|
Supra apostolus monuit fideles contra seducentes, hic instruit eos
contra perversitatem morum. Et primo proponit generalem doctrinam;
secundo specialem, ibi mulieres subditae. Circa primum duo facit,
quia primo instruit eos de habenda recta intentione finis; secundo de
rectitudine humanae actionis, ibi mortificate. Iterum prima dividitur
in duas partes, quia primo ponit modum instructionis; secundo assignat
rationem, ibi mortui enim. Circa primum, primo ponit susceptum
beneficium; secundo ex hoc concludit instructionis documentum, ibi
quae sursum. Beneficium est, quod surreximus cum Christo
resurgentes, sed hoc dupliciter: uno modo per spem corporalis
resurrectionis. I Cor. XV, 12: si autem Christus praedicatur
quod resurrexit a mortuis, quomodo quidam dicunt in vobis quoniam
resurrectio mortuorum non est? Item cum eo resurgente reparamur ad
vitam iustitiae. Rom. IV, 25: traditus est propter delicta
nostra, et resurrexit propter iustificationem nostram. Quasi dicat:
si Christo resurgente et vos resurrexistis. II Cor. IV, 14:
qui suscitavit dominum Iesum, et nos cum Iesu suscitabit. Deinde
cum dicit quae sursum, etc., concludit documentum debitum fini. Et
primo per comparationem ad finem, et ut finem principaliter aliquis
intendat; secundo ut secundum finem de aliis iudicet. Dicit ergo si
consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quaerite. Matth. c.
VI, 33: primum quaerite regnum Dei et iustitiam eius, et
cetera. Hic enim est finis. Ps. XXVI, 4: unam petii a
domino, et cetera. Et ideo hoc quaerite, ubi Christus sedet in
dextera. Mc. ult.: dominus quidem Iesus postquam locutus est eis,
assumptus est in caelum, et sedet a dextris Dei. Ps. CIX, 1:
sede a dextris meis. Et intelligenda est dextra, non pars aliqua
corporalis, sed similitudinaria. Dextra enim est potior pars
hominis. Christus ergo sedet ad dextram, quia secundum quod homo, in
potioribus bonis patris est, sed secundum quod Deus, in aequalitate
eius est. Et sic sit ordo in vobis, ut quia Christus est mortuus,
et surrexit, et sic est assumptus a dextris Dei, ita et vos moriamini
peccato, ut postea vivatis vita iustitiae, et sic assumamini ad
gloriam. Vel nos resurreximus per Christum; ipse autem ibi sedet,
ergo desiderium nostrum debet esse ad ipsum. Matth. XXIV, 28:
ubi fuerit corpus, illuc congregabuntur et aquilae, et cetera.
Matth. VI, 21: ubi est thesaurus tuus, ibi est et cor tuum.
Item debemus iudicare de aliis secundum ipsum. Et ideo dicit quae
sursum sunt sapite, et cetera. Astruit unum, et aliud negat. Sapit
autem quae sursum sunt, qui secundum supernas rationes ordinat vitam
suam, et de omnibus iudicat secundum eam. Iac. III, 15: haec
est sapientia de sursum descendens. Sapit autem quae sunt super
terram, qui secundum terrena bona omnia ordinat et iudicat, iudicans
ea summa bona. Phil. III, 19: et gloria in confusione eorum,
qui terrena sapiunt. Deinde cum dicit mortui enim, etc., ponit
rationem monitionis. Et primo commemorat quandam mortem; secundo
innuit occultationem cuiusdam vitae, ibi et vita; tertio docet huius
vitae manifestationem, ibi cum autem Christus. Prius enim unum
prohibuit, et aliud astruxit, et nunc ad haec duo redit. Primo sic:
non sapite quae sunt terrena, quia mortui estis terrenae
conversationi. Mortuus enim huic vitae non sapit ea quae sunt huius
mundi, ita et vos, si mortui estis cum Christo, ab elementis huius
mundi. Rom. VI, v. 11: existimate vos mortuos quidem esse
peccato, viventes autem Deo. Is. XXVI, 14: morientes non
vivant, gigantes non resurgant, et cetera. Cum autem dixit
existimate, etc., subdit: viventes. Et ideo alia vita est
occulta, unde etiam hic dicit et vita vestra, et cetera. Et hanc
vitam acquirimus nobis per Christum. I Petr. c. III, 18:
Christus pro peccatis nostris mortuus est, iustus pro iniustis, et
cetera. Quia vero haec vita est per Christum, Christus autem est
occultus a nobis, quia est in gloria Dei patris. Et similiter vita,
quae per eum nobis datur, est in occulto, ubi scilicet Christus est
in gloria Dei patris. Prov. III, 16: longitudo dierum in
dextra eius, et in sinistra eius divitiae et gloria. Ps. XXX,
20: quam magna multitudo dulcedinis tuae, quam abscondisti
timentibus te, et cetera. Apoc. II, 17: vincenti dabo manna
absconditum, et cetera. Ideo cum dicit cum autem Christus, etc.,
ostendit quomodo manifestatur, scilicet sicut et Christus, quia
dicitur in Ps. XLIX, 3: Deus manifeste veniet. Et ideo dicit
cum autem apparuerit Christus, vita vestra, quia ipse est auctor
vitae vestrae, et quia in amore eius et cognitione consistit vita
vestra. Gal. II, 20: vivo ego iam non ego, vivit vero in me
Christus. Tunc et vos apparebitis. I Io. III, 2: cum
apparuerit, similes ei erimus, scilicet in gloria. Abac. III,
3: ab Austro veniet et sanctus de monte Pharan, et cetera. Deinde
cum dicit mortificate ergo, ordinat humanam actionem. Primo per
cohibitionem peccatorum; secundo per instructionem bonorum morum, ibi
induite vos. Circa primum duo facit, quia primo praemittit
monitionem; secundo eius rationem exponit, ibi expoliantes vos.
Iterum prima in duas, quia primo prohibet vitia carnalia, secundo
rationem assignat, ibi propter quae. Circa primum duo facit; quia
primo ponit generalem prohibitionem; secundo explicat in speciali, ibi
quae sunt. Dicit ergo. Non debetis sapere quae sunt super terram,
sed mortificate quicquid terrenum et specialiter membra quae sunt, et
cetera. Quod potest exponi similitudinarie, quia conversatio nostra
est continens multos actus, sicut corpus multa membra, et in
conversatione bona, prudentia est sicut oculus dirigens, fortitudo
autem sicut pes portans. In mala vero, astutia sicut oculus,
pertinacia vero sicut pes. Haec ergo membra sunt mortificanda. Vel
aliter. De membris corporis carnalibus dixit: mortui estis, etc.,
scilicet terrenae conversationi. Quomodo? Et respondens dicit
mortificate, et cetera. In tantum ergo morimur culpae, inquantum
vivificamur per gratiam. Vita enim gratiae reparat nos quantum ad
mentem, non totaliter quantum ad corpus propter fomitem. Rom.
VII, 25: ego ipse mente servio legi Dei; carne autem, legi
peccati. Et paulo ante: video aliam legem in membris meis repugnantem
legi mentis meae, et cetera. Qui ergo mortui estis quantum ad
mentem, mortificate concupiscentiam in membris, quae sunt super
terram, inquantum sunt super terram, et terrena corpora. I Cor.
VI: castigo corpus meum et in servitutem redigo, etc., id est,
non permittendo ei se pertrahi ad carnalia. Et ideo ponit peccata in
speciali. Et primo pure carnalia; secundo media, ibi et avaritiam.
Inter carnalia maxime concupiscentia inclinat ad luxuriam, ubi est
actus turpis. Et hoc vel secundum naturam animalis, non dicam
rationis, quia omne peccatum est contrarium rationi. Et ideo dicit
fornicationem. Tob. IV, v. 13: attende tibi ab omni
fornicatione, et cetera. Vel contra naturam, et sic dicit
immunditiam. Item delectatio est immunda, unde dicit libidinem.
Item concupiscentia prava, unde dicit concupiscentiam malam. Secundo
ponit peccata media; et primo avaritiam, cuius obiectum est
corporale, scilicet pecunia, et completur in delectatione spirituali,
scilicet dominio talium. Et ideo communicat cum carnalibus peccatis.
Et subdit quae est idolorum servitus. Eph. V, 5: aut avarus,
quod est idolorum servitus. Sed numquid avaritia ex suo genere est
species idololatriae, et avarus peccat tamquam idololatra?
Respondeo. Dicendum est non secundum speciem, sed secundum
similitudinem, quia avarus ponit vitam suam in pecunia. Idololatra
est quando quis exhibet alicui imagini honorem debitum Deo. Avarus
autem honorem debitum Deo exhibet pecuniae, quia tota sua vita circa
hoc est. Quia vero avarus non intendit circa pecuniam se habere ut ad
Deum, sicut idololatra, ideo est minus peccatum. Deinde cum dicit
propter quae venit ira Dei, ostendit rationem quare vitanda sunt haec
peccata, et est duplex. Una quae movet omnes, et alia quae
specialiter istos. Prima est vindicta Dei, quia propter carnalia
venit ira, id est vindicta Dei, in filios diffidentiae, id est
peccatores qui diffidunt de Deo, quia luxuria est filia
desperationis, quia multi ex desperatione spiritualium dant se
totaliter carnalibus. Vel diffidentiae, quia quantum est de se, non
est confidendum ut corrigantur, et ideo venit ira Dei, sicut in
Gen. VI, 17 et VII in diluvio, et XVIII, v. 26 et
XIX, 24 de Sodomitis. Alia ratio est, quia illi aliquando
fuerunt tales. Unde dicit in quibus et vos ambulastis aliquando,
scilicet de malo in peius. Et ponit hanc rationem propter duo,
scilicet et propter id quod Petrus dicit I Petr. IV, 3:
sufficit praeteritum tempus ad voluntatem gentium consummandam, qui
ambulaverunt in luxuriis, etc.; et quia experti estis quod in eis non
est utilitas, sed confusio. Rom. VI, v. 21: quem ergo fructum
habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis?
|
|