|
Supra monuit ne per aliquam fallaciam sermonis decidant a fide, hic
ponit rationem monitionis, quae sumitur ex bonis quae in istis erant,
quae non debebant perdere, sed proficere in eis. Et primo commemorat
bona habita; secundo ostendit quomodo in eis proficiant, ibi sicut
ergo. Circa primum duo facit; quia primo ostendit qualiter sunt sibi
nota bona eorum; secundo quae bona in eis sunt, ibi gaudens. Dicit
ergo nam et si, etc.; quasi dicat: licet non praedicaverim vobis,
nec vestra facta oculis videam, tamen spiritus vobis intersum per
affectionem gaudens de bonis vestris. I Cor. V, 3: absens quidem
corpore, praesens vero spiritu. Prov. X, 1: filius sapiens
laetificat patrem, et cetera. Et hoc quia revelabatur sibi per
spiritum sanctum, et ideo dicit sed spiritu vobiscum sum. IV Reg.
V, v. 26: nonne cor meum in praesenti erat, quando reversus est
homo de curru in occursum tui, et cetera. Gaudens, inquam, sum,
quia videns sum ordinem, id est, ordinatam vestram conversationem. I
Cor. XIV, 40: omnia honeste et secundum ordinem fiant in
vobis. Iud. V, v. 20: stellae manentes in ordine et cursu suo,
et cetera. Et firmamentum, et cetera. II Tim. II, v. 19:
firmum fundamentum Dei stat, et cetera. Et hoc in Christo. Eph.
III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris, et
cetera. Ecclesia enim est spirituale aedificium. Eph. c. II,
21: in quo omnis aedificatio constructa crescit in templum sanctum in
domino. Huius autem bonitas consistit in debito fundamento, quod est
fides, et in debita superaedificatione. Et ideo haec duo posuit.
Deinde cum dicit sicut ergo, etc., monet eos ad haec servanda. Et
primo ad proficiendum, secundo ad persistendum, tertio ad gratias
agendum. Dicit ergo sicut accepistis Christum dominum nostrum, non
pervertendo, in ipso ambulate. Rom. XII, 9: adhaerentes bono.
Ecclesia quandoque comparatur spirituali aedificio. I Cor. III,
17: templum Dei sanctum est, quod estis vos. Quandoque arbori,
quia fert fructum. Et eadem est comparatio fundamenti ad domum, et
radicis ad arborem, quia utriusque firmitas est radix et fundamentum:
Christus. Is. XI, 10: erit radix Iesse quae stat in signum
populorum. I Cor. III, v. 11: fundamentum aliud nemo potest
ponere praeter id quod positum est, quod est Christus Iesus. Ideo
dicit radicati, scilicet sicut boni rami, et superaedificati in ipso,
et confirmati, scilicet sicut boni lapides, hoc est si perstiteritis
in fide eius. I Petr. ult.: adversarius vester, etc., et post:
cui resistite fortes in fide, et cetera. Et hoc sicut didicistis,
scilicet in vera fide. Gal. I, 9: si quis vobis evangelizaverit
praeter id quod accepistis, anathema sit, et cetera. Abundantes in
illo in gratiarum actione, id est, gratias agentes abundanter. I
Thess. ult.: in omnibus gratias agite. II Mach. c. I, 11:
de magnis periculis a Deo liberati, magnifice gratias agimus ipsi, et
cetera. Deinde cum dicit videte, monet ne decipiantur per vanam
sapientiam. Et primo ponit monitionem, secundo rationem, ibi in
ipso. Circa primum, primo docet vitare quod potest decipere; secundo
ostendit quare illud decipiat, ibi secundum traditionem. Sed quod
aliquis decipiatur per sapientiam saecularem, dupliciter contingit,
scilicet quandoque per principia realia philosophiae, quandoque per
sophisticas rationes. Et utrasque docet cavere. Unde dicit ne quis,
etc., id est, per philosophica documenta. Is. c. XLVII,
10: sapientia tua et scientia haec decepit te. Multi enim sunt
propter philosophiam decepti a fide deviantes. Ier. X, 14:
stultus est factus omnis homo a scientia sua. Quantum ad secundum
dicit et inanem fallaciam, quae non fundatur nisi super apparenti
involutione verborum. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus
verbis. Sed quomodo seducens? Qui seducit, oportet habere aliquid
apparens, et aliquid non existens. Ideo primo ponit principium
apparentiae; secundo defectum existentiae. Principium apparentiae est
duplex, id est, auctoritas philosophorum et quantum ad hoc dicit
secundum traditionem hominum, id est, secundum ea quae aliqui
tradiderunt propria ratione. Ps. XCIII, 11: dominus scit
cogitationes hominum, quoniam vanae sunt. Aliud est adinventio
rationis, quando scilicet aliquis vult metiri ea quae sunt fidei,
secundum principia rerum et non secundum sapientiam divinam. Ex hoc
enim multi decipiuntur. Et ideo dicit secundum elementa mundi, et
cetera. Sap. XIII, 1: neque operibus attendentes cognoverunt
quis esset artifex, et cetera. Quanto enim causa est altior, tanto
habet superiorem effectum. Unde qui voluerit considerare effectus
superiores secundum causas inferiores, decipitur; ut si quis
consideret motum aquae secundum virtutem aquae, non potest scire causam
refluxus maris, sed sic, si consideret eum secundum virtutem lunae.
Unde multo magis decipitur qui considerat proprios Dei effectus
secundum elementa mundi. Et haec est causa apparentiae. Sed numquid
sunt semper respuendae traditiones hominum et rationes? Respondeo:
non, sed tunc quando procedit physica ratio secundum illas, et non
secundum Christum. Infra eodem: non tenentes caput ex quo totum
corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit
in augmentum Dei. Vel potest exponi secundum elementa mundi,
mensurando scilicet veritatem fidei secundum veritatem creaturarum.
Vel hoc dicit propter idololatras colentes idola, et dicentes Iovem
caelum. Vel secundum Iudaeos, ut sit sensus per philosophiam, id
est, per rationem volentium trahere ad legalia, secundum elementa
mundi, id est secundum observationes corporales. Gal. IV, 3:
sub elementis mundi eramus servientes. Sed prima expositio est
melior. Deinde cum dicit quia in ipso, etc., ponit rationem
praedictorum, dicens: quidquid non est secundum Christum, respuendum
est. Sed numquid est Christus tantus, ut pro eo omnia respui
debeant? Et respondet quod ita: quod ostendit tripliciter. Primo
per comparationem ad divinitatem; secundo per comparationem ad
fideles, ibi et estis; tertio per comparationem ad Angelos, ibi qui
est caput. Dicit ergo: ideo respuendum est quod est contra eum, quia
ipse est Deus. Unde plus est ei standum quam omnibus, quia in ipso
habitat, et cetera. Deus enim est in omnibus, sed in quibusdam per
participationem similitudinis suae bonitatis, ut in lapide et aliis
huiusmodi. Et talia non sunt Deus, sed habent in se aliquid Dei;
non eius substantiam, sed similitudinem eius bonitatis. Et ideo non
habitat in eis plenitudo divinitatis, quia non est ibi secundum
substantiam. Item est in mentibus sanctis per operationem, quae per
amorem et cognitionem attingunt Deum. Et ideo Deus est in eis
secundum gratiam, sed non corporaliter, sed secundum effectum
gratiae; nec est plenitudo, sed secundum aliquos effectus terminatos.
Sed in Christo est corporaliter, quod exponitur tripliciter. Corpus
enim dividitur contra umbram. Infra eodem: quae sunt umbra
futurorum, et cetera. Et sic Deum contingit dupliciter inhabitare,
vel secundum umbram, vel corporaliter, id est realiter. Primo modo
inhabitabat in veteri lege, sed in Christo inhabitabat corporaliter,
id est realiter et secundum veritatem. Secundo modo exponitur, quia
alii sancti inhabitantur solum secundum animam, non secundum corpus.
Rom. VII, 18: scio quod non habitat in me, id est in carne
mea, bonum; sed in Christo divinitas inhabitat corporaliter: quia
inhabitatio Dei, qua sanctos inhabitat, est per operationem, idest
per amorem et cognitionem, quod est opus solius mentis rationalis; sed
in Christo inhabitat per assumptionem hominis in unitatem personae.
Unde quidquid pertinet ad hominem, totum inhabitatur a Deo: et ideo
caro et mens inhabitatur, quia ambo sunt unita verbo. Io. c. I,
14: et, verbum caro factum est. Sed tertio modo est sensus.
Tribus enim modis est Deus in rebus. Unus est communis per
potentiam, praesentiam, et essentiam; alius per gratiam in sanctis;
tertius modus est singularis in Christo per unionem. Corpus autem
tres dimensiones habet. Et plenitudo divinitatis his modis in Christo
superabundat; ideo corporaliter dicitur in eo esse. Et primus quidem
modus est quasi longitudo, quia se extendit ad omnia; item latitudo
est per charitatem; item quantum ad profundum, incomprehensibilis.
Sed ex hoc Nestorius errat, dicens unionem factam per inhabitationem
tantum, dicens verbum inhabitasse carnem. Sed contra hoc est quod
apostolus dicit, Phil. II, 7: exinanivit semetipsum, et
cetera. Habitare autem hominem non est exinanire, sed hominem fieri,
et subdit: in similitudinem hominum factus, et ideo habitabilis
dicitur Christus, non quasi alius sit qui habitat et qui inhabitatur,
sed ipse est et homo et Deus, in quo habitat plenitudo divinitatis.
Deinde cum dicit et estis in illo, etc., ostendit idem per
comparationem ad alios. Quasi dicat: omnia accepistis. Io. I,
v. 16: de plenitudine eius, et cetera. Sciendum est autem quod
Platonici dicunt, quod divina dona perveniunt ad homines mediantibus
substantiis separatis. Et hoc est verum etiam secundum Dionysium,
sed hoc est quoddam speciale, quia ab eo immediate qui replet
Angelos. Io. I, 18: unigenitus Dei filius, qui est in sinu
patris, ipse enarravit, et cetera. Hebr. II, 3: cum initium
accepisset enarrari per dominum ab his qui audierunt, et cetera. Et
ideo dicit qui est caput omnis principatus et potestatis, inquantum est
rex eorum et dominus, non per conformitatem naturae, quia sic caput
est hominum. Et tangit istos ordines, qui videntur habere quamdam
praeeminentiam.
|
|