a beatis ex gratia, non ex natura. Ratio huius assignatur a
Dionysio, quia omnis cognitio terminatur ad existens, id est ad
aliquam naturam participantem esse. Deus autem est ipsum esse non
participatum ergo est incognitus. Huius ergo Dei invisibilis filius
est imago. Sed videndum est quomodo dicatur imago Dei, et quare
dicatur invisibilis. Et quidem de ratione imaginis sunt tria,
scilicet quod sit ibi similitudo, quod deducta sit vel expressa ex eo
cum quo est similitudo, et quod deducta sit in aliquo pertinente ad
speciem vel signum speciei. Si enim sunt duo similia, quorum unum non
derivetur ab alio, neutrum dicimus alterius imaginem, sicut ovum non
dicitur imago ovi. Et ideo ab imitando dicitur imago. Item si sit
simile, sed non quantum ad speciem, vel signum speciei, tunc nec
imago dicitur: sicut in homine multa sunt accidentia, ut color,
quantitas, et huiusmodi, et secundum nullum horum dicitur imago. Sed
si figuram eius accipiat, sic potest esse imago, quia figura est
signum speciei; filius autem est similis patri, et pater similis
filio, sed filius habet hoc a patre, pater autem non a filio. Et
ideo proprie loquendo dicimus filium imaginem patris, et non e
converso, quia deducitur et derivatur haec similitudo a patre. Item
haec similitudo est secundum speciem, quia filius in divinis
repraesentatur aliquo modo, sed deficienter, per verbum mentis
nostrae. Verbum autem mentis nostrae est, quando formamus actu formam
rei cuius notitiam habemus, et hoc significamus verbo exteriori. Et
hoc verbum sic conceptum est quaedam rei similitudo quam in mente
tenemus, et simile secundum speciem. Et ideo verbum Dei imago Dei
dicitur. Quantum ad secundum sciendum est quod Arriani hoc verbum
male intellexerunt, iudicantes de Dei imagine secundum imagines quae
fiebant ab antiquis, ut viderent in eis charos suos subtractos sibi,
sicut et nos facimus imagines sanctorum, ut quos non videmus in
substantia, videamus in imagine. Et ideo dicunt quod invisibile est
proprium patri, filius autem est primum visibile, in quo manifestatur
bonitas patris, quasi pater sit vere invisibilis, filius vero
visibilis, et sic alterius essent naturae. Hoc autem excludit
apostolus ad Hebr. I, 3 dicens: qui cum sit splendor gloriae, et
figura substantiae eius, et cetera. Et sic est imago non solum Dei
invisibilis, sed etiam ipse est invisibilis sicut pater. Qui est
imago invisibilis Dei. Deinde cum dicit primogenitus, etc.,
commendat Christum per comparationem ad creaturam. Et primo facit
hoc, secundo exponit, ibi quia in ipso. Circa primum sciendum est
quod Arriani sic intelligunt, quasi dicatur primogenitus, quia sit
prima creatura: sed hic non est sensus, ut patebit. Et ideo duo sunt
videnda, scilicet quomodo haec imago sit genita, et quomodo
primogenita creaturae. Quantum ergo ad primum sciendum est quod in
unaquaque re generatio est secundum modum sui esse et suae naturae.
Alius enim modus generationis est in hominibus, et alius in plantis,
et sic de aliis. Natura autem Dei est ipsum esse intelligere, et sic
oportet quod eius generatio, vel conceptio intellectualis, sit
generatio vel conceptio naturae eius. In nobis autem conceptio
intelligibilis non est conceptio naturae nostrae, quia in nobis aliud
est intelligere et natura nostra. Et ideo cum haec imago sit verbum et
conceptio intellectus, oportet dicere quod sit germen naturae, et sic
de necessitate genitus, quia accipit naturam ab alio. Secundo
videndum est quomodo dicatur primogenitus. Deus enim non alio se
cognoscit et creaturam, sed omnia in sua essentia, sicut in prima
causa effectiva. Filius autem est conceptio intellectualis Dei
secundum quod cognoscit se, et per consequens omnem creaturam.
Inquantum ergo gignitur, videtur quoddam verbum repraesentans totam
creaturam, et ipsum est principium omnis creaturae. Si enim non sic
gigneretur, solum verbum patris esset primogenitus patris, sed non
creaturae. Eccli. XXIV, 5: ego ex ore altissimi prodii,
primogenita ante omnem creaturam, et cetera. Deinde cum dicit quia in
ipso, etc.; exponit quod dixerat, scilicet quod sit primogenitus,
quia scilicet est genitus ut principium creaturae. Et hoc quantum ad
tria: primo quantum ad rerum creationem; secundo quantum ad earum
distinctionem, ibi in caelis; tertio quantum ad conservationem in
esse, ibi et omnia in ipso, et cetera. Dicit ergo: est primogenitus
creaturae, quia est genitus ut principium omnis creaturae. Et ideo
dicit quia in ipso, et cetera. Circa quod sciendum est, quod
Platonici ponebant ideas, dicentes, quod quaelibet res fiebat ex eo
quod participabat ideam, puta hominis vel alicuius alterius speciei.
Loco enim harum idearum nos habemus unum, scilicet filium, verbum
Dei. Artifex enim facit artificium, ex hoc quod facit illud
participare formam apud se conceptam, quasi involvens eam exteriori
materiae: sicut si dicatur quod artifex facit domum per formam rei quam
habet apud se conceptam. Et sic Deus omnia in sua sapientia dicitur
facere, quia sapientia Dei se habet ad res creatas, sicut ars
aedificatoris ad domum factam. Haec autem forma et sapientia est
verbum, et ideo omnia in ipso condita sunt, sicut in quodam
exemplari, Gen. I: dixit, et facta sunt, quia in verbo suo
aeterno creavit omnia ut fierent. Quantum autem ad rerum
distinctionem, sciendum est quod aliqui, sicut Manichaei, erraverunt
dicentes haec corpora terrena, quia corruptibilia, facta esse a malo
Deo, caelestia vero, quia incorruptibilia, a bono Deo, scilicet
patre Christi. Sed mentiuntur, quia in eodem sunt utraque creata.
Ideo dicit in caelis, et cetera. Et haec est distinctio secundum
partes naturae corporeae. Gen. I, 1: in principio, id est in
filio, creavit Deus, et cetera. Platonici etiam dicunt quod Deus
per se creavit creaturas invisibiles, scilicet Angelos, et per
Angelos creavit naturas corporeas. Sed hoc excluditur hic, quia
dicitur visibilia et invisibilia. De primo Hebr. XI, 3: fide
intelligimus esse aptata saecula, ut ex invisibilibus visibilia
fierent. De secundo autem Eccli. XLIII, 36 s.: pauca
vidimus operum eius, omnia autem dominus fecit, et cetera. Haec
autem distinctio est secundum creaturarum naturam. Tertia distinctio
est ordinis et gradus in invisibilibus, cum dicit sive throni, et
cetera. Platonici etiam errant hic. Dicebant enim in rebus diversas
esse perfectiones, et quamlibet attribuebant uni primo principio, et,
secundum ordines earum perfectionum, ponebant ordines principiorum,
sicut ponebant primum ens, a quo participant omnia esse, et illud
principium ab isto, scilicet primum intellectum, a quo omnia
participant intelligere, et aliud principium vitam, a quo omnia
participant vivere. Sed nos non sic ponimus, sed ab uno principio res
habent quicquid in eis perfectionis est. Et ideo dicit sive throni,
etc.; quasi dicat: non dependent ab aliis principiis ordinatis, sed
ab ipso uno solo verbo Dei. Sed quid est quod dicit Eph. I,
22: ipsum dedit caput, etc., ubi quaedam diversitas videtur esse
ab istis? Solutio. Hic enim enumerat descendendo, quia ostendit
progressum creaturae a Deo, ibi ascendendo, quia ostendit quod filius
Dei, secundum quod homo, super omnes creaturas est. Sed tamen ibi
principatus ponuntur sub potestatibus, et virtutes inter dominationes
et potestates, hic principatus super potestates, et principatus medium
inter dominationes et potestates. Et secundum hoc diversae sunt
sententiae Gregorii et Dionysii. Dionysius enim ordinat eos secundum
quod dicitur ad Ephesios, quia in secunda hierarchia ponit
dominationes, virtutes, et potestates. Gregorius vero ordinat eos
sicut hic habetur, quia in secunda hierarchia ponit dominationes,
principatus et potestates, in tertia vero virtutes, Archangelos et
Angelos. Sed sciendum est, quod, sicut Gregorius et Dionysius
dicunt, haec dona spiritualia, ex quibus nominantur hi ordines,
communia sunt omnibus, tamen quidam nominantur a quibusdam, quidam ab
aliis, cuius ratio accipitur ex dictis Platonicorum, quia omne quod
convenit alicui, convenit tripliciter, quia aut essentialiter, aut
participative, aut causaliter. Essentialiter quidem quod convenit rei
secundum proportionem suae naturae, sicut homini rationale.
Participative autem quod excedit suam naturam, sed tamen aliquid de
illo participat, sed imperfecte, sicut intellectuale homini, quod est
supra rationale et est essentiale Angelorum et idem aliquid participat
homo. Causaliter vero quod convenit rei supervenienter, sicut homini
artificialia, quia in eo non sunt sicut in materia, sed per modum
artis. Unumquodque autem denominatur solum ab eo quod convenit ei
essentialiter. Unde homo non dicitur intellectualis nec artificialis,
sed rationalis. De dictis autem donis in Angelis, ea quae conveniunt
superioribus essentialiter, inferioribus conveniunt participative;
quae vero inferioribus essentialiter conveniunt, superioribus
causaliter conveniunt. Et ideo superiores denominantur a superioribus
donis. Supremum autem in creatura spirituali est quod attingit Deum,
et quodammodo participat eum. Et ideo denominantur superiores ex hoc,
quod attingunt Deum. Seraphim, quasi ardentes Deo vel incendentes;
Cherubim, quasi scientes Deum; throni, quasi habentes in seipsis
sedentem Deum. Tripliciter enim aliquid potest ab alio participare:
uno modo, accipiendo proprietatem naturae eius; alio modo, ut
recipiat ipsum per modum intentionis cognitivae; alio modo, ut
deserviat aliqualiter eius virtuti, sicut aliquis medicinalem artem
participat a medico vel quia accipit in se medicinae artem, vel accipit
cognitionem artis medicinalis, vel quia deservit arti medicinae.
Primum est maius secundo, et secundum tertio. In sacra autem
Scriptura significatur aliquid divinum per ignem. Deut. IV,
24: dominus Deus tuus ignis consumens est, et cetera. Et ideo
supremus ordo dicitur Seraphim, quasi ardentes Deo, et continentes
aliquam divinam proprietatem. Secundus ordo est Cherubim,
consequentes eum cognitive. Et tertius throni, eius virtuti
deservientes. Alii autem ordines non nominantur ex attingendo Deum,
sed per aliquam eius operationem. Et aliqui ut dirigentes, et sic
sunt dominationes. Alii exequentes, et horum quidem ut
principaliores, ut principatus, Ps. LXVII, 26: praevenerunt
principes, et cetera. Alii secundum executionem, et sic sunt
exequentes supra spirituales creaturas, ut sunt potestates quae arcent
Daemones; si supra naturalia, sunt virtutes, quae miracula faciunt;
si supra homines, sunt Archangeli ad magna; si Angeli, ad minima.
Et sic concludendo dicit omnia per ipsum, sicut per causam
effectivam, et in ipso, sicut per causam exemplarem. Io. I, 3:
omnia per ipsum facta sunt, et cetera. Sed quia posset aliquis
dicere: numquid omnia sunt aeterna? Ideo apostolus quasi respondens
ad hoc, dicit quod non, sed ipse est ante omnia, scilicet tempora et
res alias. Prov. VIII, 22: dominus possedit me in initio
viarum suarum, antequam quidquam faceret a principio, et cetera. Vel
ante dignitatem. Ps. LXXXVIII, 7: quis similis Deo, et
cetera. Quantum ad conservationem dicit et omnia in ipso constant, id
est conservantur. Sic enim se habet Deus ad res, sicut sol ad
lunam, quo recedente deficit lumen lunae. Et sic si Deus subtraheret
suam virtutem a nobis, in momento deficerent omnia. Hebr. c. I,
3: portans omnia verbo virtutis suae.
|
|