|
Supra commendavit statum fidelium, qui est gratiae, et actorem,
scilicet Christum, hic protegit eos contra contrariantia huic statui,
et primo contra doctrinam corrumpentem; secundo contra perversos
mores, III capite, ibi igitur si consurrexistis. Circa primum duo
facit, quia primo ostendit sollicitudinem de eorum statu; secundo
tuetur eos contra malam doctrinam, ibi hoc autem dico. Iterum prima
pars dividitur in tres particulas. Quia primo ponit sollicitudinem;
secundo personas de quibus sollicitatur, ibi pro vobis; tertio de quo
sit sollicitus, ibi ut consolentur. Dicit ergo volo enim vos scire
qualem habeam sollicitudinem, scilicet magnam. Et hoc pertinet ad
bonum praelatum. Rom. XII, 8: qui praeest in sollicitudine.
Lc. II, 8: pastores erant in eadem regione vigilantes et
custodientes vigilias noctis supra gregem suum. Et non solum pro a se
conversis et sibi praesentibus, sed etiam pro aliis. Unde dicit pro
vobis, scilicet quos non vidi corpore, sed mente, et non solum pro
istis, sed etiam pro illis qui non viderunt, et cetera. Sollicitus
quippe erat pro toto mundo. Sap. VIII, v. 24: in veste
poderis Aaron totus erat orbis terrarum, et cetera. Sic in mente
apostoli. II Cor. c. XI, 28: praeter ea quae extrinsecus
sunt, instantia mea quotidiana sollicitudo omnium Ecclesiarum, et
cetera. Sed de quibus magis sollicitatur? Respondeo, de non visis,
quantum ad aliquid, quia nesciebat quid fieret circa eos, non autem
simpliciter. Deinde cum dicit ut consolentur, ostendit de quo
sollicitus sit, scilicet de eorum consolatione. Et primo hoc ponit;
secundo, quomodo possit hoc haberi, ibi instructi. Dicit ergo ut
consolentur, id est, per me habeant consolationem spiritualem, cuius
consolationis factivum est bonum. Est enim factivum gaudii, ut qui
tristatur de aliquo, consoletur de alio aeque bono. Duo autem sunt
quae consolantur nos, scilicet meditatio sapientiae, Sap. VIII,
9: erit allocutio cogitationis et taedii mei. Aliud est oratio.
Iac. V, 13: tristatur quis in vobis? Oret; aequo animo est?
Psallat. Consequenter cum dicit instructi, etc., ponit specialiter
sapientiae instructionem. Duplex est hic littera, scilicet quae dicta
est, et quae habetur in Glossa sic: ut consolentur corda ipsorum
instructorum, etc., ad cognoscendum, et cetera. Et est idem
sensus. Instructio ergo sapientiae consolatur contra mala temporalia.
Debet autem hic esse instructus de via, et ideo dicit in charitate,
quae scilicet est via ad Deum. I Cor. XII, 31: adhuc
excellentiorem viam vobis demonstro, si linguis, et cetera.
Instructi ergo in charitate qua Deus nos diligit, et qua nos eum
diligimus. Utrumque enim nos consolatur, scilicet et quia dominus
diligit nos. Gal. II, 20: vivo ego, et cetera. Et post: qui
dilexit me et tradidit semetipsum pro me, et cetera. Eph. II,
4: dives in misericordia, propter nimiam charitatem suam, qua
dilexit nos, et cetera. Item quia nos Deum diligimus, nos
consolamur, quia consolatio est amici, si pro eo sustineat mala.
Eccli. XXII, v. 31: et si evenerint mihi mala, propter illum
sustinebo. Et subdit et in omnes divitias, id est, in omni
capacitate. Intellectus enim noster est in potentia ad aliquid
cognoscendum; sed intellectus Angeli in sua creatione impletus est
scientia intelligibilium. Et ideo oportet quod nostro intellectui
humano superveniat scientia, vel per disciplinam: sed haec est
insufficiens, quia numquam aliquid tantum potest sciri sic, quod
capacitatem eius impleat; vel per revelationem divinam et donum Dei:
et haec est sufficiens. Eccli. XV, 5: implevit eum dominus
spiritu sapientiae et intellectus, et cetera. Et ideo dicit
plenitudinis intellectus, id est, in copiam. Sap. VIII, 5:
quid sapientia locupletius? Is. XXXIII, 6: divitiae salutis
sapientia et scientia. Instructi ergo in copia divinae sapientiae,
quae copia implet intellectum. Et hoc habebimus cognoscendo Deum.
Et ideo dicit in agnitionem mysterii, etc., id est, ad cognoscendum
veritatem sacramenti huius occulti, scilicet quod Deus sit pater Iesu
Christi. Vel mysterii Dei patris, quod est Christus. Ideo
dicitur Matth. XI, 25 de apostolis: abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Vel in
agnitione aeternae generationis et incarnationis Christi. Sap.
VI, c. 16: cogitare ergo de illa sensus est consummatus.
Augustinus: beatus qui te novit, infelix qui te non novit. Per
cognitionem Dei habet homo omnem plenitudinem. Io. c. XVII,
3: haec est vita aeterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et
cetera. Sed numquid per cognitionem Christi impletur intellectus?
Respondeo sic, quia in eo sunt omnes thesauri, et cetera. Deus
habet omnium rerum notitiam, et haec notitia comparatur thesauro.
Sap. VII, 14: infinitus enim est thesaurus hominibus, et
cetera. Thesaurus est divitiae congregatae, sed effusae non dicuntur
thesaurus, sed quae in uno sunt. Deus enim sapientiam suam sparsit
super omnia opera sua, Eccli. I, 10. Et secundum hoc non habet
rationem thesauri, sed secundum quod huiusmodi rationes uniuntur in
uno, scilicet sapientia divina, et omnes huiusmodi thesauri sunt in
Christo. Sapientia enim est cognitio divinorum, scientia vero est
creaturarum cognitio. Quicquid autem de Deo potest sciri pertinens ad
sapientiam, totum Deus abundanter in se cognoscit. Item, quicquid
potest cognosci de creaturis, cognoscit in se supereminenter.
Quicquid autem in sapientia Dei est, est in verbo suo uno, quia uno
simplici actu intellectus cognoscit omnia, quia in eo non est scientia
in potentia nec in habitu. Et ideo in isto verbo sunt omnes thesauri,
et cetera. Sed addit absconditi, quia quod mihi aliquid absconditur,
contingit dupliciter, scilicet vel propter debilitatem intellectus
mei, vel propter velamen oppositum, sicut quis non videt candelam,
vel quia caecus est, vel velata est. Ita in verbo Dei sunt omnes
thesauri sapientiae et scientiae, sed absconditi nobis qui non habemus
limpidos oculos, sed lippos. Io. XII, 35: adhuc modicum lumen
in vobis est, et quia est velatum duplici velamine, scilicet
creaturae, quia intellectus noster nunc ad illam cognitionem non potest
nisi per similitudinem creaturarum. Rom. I, v. 20: invisibilia
Dei per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur, et cetera.
Secundo est velatum in carne, Io. I, 14: et verbum caro factum
est. Et si aliquid videmus de Deo, non tamen totum. Is. XLV,
15: vere tu es absconditus. Num. XX, 6: aperi eis thesaurum
tuum. Ponamus quod aliquis habeat candelam velatam, non quaereret
aliunde lumen; sed potius quod habitum ab eo reveletur, et ideo non
oportet sapientiam quaerere nisi in Christo. I Cor. II, 2: non
existimavi me aliquid scire, nisi Christum Iesum, et cetera. Et I
Io. III, v. 2: cum apparuerit, id est, revelabitur, similes
ei erimus, scilicet omnia scientes; sicut qui haberet librum ubi esset
tota scientia, non quaereret nisi ut sciret illum librum, sic et nos
non oportet amplius quaerere nisi Christum. Deinde cum dicit hoc
autem dico, etc., instruit et monet eos contra doctrinam
corrumpentem. Seducebantur autem a quibusdam philosophis contra
fidem, et ab haereticis qui docebant observantias legalium. Ideo
primo instruit eos contra philosophos, secundo contra iudaizantes, ibi
in quo et circumcisi. In scientia vero mundana duo continentur, quia
est quaedam scientia loquendi, et quaedam scientia rerum, et ideo
dupliciter possunt decipere. Ideo primo munit eos contra philosophos
decipientes eos per scientiam loquendi; secundo contra decipientes eos
per scientiam rerum, ibi videte ne quis. Primo manifestat
deceptionem; secundo assignat rationem, ibi nam si corpore. Dicit
ergo: dico quod in Christo est omnis scientia. Et hoc dico, ne
quaerentes alibi scientiam, decipiamini. Et dicit ut nemo, id est
nec Demosthenes, nec Tullius, vos decipiat in sublimitate sermonis.
Is. XXXIII, 19: populum imprudentem non videbis, populum
alti sermonis, et cetera. Sed numquid est peccatum uti sermonibus
sublimibus? Respondeo. Non, quia etiam sancti viri elegantius
loquuntur quam etiam rhetores mundi, sicut Ambrosius, Hieronymus,
et Leo Papa. Nam si licet uti ad persuadendum in malo ornata
locutione, multo magis in bono.
|
|