|
Postquam apostolus commendavit Christum per comparationem ad Deum et
ad totam creaturam, hic commendat ipsum in comparatione ad Ecclesiam.
Et primo generaliter; secundo specialiter quantum ad Colossenses,
ibi et vos cum essetis; tertio quantum ad suam personam singulariter,
ibi cuius factus sum. Circa primum duo facit, quia primo proponit
habitudinem Christi ad totam Ecclesiam; secundo exponit, ibi qui est
principium. Dicit ergo: iste, in quo habemus redemptionem,
Christus, est primogenitus creaturae, sed secundum quod huiusmodi
factus est caput Ecclesiae. Duo occurrunt hic exponenda. Et primo
quomodo corpus sit Ecclesia, et secundo quomodo Christus est caput.
Ecclesia dicitur corpus ad similitudinem unius hominis, et hoc
dupliciter, scilicet et quantum ad distinctionem membrorum, Eph. c.
IV, 1: dedit quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas,
etc., et quantum ad servitia, quae licet sint distincta, tamen unum
servit alteri, I Cor. XII, 25: pro invicem sollicita sint
membra; Gal. VI, 2: alter alterius onera portate, et cetera.
Item, sicut constituitur unum corpus ex unitate animae, ita Ecclesia
ex unitate spiritus. Eph. IV, 4: unum corpus et unus spiritus.
I Cor. X, 17: unus panis et unum corpus multi sumus, et
cetera. Item est alia consideratio membrorum ad caput Ecclesiae,
scilicet ad Christum. Ipse enim Christus est caput Ecclesiae.
Ps. III, 3: tu exaltas caput meum, et cetera. Et exponit quid
est esse caput, dicens qui est principium, et cetera. Caput enim
respectu aliorum membrorum habet tria privilegia. Primo, quia
distinguitur ab aliis ordine dignitatis, quia est principium et
praesidens; secundo in plenitudine sensuum, qui sunt omnes in capite;
tertio in quodam influxu sensus et motus ad membra. Et ideo primo
ostendit quomodo Christus est caput ratione dignitatis; secundo
ratione plenitudinis gratiarum, ibi quia in ipso complacuit; item
tertio ratione influentiae, ibi et per eum. Ecclesia quidem habet
duplicem statum, scilicet gratiae in praesenti et gloriae in futuro,
et est eadem Ecclesia, et Christus est caput secundum utrumque
statum: quia primus in gratia, et primus in gloria. Quantum ad
primum dicit qui est principium, quia non solum est in gratia secundum
quod homo, sed etiam omnes sunt iustificati per fidem Christi. Rom.
V, 19: per obedientiam unius hominis iusti constituuntur multi.
Et ideo dicit qui est principium, scilicet iustificationis et gratiae
in tota Ecclesia, quia etiam in veteri testamento sunt aliqui
iustificati per fidem Christi. Io. VIII, 25: ego principium
qui loquor, et cetera. Ps. CIX, 4: tecum principium, et
cetera. Item est principium quantum ad statum gloriae. Ideo dicit
primogenitus ex mortuis. Quia enim resurrectio mortuorum est quasi
quaedam secunda generatio, quia homo in ea ad vitam aeternam
reparatur, Matth. XIX, v. 28: in regeneratione, cum sederit
filius hominis, etc., et prae omnibus primus est Christus: ideo est
primogenitus ex mortuis, id est eorum qui sunt geniti per
resurrectionem. Sed contra de Lazaro Io. XI. Respondeo.
Dicitur quod iste et alii non resurrexerunt ad illam vitam immortalem,
sed ad mortalem; sed Christus resurgens ex mortuis iam non moritur,
ut dicitur Rom. VI, 9. Apoc. I, 5: primogenitus mortuorum,
et cetera. I Cor. XV, 20: nunc autem Christus resurrexit a
mortuis primitiae dormientium. Et hoc, ut in omnibus sit ipse
principatum tenens, quantum ad dona gratiae, quia ipse est
principium; quantum ad dona gloriae, quia ipse est primogenitus.
Eccli. XXIV, 9: in omni gente et in omni populo primatum
habui, et cetera. Deinde cum dicit quia in ipso, etc., ostendit
dignitatem capitis quantum ad plenitudinem gratiarum omnium. Alii enim
sancti habuerunt divisiones gratiarum, sed Christus habuit omnes.
Ideo dicit quia in ipso, et cetera. Singula verba pondus suum
habent. Complacuit, designat quod dona hominis Christi non erant ex
fato seu meritis, ut dicit Photinus, sed ex divinae voluntatis
complacentia assumentis hunc hominem in unitatem personae. Matth.
III, 17: hic est filius meus, et cetera. Item dicit omnem,
quia alii habent hoc donum, alii aliud. Io. XIII, 3: omnia
dedit in manus eius. Item dicit plenitudinem, quia aliquis aliquod
habuit donum, sed non plenitudinem eius, seu virtutis, quia forte
invitus in aliquo defecit. Sed Io. I, 14 dicitur de Christo:
vidimus eum plenum gratiae et veritatis. Eccli. c. XXIV, 16:
in plenitudine sanctorum detentio mea. Item dicit habitare. Alii
enim acceperunt usum gratiae ad tempus, quia spiritus prophetarum non
semper adest prophetis, sed in Christo est habitualiter, quia semper
ad votum in Christo est dominium huius plenitudinis. Io. I, 33:
super quem videris spiritum descendentem, et in eo manentem, et
cetera. Deinde cum dicit et per eum, etc., ostendit Christum esse
caput Ecclesiae ratione influxus. Et haec est tertia ratio capitis.
Et primo ostendit influxum gratiae; secundo exponit quod dixerat, ibi
pacificans. Dicit ergo primo: dico quod complacuit non solum quantum
ad hoc quod haberet in se, sed etiam ut per eum ad nos derivaret.
Unde dicit et per eum reconciliare omnia in ipsum. II Cor. V,
19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Exponit autem
qualis sit ista reconciliatio, et quomodo omnia reconciliata. In
reconciliatione autem sunt duo consideranda: primo in quo conveniunt
qui reconciliantur. Discordes enim diversas habent voluntates.
Reconciliati autem consentiunt in aliquo uno. Et sic voluntates prius
discordes concordant in Christo. Et huiusmodi voluntates sunt et
hominum, et Dei, et Angelorum. Hominum, quia Christus homo est;
Dei, quia Deus est. Item discordia erat inter Iudaeos qui volebant
legem, et gentiles qui non volebant legem; sed utrosque Christus
concordat, quia ex Iudaeis est, et quia absolvit observantias legis.
Et haec concordia est facta per sanguinem, et cetera. Inter Deum
enim et hominem causa discordiae fuit peccatum; inter Iudaeos et
gentiles lex. Christus per crucem destruxit peccatum, et implevit
legem. Et ita removit causam discordiae. Hebr. XII, 22:
accessistis ad Sion montem, et civitatem Dei viventis Ierusalem, et
cetera. Et sic reconciliati sumus. Et ita sunt pacata, sive quae in
caelis, ut Angeli et Deus, sive quae in terris, scilicet Iudaei et
gentiles. Ideo Christo nato dicitur Lc. II, v. 14: gloria in
altissimis Deo, et in terra pax hominibus, et cetera. Item in
resurrectione dixit: pax vobis, etc., ut habetur Io. XX, 20.
Eph. c. II, 14: ipse enim est pax nostra, qui fecit utraque
unum, et cetera. Deinde cum dicit et vos, etc., ponitur
commendatio Christi per dona eis collata. Ubi primo commemorat statum
praeteritum; secundo Christi beneficium, ibi nunc autem, etc.;
tertio quid exigatur ab eis, ibi si tamen, et cetera. Status enim
praeteritus habuit tria mala. Quantum enim ad intellectum erant
ignorantes; quantum ad effectum, inimici iustitiae; quantum ad
actum, in multis peccatis. Quantum ad primum dicit alienati, et
cetera. Quantum ad secundum et inimici sensus, secundum unam
litteram; et ostendit defectum sapientiae quam praedicabant Iudaei de
uno Deo. Io. III, 19: dilexerunt magis tenebras quam lucem.
Sed numquid tenebantur ad legem Moysi? Dicendum est quod sic,
quantum ad cultum unius Dei. Vel alienati sensu, id est ex electione
contradicentes ei ex malitia. Iob XXXIV, 27: qui quasi de
industria recesserunt ab eo. Quantum ad tertium dicit in operibus
malis. Io. III, 19: erant enim eorum opera mala, et cetera.
Deinde cum dicit nunc autem, ponit beneficia Christi. Et primum est
reconciliatio in corpore eius. Et dicit in corpore carnis, non quod
aliud sit corpus, et aliud caro; sed ad ostendendum quod accepit
corpus in esse naturae. Io. I, 14: et verbum caro factum est,
et cetera. Et idem corpus carnis, id est, mortale. Rom.
VIII, 3: Deus filium suum mittens in similitudinem peccati, et
cetera. Secundum est sanctificatio. Unde dicit ut exhiberet vos
sanctos. Hebr. XIII, 12: Iesus ut sanctificaret populum, et
cetera. Tertium est ablutio a peccatis, ibi et immaculatos. Hebr.
IX, 14: sanguis Christi per spiritum sanctum semetipsum obtulit
Deo, emundabit conscientiam nostram, et cetera. Item quantum ad
futura, ibi et irreprehensibiles. II Petr. III, 14:
satagite immaculati et inviolati ei inveniri in pace, et cetera. Et
addit coram ipso. I Reg. XVI, 7: homo videt quae foris
patent, dominus autem intuetur cor. Exigit a nobis firmitatem fidei
et spei; ideo subiungit, dicens si tamen permanetis in fide fundati.
Fides est sicut fundamentum, ex cuius firmitate tota firmatur
Ecclesiae structura. Item et stabiles in spe non moti a seipsis, et
immobiles, quasi non excidentes a spe per alios. A spe, inquam,
Evangelii, id est quam dat Evangelium de bonis regni caelorum.
Matth. IV, 17: poenitentiam agite, appropinquabit enim regnum
caelorum. Nec est excusatio, quia est praedicatum, videlicet per
apostolos. Utitur praeterito pro futuro, propter certitudinem eius.
In universa creatura, quae sub, etc., id est omni creaturae novae,
id est fidelibus, quibus paratum erat.
|
|