|
Supra ostendit legalia esse impleta in Christo propter circumcisionem
in eo impletam, quae est legalium professio, hic concludit eos non
obligari ad legalia praecepta caeremonialia. Caeremonialia vero erant
quatuor, scilicet sacrificia, sacra, sacramenta, et observantiae.
Sacrificia immolabantur Deo, ut oves, vituli, et huiusmodi. Sacra
erant sicut vasa, et solemnia tempora. Sacramenta erant tria,
scilicet circumcisio, agnus paschalis, et consecratio sacerdotum.
Observantiae autem erant ea, quae pertinebant ad singularem
conversationem populi Israel, ut cibi, vestes, et huiusmodi.
Quaedam vero praedictorum pertinebant ad quosdam, ut sacrificia,
vasa, et alia huiusmodi; quaedam ad omnes. De primis autem non facit
mentionem, sed de tangentibus totum populum, sicut nunc Baptismus.
Facit autem mentionem de observantiis, quia abstinebant a certis
cibis, Lev. c. XI, 26, ut de quadrupedibus, ab his quae
ungulam non dividunt. In potu etiam, vas quod non haberet operculum,
immundum erat, et quicquid in eo erat. Et ideo quantum ad hoc dicit
nemo vos iudicet in cibo, id est condemnabiles putet in hoc quod
utimini cibis vel potibus prohibitis in lege. Rom. c. XIV, 3:
qui non manducat, manducantem non iudicet, et cetera. Item facit
mentionem de sacris ad temporum solemnitatem pertinentibus. In veteri
autem lege erat solemnitas iugis, ut sacrificium vespertinum et
matutinum; quaedam autem quae certis temporibus fiebant, et horum:
quaedam fiebant pluries in anno, quaedam semel tantum, sicut Pascha,
Scenopegia, et Pentecostes; sed sabbatum, et Neomenia pluries,
quia illud qualibet hebdomada, istud semel in mense. Et huius ratio
erat, quia omnia festa tendunt ad honorem Dei. Impendimus autem Deo
honorem, vel propter aliquod aeternum, et sic est iuge sacrificium;
vel propter aliquod temporale, et hoc quantum ad totum hominum statum;
et sic sunt duo, scilicet creationis beneficium, et sic est sabbatum.
Ex. XX, v. 8: memento ut diem sabbati sanctifices, et ratio
ponitur ibi: quia septimo die requievit. Et ratio allegorica est,
quia significat quietem Christi in sepulchro; et anagogice, quietem
animae in Deo. Aliud est beneficium propagationis et conservationis,
quod etiam fit per tempus. Et quia Iudaei observabant tempora a
luna, ideo dicit festum Neomeniae, id est, novae lunae. Sunt etiam
aliae causae, scilicet liberationis specialis, et sic superadditae
sunt aliae solemnitates; et ideo dicit aut in parte diei festi, aut
Neomeniae, quae fit quolibet mense aut sabbatorum, pro qualibet
septimana. Et dicit sabbatorum, quia sabbatum est requies, et isti
habebant plura sabbata, quia septimum diem et septem septimanas,
scilicet Pentecosten, quae in septima septimana est a Pascha, quae
est principium anni, et septimum mensem, et septimum annum, in quo
fit remissio debitorum. Item septima septimana annorum, id est, in
iubilaeo. Et ideo dicit sabbatorum; quasi dicat: nullus vos
condemnet, quia haec non observatis. Et hoc quia sunt umbrae
futurorum, scilicet Christi. Et ideo veniente veritate, debet
cessare umbra. Corpus autem Christi, id est, corpus pertinens ad
Christum. Quando quis videt umbram, sperat quod corpus sequatur.
Legalia autem sunt umbra praecedens Christum, et eum figurabant
venturum. Et ideo dicit corpus, id est, veritas rei pertinet ad
Christum; sed umbra ad legem. Deinde cum dicit nemo vos seducat,
etc., loquitur contra seductores et deceptores. Et primo monet ut
non decipiantur; secundo arguit deceptos, ibi si ergo mortui. Item
primo reddit cautos a seductione; secundo ostendit per quid
seducantur, ibi volens in humilitate; tertio in quo deficiat, ibi
quae non vidit. Dicit ergo nemo vos seducat, scilicet a veritate quam
dixi. Eph. V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Seducunt
enim in humilitate isti pseudo-apostoli introducentes legalia, quia
utebantur simulata sanctitate. Sanctitas autem in duobus consistit,
scilicet in humili conversatione, et cultura Dei. Isti autem
ostendebant humilem conversationem, cum apparebat eos non curare de
rebus mundi. Et ideo dicit in humilitate. Eccli. XIX, 23:
est qui nequiter se humiliat, et interiora eius plena sunt dolo. Item
dicebant se praedicare ad reverentiam Dei. Et ideo dicit et religione
Angelorum. Religio enim est secundum Tullium, quae cuidam naturae,
quam divinam vocant, cultum et caeremoniam affert. II Tim.
III, 5: habentes quidem speciem pietatis, virtutem autem eius
abnegantes. Et secundum Glossam legitur sic: in religione, etc.,
quia per hoc intendunt, quod videantur esse Angeli, id est, nuntii
Dei. Matth. VII, 15: attendite a falsis prophetis et cetera.
Vel in religione Angelorum ad litteram, quia vetus lex est tradita
per Angelos in manu mediatoris, ut dicitur Gal. III, 19.
Hebr. c. II, 2: si enim qui per Angelos dictus est sermo,
factus est firmus, et cetera. Et isti dicebant cultum legis
observandum quia tradita per Angelos. Sed tamen triplex est eorum
defectus, scilicet scientiae, iustitiae et fidei. Et quantum ad
primum dicit volens quae non vidit, id est, intellexit persuadere, et
semper repetere: nemo vos seducat. Isti enim nesciebant quo fine data
esset lex. I Tim. I, v. 7: volentes esse legis doctores, non
intelligentes neque quae loquuntur, neque de quibus affirmant.
Quantum ad secundum dicit ambulans frustra inflatus, licet sic
humilitatem praetendant. Et ponit duo, scilicet quod religio eorum
sit inutilis, quia ambulant frustra, scilicet operantes opera quae non
prosunt ad vitam aeternam. Sap. III, 11: inutilia sunt opera
eorum. Iob XXXIX, 16: frustra laboravit nullo timore
cogente. Item, quod praetendunt falsam humilitatem. Unde dicit
inflatus, et cetera. Differentia est inter inflatum et pinguem; quia
pingues, veritatis sunt pleni, inflati vero vacui, sed vento
extensi. Qui ergo vere sunt humiles, sunt pleni, sed qui apparent
tantum inflati, sunt vacui. Sap. IV, 19: dirumpe illos
inflatos sine voce. Hoc sensu intelligitur illud scientia inflat I
Cor. VIII, 1. Haec sapientia est gravis, scilicet quia
inflat, non quae ex Deo. Matth. XVI, 17: caro et sanguis non
revelavit tibi, et cetera. Quantum ad tertium dicit non tenens
caput, scilicet Christum per fidem. Et talis decipitur, quia sine
Christo est in tenebris. I Tim. VI, 3: si quis non acquiescit
sanis verbis, et cetera. Sed quare est caput? Respondet, dicens:
quia ab eo dependet totum bonum corporis, scilicet Ecclesiae. In
corpore enim naturali sunt duo bona, scilicet compactio membrorum, et
augmentum corporis. Et hoc habet Ecclesia a Christo. Ex eo enim
dependet totum corpus. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in
Christo. Et ideo dicit coniunctiones; in corpore enim est duplex
coniunctio membrorum, scilicet secundum contactum, quia manus est
coniuncta ulnae, haec pectori, et sic de aliis. Alia est connexio
seu coniunctio nervorum. Et ideo dicit coniunctum et connexum. Sic
in Ecclesia est coniunctio per fidem et scientiam. Eph. IV, 5:
unus dominus, una fides, unum Baptisma. Sed hoc non sufficit, nisi
sit connexus charitatis, et connexio sacramentorum; et ideo dicit
subministratum per nexus, quia per charitatem unus subministrat
alteri. Augetur etiam per Christum, qui crescit, scilicet corpus,
constructum sic, in augmentum Dei, id est quod Deus facit in nobis.
Ps.: beatus vir cuius est auxilium abs te, ascensiones in corde suo
disposuit, et cetera. Vel Dei, id est Christi, qui Deus corpus
auget, dum augetur Ecclesia. Eph. IV, v. 12: ad
consummationem sanctorum in opus ministerii, in aedificationem corporis
Christi, et cetera. Deinde cum dicit si ergo mortui, etc., arguit
etiam deceptos. Et primo ponit rationem redargutionis ex conditione
deceptorum; secundo ex conditione eorum in quibus decipiebantur, ibi
quae omnia sunt. Conditio eorum erat libertas, quia sicut erant
mortui peccato, ita et legi. Unde servare eam non debebant. Dicit
ergo si ergo mortui estis cum Christo, mortui legi, ab elementis
mundi, id est a legalibus observantiis, quia Iudaei serviebant Deo
vero, tamen sub elementis, sed gentiles ipsis elementis; quid adhuc,
veritate cognita, tamquam viventes in mundo, ut Iudaei,
discernitis, tangenda et comedenda, scilicet dicentes: ne tetigeritis
hoc, quia peccatum est, neque gustaveritis de porco et anguilla,
Lev. c. XI, 7 et 11. Deinde cum dicit quae omnia, etc.,
ostendit qualia sunt ex parte legalium, dicens, quod sunt noxia, et
vana, et gravia. Unde dicit quae omnia sunt in interitu, quia
mortifera post passionem Christi, ponentibus spem in eis; sed post
tempus gratiae divulgatae simpliciter omnibus sunt mortifera. Quod
dico propter opinionem Hieronymi et Augustini, quae supra Gal. II
cap. ponitur. Ad interitum ergo et in mortem perducentia sunt. Et
si dicatur: quare ergo legimus vetus testamentum? Dico quod legimus
ad testimonium, non ad usum. Et ideo dicit sunt in interitu ipso
usu, id est non assumuntur ad testimonium, sed ad usum. Item sunt
vana, quae non innituntur rationi nec auctoritati. Sed haec non
innituntur auctoritati divinae, sed humanae, unde dicit secundum
praecepta. Sed numquid non sunt praecepta a Deo? Respondeo sic: ad
tempus, quousque venerit veritas. Matth. XV, 6: irritum
fecistis mandatum Dei propter traditiones vestras. Item non
innituntur rationi, quia sunt habentia rationem sapientiae in
superstitione; quasi dicat: non habent rationem, quae inducant nisi
ad superstitionem, idest, ad religionem supra modum, et extra tempus
ipsorum observatum. Et in humilitate, scilicet simulata tantum
secundum deiectionem; quia qui liberatur per Christum a servitute
legis, non debet se iterum supponere servituti. Gal. c. V, 1:
nolite iterum sub iugo servitutis contineri. Servantur tamen aliqua,
quae et si non auctoritate divina, tamen humana ratione sunt utilia;
sed hoc deficit hic. Sunt enim gravia haec, secundum se considerata.
Tria autem desideramus, scilicet quietem, honorem, et
sufficientiam, quae haec legalia non habent. Subtractio enim ciborum
contraria est saturitati. Inducunt etiam laborem, propter
observantias multiplices. Nec sunt ad honorem, sed ad confusionem
multam, ut illa aspersio cineris, et huiusmodi. Act. XV, 10:
hoc est onus, quod neque nos, neque patres nostri portare potuimus.
Non ad parcendum corpori, id est, Ecclesiae, non in honore aliquo,
id est non ad honorem Dei, sed ad saturitatem carnis, id est, ad
implendum carnalem affectum.
|
|