|
Supra munivit fideles contra deceptiones saecularis sapientiae, hic
instruit et munit eos contra haereticos, volentes eos ad legalia
trahere, quos primo docet vitare; secundo excludit eorum falsam
seductionem, ibi nemo, et cetera. Iterum prima in duas, quia primo
ostendit legalia esse impleta in Christo; secundo ea excludit,
ostendens quod non tenentur ad ipsa, ibi nemo vos. Inter legalia
autem primum est circumcisio, in qua Iudaei profitebantur observantiam
veteris legis: sicut nos in Baptismo profitemur observantiam novae
legis. Gal. V, 3: testificor omni circumcidenti se, quoniam
debitor est universae legis faciendae. Unde dicit quod fideles sunt
circumcisi quadam spirituali circumcisione. Ex quo sequitur quod illa
cessat. Unde primo ostendit quali circumcisione sunt circumcisi;
secundo in quo accipitur haec circumcisio, ibi consepulti; tertio
assignat rationem huius circumcisionis, ibi et vos cum mortui. Circa
primum sciendum est quod duplex est circumcisio, scilicet carnalis et
spiritualis. Per Christum vero sumus circumcisi, non circumcisione
carnali, sed spirituali. Et ideo primo excludit carnalem; secundo
adstruit spiritualem. Dicit ergo: in quo, scilicet Christo,
circumcisi estis circumcisione non manufacta. Rom. II, 28: non
enim qui in manifesto Iudaeus est; neque quae in manifesto in carne
est circumcisio, sed qui in abscondito Iudaeus est, et circumcisio
cordis in spiritu, non littera, et cetera. In expoliatione corporis
carnis. Hoc dupliciter potest legi. Uno modo sic. Dico:
circumcisi, non manufacta circumcisione, vos dico manentes, in
expoliatione, etc., id est, carnalis corruptionis, secundum illud
I Cor. XV, 50: caro et sanguis regnum Dei non possidebunt,
etc.; quasi dicat: ideo circumcisi, quia non habetis iam vitia
carnis. Infra III, 9: expoliantes vos veterem hominem cum
actibus suis, et cetera. Vel, dico, circumcisione non manufacta,
quae circumcisio manufacta consistit in expoliatione corporis carnis,
quae abscinditur ab alia. Unde alia littera habet: cutis carnis,
scilicet corporis carnis, id est particulae corporis, quae est caro,
non quod aliud sit corpus et aliud caro. Et dicit carnis, alludens
legi, ubi fit mentio de carne. Gen. XVII, 11: circumcidetis
carnem praeputii vestri, et cetera. Et hoc ut ostenderet, quod est
quaedam carnalis observantia. Sed nos non tali sumus circumcisi, sed
circumcisione Christi. Sicut enim Christus assumpsit similitudinem
carnis peccati, id est carnem passibilem, ut a peccato liberaret; ita
et remedia legis, ut a legis observantia liberaret. Vel quam
Christus facit in nobis, quae est spiritualis circumcisio, ut dicitur
Rom. II, 29, non littera, sed spiritu. Secundo ostendit quod
adepti sumus eam in Baptismo, et sic Baptismus est spiritualis
circumcisio. Et primo ostendit quod in Baptismo exhibetur figura
mortis Christi; secundo quod in eo accipitur conformitas ad
resurrectionem Christi, ibi in quo et resurrexistis. Dicit ergo
consepulti, et cetera. Quia in eo exprimitur similitudo mortis
Christi, ut sicut Christus ponitur primo in cruce, et postea in
sepulchro: ita qui baptizatur, ponitur sub aqua, et ter, sicut
stetit Christus triduo in sepulchro. Consepulti etiam, id est,
baptizati ad similitudinem mortis Christi, ut sicut in ea destruxit
peccatum, ita et in Baptismo. Et sicut resurrexit de sepulchro, ita
et nos a peccatis in re, et a corruptione carnis in spe. Et hoc per
fidem operationis Dei, quia virtute Dei resuscitatus est. Ps.
XL, 11: resuscita me, et retribuam eis, et cetera. Et credens
hanc resurrectionem fit particeps huius resurrectionis. Rom.
VIII, 11: qui suscitavit Iesum Christum a mortuis,
vivificabit et mortalia corpora vestra. Sed et Christus resuscitavit
se. Eadem est enim operatio patris et filii. Ps. CVII, 3:
exurgam diluculo, et cetera. Deinde cum dicit et vos cum, etc.,
ostendit rationem similitudinis; et primo ostendit similitudinem;
secundo modum dictorum, ibi delens, et cetera. Littera non est
difficilis. Dixi vos circumcisos, quia consepulti estis Christo in
Baptismo. Et comparavit Baptismum sepulturae et morti. Sed potest
dici quod ad propositum magis esset si dicatur, quod primo ostenditur
quod Baptismus sit circumcisio; secundo ostendit rationem quare, quia
scilicet peccatum est superfluitas, et caro praeputii est
superfluitas. Idem ergo est deponi peccatum, et praeputium. Sed in
Baptismo deponitur peccatum, ergo est idem quod circumcisio. Et ideo
dicit cum essetis mortui in delictis, id est, propter delicta vestra.
Ps. XXXIII, 22: mors peccatorum pessima. Et praeputio
carnis vestrae, id est, carnalis concupiscentiae, quod pertinet ad
originale, quasi astricti reatu malorum actuum et peccati mortalis.
Hoc faciens Christus, convivificavit, et cetera. Eph. II, 1:
cum essetis mortui delictis et peccatis vestris, et cetera. Et hoc
removens a vobis omne peccatum, condonans et remittens vobis omnia
delicta. Idem est igitur circumcidi et convivificari, et hoc in
Baptismo per remedium mortis peccati, et cum circumcidimur per
remotionem peccati originalis. Sed quomodo condonavit? Respondeo.
Dicendum est quod homo peccando duo incurrit, scilicet reatum culpae,
et servitutem Diaboli. Et ideo dicit quomodo sunt peccata condonata.
Primo quantum ad remotionem servitutis diabolicae; secundo ponit
ablationem reatus culpae, ibi expolians, et cetera. Dicit ergo
delens, et cetera. Quod decretum dupliciter potest intelligi. Uno
modo lex vetus. Eph. II, 15: legem mandatorum decretis
evacuans, et cetera. Et sic loquitur hic ad Iudaeos; quasi dicat:
et vos convivificavit. Chirographum est Scriptura manualis, et
proprie fit pro cautione contractuum. Quicumque frangit decretum
Dei, efficitur reus culpae. Et hic reatus consistit et in memoria
hominis inde perturbata et maculata, et in memoria Dei iudicaturi, et
Daemonum qui cruciaturi sunt. Hoc ergo remanens in memoria, vocatur
chirographum: Christus ergo est qui condonavit omnia, et hoc delens
chirographum, id est memoriam transgressionis, quod, chirographum vel
decretum, erat adversus nos, quia utrumque erat contra nos. Lex
quidem, quia faciebat cognitionem peccati, et non iuvabat;
chirographum autem, quia memoria transgressionis ad puniendum erat.
Et dicit decreti, quia non remittit sic ut faciat quod non
peccaveris, sed quia non est in memoria Dei ad puniendum, nec in
Daemonis memoria ad accusandum, nec in te ad contristandum. Ps.
XXXI, 1: beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta
sunt peccata, et cetera. Vel communiter loquitur non solum ad
Iudaeos, sed ad omnes. Unum decretum factum est primo homini,
Gen. II, 16: ex omni ligno Paradisi comede, de ligno autem
scientiae boni et mali ne comedas. In quacumque die comederis, morte
morieris. Sed huiusmodi decretum est homo transgressus, et propter
hoc in memoria est chirographum contrarium nobis, quod Christus
delevit. Et quomodo? In cruce, quando tulit ipsum de medio, et
cetera. Consuetudo enim erat quod solvens omnia ad quae quis
tenebatur, scindebatur chirographum. Homo autem erat in peccato, sed
Christus solvit pro bonis patiendo. Ps. LXVIII, 5: quae non
rapui, tunc exolvebam. Et ideo simul cum morte Christi, hoc
chirographum est destructum, et ideo dicit tulit de medio, id est
sustulit de rerum natura, et hoc affigens illud cruci, per quam
satisfaciens Deo tulit peccatum nostrum. Deinde cum dicit expolians,
etc., ostendit quomodo liberavit a servitute peccati. Detur enim
quod usurarius propter cautionem teneat hominem captum, non sufficeret
destructio cautionis, nisi liberaretur. Sic et Christus. Et ideo
dicit expolians, et cetera. Haec expoliatio refertur ad sanctos
mortuos ante passionem Christi, et sic Christus eos de Inferno
expoliando liberavit. Zach. IX, 11: tu quoque in sanguine
testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu, in quo non erat aqua.
Is. c. XLIX, 25: equidem et captivitas a forti tolletur, et
quod ablatum fuerit a robusto, salvabitur. Si autem intelligatur de
vivis, sic expoliavit eos, scilicet Daemonibus. Lc. XI, 22:
si autem fortior illo superveniens vicerit eum, universa arma eius
auferet, in quibus confidebat, et spolia eius distribuet. Io.
XII, 31: princeps huius mundi eiicietur foras. Dicit ergo
expolians principatus et potestates id est, ipsos Daemones. Eph.
ult.: adversus principes et potestates, adversus mundi rectores
tenebrarum harum, et cetera. Traduxit ipsos sanctos confidenter
tamquam auctoritatem habens: in caelum, quantum ad mortuos; et
quantum ad vivos, in regnum gloriae vel gratiae suae. Vel traduxit,
id est, extra duxit, id est, expulit principatus ex homine. Is.
LI, 9: induere fortitudinem brachium domini, et cetera. Palam,
id est evidenti iudicio, quo cognoscatur quod traducti sunt. Olim
enim totus mundus servivit idolis, nunc non. Vel palam, id est,
coram multitudine Angelorum, tum quia descendit ad Infernum
sanctorum, tum quia ascendit in caelum. Et hoc triumphans in
semetipso, id est, in sua virtute. Phil. III, 21: secundum
operationem qua possit etiam subiicere sibi omnia. Alia littera sic
habet: et exuens se carne, principatus et potestates exemplavit
fiducialiter triumphans. Et exponitur sic: exuens se carne, id est,
mortalitate. I Cor. XV, v. 50: caro et sanguis regnum Dei
non possidebunt, id est, mortalitas carnalis corruptionis. Rom.
VI, 9: Christus resurgens ex mortuis iam non moritur, mors illi
ultra non dominabitur. II Cor. V, 16: et si cognovimus
secundum carnem Christum, sed nunc iam non novimus. Exemplavit, id
est, in se exemplum praebuit, quomodo sunt vincendi. Reliqua non
mutantur.
|
|