|
Postquam commendavit Christum in comparatione ad Deum et ad universam
creaturam, ad totam Ecclesiam et ad ipsos Colossenses, hic commendat
eum in comparatione ad seipsum, ostendens se eius ministrum. Et primo
ponit ministerium; secundo ostendit fidelitatem ministrando, ibi qui
nunc gaudeo; tertio ministerii magnitudinem, ibi cuius factus sum.
Dicit ergo: dico quod praedicatum est in universa creatura, cuius,
Evangelii, factus sum minister, praedicandi, non mea auctoritate,
sed praedicationi ministerium exhibens. I Cor. IV, 1: sic nos
existimet homo ut ministros Christi et dispensatores, et cetera. Sed
est minister fidelis, quod patet, quia non refugit pati pericula quin
diligenter exequatur. Unde primo ostendit quo affectu sustinet
passiones; secundo quo fructu, ibi adimpleo, et cetera. Affectu
quidem laeto, quia nunc gaudeo, etc., pro vobis, id est, propter
vestram utilitatem. II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra
exhortatione et salute, et cetera. Et propter gaudium vitae aeternae
quod inde expecto, quod est fructus ministerii eius. Iac. I, 2:
omne gaudium existimate, fratres mei, cum in tentationes varias
incideritis, scientes, et cetera. Phil. II, 17: si immolor
super sacrificium fidei vestrae, gaudeo et congratulor, et cetera.
Et etiam hoc fructu, ut adimpleam ea, quae desunt passionum
Christi, et cetera. Haec verba, secundum superficiem, malum
possent habere intellectum, scilicet quod Christi passio non esset
sufficiens ad redemptionem, sed additae sunt ad complendum passiones
sanctorum. Sed hoc est haereticum, quia sanguis Christi est
sufficiens ad redemptionem, etiam multorum mundorum. I Io. c.
II, 2: ipse est propitiatio pro peccatis nostris, et cetera. Sed
intelligendum est, quod Christus et Ecclesia est una persona
mystica, cuius caput est Christus, corpus omnes iusti: quilibet
autem iustus est quasi membrum huius capitis, I Cor. XII, 27:
et membra de membro. Deus autem ordinavit in sua praedestinatione
quantum meritorum debet esse per totam Ecclesiam, tam in capite quam
in membris, sicut et praedestinavit numerum electorum. Et inter haec
merita praecipue sunt passiones sanctorum. Sed Christi, scilicet
capitis, merita sunt infinita, quilibet vero sanctus exhibet aliqua
merita secundum mensuram suam. Et ideo dicit adimpleo ea quae desunt
passionum Christi, id est totius Ecclesiae, cuius caput est
Christus. Adimpleo, id est, addo mensuram meam. Et hoc in carne,
id est ego ipse patiens. Vel quae passiones desunt in carne mea. Hoc
enim deerat, quod sicut Christus passus erat in corpore suo, ita
pateretur in Paulo membro suo, et similiter in aliis. Et pro
corpore, quod est Ecclesia, quae erat redimenda per Christum.
Eph. V, 27: ut exhiberet ipse sibi Ecclesiam gloriosam, non
habentem maculam neque rugam. Sic etiam omnes sancti patiuntur propter
Ecclesiam, quae ex eorum exemplo roboratur. Glossa: passiones adhuc
desunt, eo quod paritoria meritorum Ecclesiae non est plena, nec
adimplebitur, nisi cum saeculum fuerit finitum. Paritoria autem est
vas, vel domus, ubi pariter multa inferuntur. Deinde cum dicit cuius
sum, etc., ostendit dignitatem ministerii tripliciter. Primo ex
materia adoptionis; secundo ex fine ad quem dicitur, ibi ut
impleamini, etc.; tertio ex usu, ibi quoniam vos, cum, et cetera.
Sed diceret aliquis: estne magnum hoc ministerium? Et respondet
dicens: ita est, quia traditum est mihi secundum dispensationem.
Quod dupliciter potest exponi, scilicet active; et sic est sensus:
id est, ut dispensem vobis divina, fideliter tradens ea, et haec
potestas data est mihi. Vel passive, et tunc est sensus: id est,
secundum quod mihi dispensatum est a Deo. Eph. IV, 11: dedit
quosdam quidem apostolos, quosdam prophetas, et cetera. Act.
XIII, 2: segregate mihi Barnabam et Paulum in opus ad quod
assumpsi eos, et cetera. Ecce quis est finis, certe non pecunia,
nec gloria propria, sed aliquod magnum, ad quod accepi, quia ut
impleam, et cetera. Et primo ostendit dignitatem eius ad quod
accepit; secundo ostendit quod est illud quod est Christus. Item
primo commendat magnitudinem eius ex diffusa praedicatione et
occultatione et manifestatione. Accipitur autem ad conversionem
gentilium. Unde ut adimpleam verbum non praedicationis, sed
dispensationem aeternam Dei, id est ut mea praedicatione impletum
ostendam verbum Dei, id est, Dei dispensationem, et
praeordinationem et promissionem de verbo Dei incarnando; vel
dispensationem Dei aeternam, qua disposuit ut gentes per Christum
converterentur ad fidem veri Dei. Et hoc oportebat impleri. Num.
XXIII, 19: dixit ergo, et non faciet, locutus est, et non
implebit? Is. LV, 11: verbum quod egredietur de ore meo non
revertetur ad me vacuum, sed faciet quaecumque volui, et
prosperabitur, et cetera. Sed hoc disposuit impleri per ministerium
Pauli. Unde dicit ut impleam hoc mysterium, scilicet inquantum est
res abscondita; quia mysterium quod est absconditum est hoc verbum.
Is. XXIV, 16: secretum meum mihi est, et cetera. Quod
absconditum fuit a saeculis, id est, a principio saeculorum, et
omnibus generationibus hominum, qui hoc scire non potuerunt. Eph.
III, 9: quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in
Deo. Nam et si philosophi antiqui quaedam de Christi deitate
videantur dixisse vel propria, vel appropriata, sicut Augustinus
invenit in libris Platonis: in principio erat verbum, etc., tamen
quod verbum caro factum est, nullus scire potuit. Sed dicis: nonne
fuit scitum per prophetas? Respondeo. Dicendum est quod sic, tamen
inquantum pertinebat ad Evangelium, vel non ita aperte sicut apostoli
sciverunt. Deinde cum dicit nunc autem, etc., agit de
manifestatione eius, et primo ostendit quibus manifestatum est;
secundo ostendit quare manifestatum est eis, ibi quibus voluit. Dicit
ergo: manifestatum est nunc, scilicet tempore gratiae. II Cor.
III: ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Haec
autem est scientia sanctorum. Sap. X, 10: dedit illi scientiam
sanctorum, et cetera. Iob XXXVI, 33: annuntiat de ea amico
suo, et cetera. Sed hoc non propter eorum merita, sed propter
beneplacitum suum. Unde dicit quibus voluit Deus, et cetera. Io.
XV, 15: quae audivi a patre meo, nota feci vobis. Et subdit:
non vos me elegistis, sed ego elegi vos, et cetera. Matth. XI,
26: ita placitum fuit ante te. Notas facere divitias gloriae
sacramenti huius, quia per hoc quod ista fuerunt occulta, Deus
apparet abundanter gloriosus. Nam olim notus in Iudaea Deus, sed
per hoc sacramentum conversionis gentilium gloria Dei notificatur per
totum mundum. Io. XVII, 4: ego te clarificavi, et cetera.
Et hoc in gentibus, scilicet quod completur in eis. Rom. V, 2:
gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Et Rom. XI, 33: o
altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei. Hoc verbum est quod
est Christus, id est, quod per Christum adipiscimur, scilicet spem
gloriae, quae olim videbatur promissa solum Iudaeis. Act. X,
45: mirabantur quod et in nationes diffusa est gratia, et cetera.
Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habeamus, et cetera. Et
post: et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei, et cetera. Is.
XI, 10: radix Iesse qui stat in signum populorum, et cetera.
Sic ergo ostenditur origo ministerii et finis. Sed subdit usum eius,
cum dicit quem nos, et cetera. Et circa hoc tria facit, quia primo
ostendit usum eius; secundo fructum, ibi ut exhibeamus, tertio
auxilium sibi impensum ad consequendum etc.; usum, ibi in quo et
laboro. Usus eius est nuntiare Christum. Et ponit usum et modum
utendi. Ps. IX, 11: annuntiate inter gentes studia eius, et
cetera. I Io. I, 1: quod vidimus et audivimus, annuntiamus
vobis, et cetera. Modus ponitur ibi corripientes, etc., quod est
perfecta Annuntiatio, quia omni homini, non solum Iudaeis. Matth.
ult.: docete omnes gentes, et cetera. Modus etiam eius est docere
veritatem, et refellere falsitatem. Et ideo dicit corripientes omnem
hominem, vel infideles in vita II Cor. X, 4: arma militiae
nostrae non sunt carnalia, sed potentia Deo ad destructionem
munitionum, consilia destruentes, et cetera. Et docentes omnem
hominem in omni sapientia, scilicet quae est cognitio Dei. Sap.
XV, 3: nosse enim te, consummata iustitia est, et scire iustitiam
et veritatem tuam radix est immortalitatis, et cetera. Et I Cor.
II, 6: sapientiam loquimur, et cetera. Fructus autem hic est
quod homines ducuntur ad perfectum. Unde dicit ut exhibeamus omnem
hominem, scilicet cuiuscumque conditionis, perfectum, non in lege,
sed in Christo. Matth. V, 48: estote perfecti, et cetera.
Sed numquid quilibet tenetur ad perfectionem? Non, sed intentio
praedicatoris ad hoc debet esse. Est autem duplex perfectio
charitatis: una de necessitate praecepti, scilicet ut in corde nihil
admittat contrarium Deo. Matth. XXII, 37: diliges dominum
Deum tuum ex toto corde tuo, et cetera. Alia de necessitate
consilii, ut abstineat etiam a licitis, et haec est perfectio
supererogationis. Sed ad hoc habuit auxilium a Deo. Unde dicit in
quo laboro certando contra infideles et peccatores. II Tim. II,
3: labora sicut bonus miles Christi, et cetera. Item eiusdem
IV, 7: bonum certamen certavi, et cetera. Et hoc secundum
operationem eius. I Cor. c. XV, 10: gratia Dei mecum. Quam
operatur in me, quia hoc facit Deus in me, in virtute miraculorum,
scilicet praebendo virtutem. Lc. ult.: sedete in civitate donec
induamini virtute ex alto.
|
|