|
Supra apostolus monuit fideles contra vitia carnalia, hic monet eos
contra vitia spiritualia. Et primo ponit universalem admonitionem;
secundo per partes distinguit. Dicit ergo: aliquando ambulastis in
illis, sed nunc deponite et vos omnia, non solum carnalia, sed
omnia. I Petr. II, 1: deponentes omnem malitiam, et omnem
dolum, et simulationes, et invidias, et detractiones, et cetera.
Distinguit autem vitia spiritualia in duo. Primo in peccatum cordis;
secundo oris, ibi blasphemiam, et cetera. Et primo ponit iram. Ira
enim viri iustitiam Dei non operatur Iac. I, 20, et haec est
deponenda. Secundo indignationem, quae oritur ex ira, quae est
quando quis reputat aliquem indignum eorum quae habet, vel ut
comparetur alii. Is. XXVII, 4: indignatio non est mihi.
Malitiam, quae consequitur ad haec duo, scilicet quando quis molitur
malum proximo inferre. Iac. I, 21: abiicientes omnem
immunditiam, et abundantiam malitiae, in mansuetudine, et cetera.
Deinde ponit peccata pertinentia ad peccatum oris: et sunt tria genera
peccatorum oris. Per hoc enim peccatum designatur inordinatio mentis,
et primo in comparatione ad Deum, et haec est blasphemia. Lev.
XXIV, 14: educ blasphemum extra castra, et ponant omnes qui
audierunt, manus suas super caput eius, et lapidet eum populus
universus. Et sic quaecumque blasphemia est peccatum mortale. Sed
quid si sit subito? Respondeo. Dicendum est quod si sit subito, ita
quod non percipit se blasphemare, non peccat mortaliter. Sed credo
quod, quantumcumque subito, si tamen percipit quod dicit verba
blasphemiae, peccat mortaliter. Secundo designat inordinationem circa
concupiscentiam, dicens turpem sermonem de ore vestro. Eph. IV,
29: omnis sermo malus ex ore vestro non procedat, et cetera.
Tertio inordinationem contra proximum, et hoc est mendacium. Prov.
XIX, 5: qui loquitur mendacium, non effugiet. Deinde cum dicit
expoliantes, etc., ostendit rationem quare sunt vitanda praedicta
vitia, quia scilicet deposita vetustate, debet indui novitas.
Matth. IX, 16: nemo mittit commissuram panni rudis in
vestimentum vetus, et cetera. Et primo ponit depositionem
vetustatis; secundo assumptionem novitatis, ibi et induentes. Dicit
ergo: deponite, hoc expoliantes, et cetera. Nam hoc inveteratur per
peccatum. Hebr. VIII, 13: quod autem antiquatur et senescit,
prope interitum est. Haec vetustas propinquat corruptioni, quia
peccatum est via ad corruptionem. Item per peccatum perditur virtus et
decor spiritualis, quae quidem vetustas est introducta per peccatum
primi parentis. Rom. V, 12: sicut enim per unum hominem peccatum
in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, ita et in omnes homines
mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Hunc ergo veterem
hominem, id est vetustatem peccati. Rom. VI, 6: vetus homo
noster simul crucifixus est, ut destruatur corpus peccati, ut ultra
non serviamus peccato, et cetera. Exuite cum actibus suis. Eph.
IV, 22: deponite vos secundum pristinam conversationem veterem
hominem, qui corrumpitur secundum desideria erroris, et cetera.
Novus homo est animus interius renovatus, quia homo, ante gratiam,
habet mentem interiorem peccato subiectam, et quando reparatur per
gratiam, habet novitatem. Ps. CII, 5: renovabitur ut aquilae
iuventus tua. Gal. ult. 15: in Christo Iesu neque circumcisio,
neque praeputium aliquid valet, sed nova creatura. Nova creatura est
gratia innovans, sed adhuc vetustas remanet in carne. Sed si sequaris
iudicium novi hominis, tunc induis novum hominem; si vero concupiscis
secundum desideria carnis, induis vetustatem. Eph. IV, v. 24:
induite novum hominem, qui secundum Deum creatus est in iustitia, et
sanctitate veritatis. Deinde cum dicit et induentes, etc.,
describit novum hominem. Et primo ostendit renovationis modum,
secundo ubi renovetur, tertio secundum quid renovatur. Ostendit ergo
quod interior homo vetus per ignorantiam Dei, renovatur per fidem et
agnitionem Dei. II Cor. III, 18: in eamdem imaginem
transformamur a claritate in claritatem, tamquam a domini spiritu.
Sed ubi est haec renovatio? Ibi, scilicet ubi est imago Dei, quae
non est in potentiis sensitivae partis, sed in mente. Unde dicit
secundum imaginem, id est, ipsa Dei imago, quae est in nobis
renovata, et hoc secundum imaginem eius, scilicet Dei, qui creavit
eum. Dicitur autem novus creatus, quia anima rationalis non est ex
traduce, sed a Deo creata. Deinde cum dicit ubi non est, etc.,
ostendit hanc innovationem esse omnibus communem, alias non pertineret
ad hominem inquantum homo. Et hoc quia facta est secundum aliquid quod
convenit omnibus. Quintuplex autem hic cadit distinctio inter
homines: una secundum sexum corporeum, et hanc excludit, dicens ubi
non est masculus et foemina, quia non differunt mente, sed secundum
sexum corporeum. Secunda per nationes, et hanc excludit, ibi
gentilis et Iudaeus. Isti enim ex fidelibus, illi ex infidelibus,
et tamen utrique mente rationales. Rom. III, 29: an Iudaeorum
Deus tantum? Nonne et gentium? Tertia secundum ritum certum et
proprium, quia quidam legis professionem, et quidam ritum eumdem non
habebant. Rom. X, 12: idem dominus omnium, et cetera. Alia
secundum linguam, ibi barbarus et Scytha. Scytha est versus
Septentrionem, barbarietas autem extraneitatem dicit; unde barbari
quasi extranei. Et simpliciter est barbarus qui extraneus est ab
homine inquantum homo, et hoc est inquantum rationalis. Et ideo illi
barbari sunt, qui non reguntur ratione et legibus, et ideo barbari
naturaliter sunt servi, et in Christo non differunt, quia et si ius
civile non habent, tamen legem habent Christi. Alia secundum
conditiones, quia quidam servi, quidam liberi: in Christo autem sunt
omnes similes. Iob III, 19: parvus et magnus ibi sunt, et
cetera. Ergo non sunt hae differentiae in Christo, sed est omnia et
in omnibus Christus. Non enim est circumcisio nisi per Christum, et
libertas per Christum; si non es liber, libertas tua est Christus.
Si non es circumcisus, circumcisio tua est Christus, et sic de
aliis. Et in omnibus, quia omnibus beneficia sua dat.
|
|