|
Supra apostolus induxit fideles ad vitandum mala, hic inducit eos ad
operandum bona, et primo ad opera particularium virtutum; secundo ad
opera virtutum principalium perficientium animas, ibi super omnia. Et
primo commemorat eorum conditionem; secundo subdit virtutum
connumerationem, ibi viscera misericordiae. Dicit ergo: si induistis
novum hominem, debetis induere novi hominis partes, scilicet
virtutes. Rom. XIII, 12: abiiciamus ergo opera tenebrarum,
et induamur arma lucis, quibus induimur, quando quicquid exterius
apparet, est virtutibus ornatum. Sed quibus virtutibus? Aliter
induuntur milites, aliter sacerdotes. Ergo induite vobis convenientia
vestimenta, sicut electi Dei sancti. Et quod dicit electi, pertinet
ad remotionem a malo; quod dicit sancti, ad donum gratiae. I Cor.
VI, 11: abluti estis, sed sanctificati estis. Lev. XI, 44
et XIX, 2: sancti estote, quia ego sanctus sum dominus Deus
vester. Quod dicit dilecti, pertinet ad praeparationem futurae
gloriae. Io. XIII, 1: in finem dilexit eos, scilicet vitae
aeternae. Et describit hic vestimenta quae protegunt nos in adversis
et prosperis, II Cor. c. VI, 7: per arma iustitiae a dextris
et a sinistris. Et primo quae habenda in prosperis; secundo quae in
adversis, ibi patientiam. In prosperis aliquid debemus, et, primo,
proximo misericordiam. Et ideo dicit viscera misericordiae. Lc.
I, 78: per viscera misericordiae Dei nostri, et cetera. Phil.
II, v. 1: si qua viscera miserationis, etc., id est,
misericordiam ex affectu procedentem. Ad omnes vero consequenter est
habenda benignitas, quae est quasi bona igneitas. Ignis enim
liquefacit et effluere facit humida. Si in te est bonus ignis,
liquefacit quicquid humiditatis habes, et dissolvet. Hanc facit
spiritus sanctus. Sap. I, 6: benignus est spiritus sapientiae.
Eph. IV, 32: estote autem invicem benigni, misericordes et
cetera. In corde debes habere humilitatem. Eccli. c. III,
20: quanto magnus es, humilia te in omnibus, et cetera. In
exterioribus debes modestiam, quae ponit modum ne in prosperis
excedas. Phil. III: gaudete in domino semper, iterum dico,
gaudete; modestia vestra nota sit omnibus hominibus. In adversis tria
sunt arma habenda, scilicet patientia, quae facit quod animus propter
adversa non amoveatur ab amore Dei et rectitudine iustitiae. Lc.
XXI, 19: in patientia vestra possidebitis animas vestras. Sed
quia quandoque contingit quod aliquis a iustitia non declinat quantum
est de se, tamen aliorum mores sunt ei importabiles, ideo dicit
supportantes invicem. II Petr. II, 8: habitans apud eos qui de
die in diem iustam animam iniquis operibus cruciabant. Rom. XV,
v. 1: debemus nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere.
Tertio condonationem, ibi et donantes, etc., id est parcentes.
II Cor. II, 10: nam et ego quod donavi, si quid donavi,
propter vos in persona Christi. Condonat autem quis iniuriam, quando
non habet rancorem ad eum, nec malum contra ipsum procurat. Sed
quando necessitas puniendi est, tunc puniendus est. Et addit rationem
sicut et dominus donavit vobis. Eccli. XXVIII, 3: homo
homini servat iram, et a Deo quaerit medelam, et cetera. Matth.
XVIII, 32: omne debitum dimisi tibi, etc.; et post: nonne
ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut, et cetera. Deinde
cum dicit super omnia, etc., inducit ad principales virtutes
perficientes alias. Et principalior est charitas inter virtutes,
sapientia vero inter dona. Charitas quidem informat omnes virtutes,
sapientia vero dirigit. Primo igitur inducit ad primum; secundo ad
secundum, ibi verbum Christi. Primo inducit ad charitatem habendam,
secundo ad charitatis effectus, ibi et pax. Dicit ergo: super omnia
induatis charitatem, quae omnibus praedictis maior est, ut dicitur I
Cor. XIII, 13. Super omnia, id est, magis quam omnia, quia
est finis omnium virtutum. I Tim. I, 5: finis autem praecepti
est charitas, et cetera. Vel super omnia debemus habere charitatem,
quia est super omnia alia. I Cor. XI: adhuc excellentiorem viam
vobis demonstro, et cetera. Et hoc quia sine ipsa nihil valent alia.
Et haec charitas figuratur per tunicam inconsutilem Io. c. XIX,
23. Et ratio huius quare est habenda, subditur, scilicet quia est
vinculum. Secundum Glossam per omnes virtutes homo perficitur, sed
charitas connectit eas ad invicem, et facit eas perseverantes, et ideo
dicitur vinculum. Vel ex natura sua est vinculum, quia est amor, qui
est uniens amatum amanti. Os. c. XI, 4: in funiculis Adam
traham eos, in vinculis charitatis, et cetera. Sed addit
perfectionis, quia est unumquodque perfectum, quando adhaeret fini
ultimo, scilicet Deo, quod facit charitas. Deinde cum dicit et
pax, etc., monet ad actus charitatis. Et ponit duos actus,
scilicet pacem et gratitudinem, et tertium innuit, scilicet gaudium.
Dicit ergo et pax Christi, et cetera. Ex charitate mox oritur pax
quae est, secundum Augustinum, tranquillitas ordinis, sibi a Deo
instituti, quod facit charitas. Qui enim aliquem diligit, concordat
cum eo in voluntate. Ps. CXVIII, 165: pax multa
diligentibus legem tuam. Exultet, quia charitatis effectus est
gaudium, quod sequitur ex pace. Prov. XII, 20: qui pacis
ineunt consilia, sequitur eos gaudium. Sed non dicit simpliciter
pax, quia est pax mundi, quam Deus non venit facere, sed Christi,
quam fecit inter Deum et hominem. Mc. IX, 49: pacem habete
inter vos; quam annuntiavit Lc. ult. stetit Iesus in medio eorum,
et dixit eis: pax vobis. Et debetis habere, quia in ista vocati
estis. I Cor. VIII: in pace vocavit nos Deus. Et hoc est
quod subdit in uno corpore, id est, ut sitis in uno corpore.
Effectus alius est ut sitis grati; ideo sequitur et grati estote.
Sap. XVI, 29: ingrati spes tamquam hybernalis glacies
tabescet, et disperiet tamquam aqua supervacua. Deinde cum dicit
verbum Christi monet ad sapientiam, et primo docet sapientiae
originem; secundo sapientiae usum, ibi docentes. Ad hoc etiam quod
quis habeat sapientiam veram, oportet considerare unde oriatur. Ideo
dicit verbum Christi. Eccli. I, 5: fons sapientiae verbum Dei
in excelsis. Ergo ex verbo Christi hauriatis eam. Deut. IV,
6: haec est sapientia vestra et intellectus coram populis, et
cetera. I Cor. I, 30: qui factus est nobis sapientia a Deo,
et cetera. Sed aliqui non habent verbum, ideo nec sapientiam. Et
ideo dicit habitet. Prov. III, v. 3: circumda eas gutturi
tuo, et describe in tabulis cordis tui, et cetera. Aliquibus
sufficit modicum quid de verbo Christi, sed apostolus vult quod
habeamus multum. Et ideo dicit abundanter. II Cor. c. IX,
8: potens est Deus omnem gratiam abundare facere in vobis, ut in
omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus
bonum. Prov. II, 4: sicut thesauros effoderis eam, et cetera.
Et addit in omni sapientia, id est, in omnibus pertinentibus ad
sapientiam Christi debetis studere scire. Act. XX, 27: non
subterfugi, quo minus annuntiarem vobis omne consilium Dei. Eccli.
XXI, 17: cor fatui quasi vas confractum, et omnem sapientiam non
tenebit, et cetera. Triplex autem est usus huius sapientiae,
scilicet instructionis, devotionis et directionis. Instructio
duplex, scilicet ad cognoscendum vera. Unde dicit docentes, quasi
dicat: habitet ita abundanter in vobis, ut de omnibus sitis instructi
per ipsum. II Tim. III, 16: omnis Scriptura divinitus
inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, et cetera. Item ad
cognoscendum bona; ideo dicit et commonentes vosmetipsos, id est,
exhortantes vos ad bona opera. II Petr. I, 13: suscitare vos
in commonitione, et cetera. Secundo ponit usum devotionis. Unde
dicit in Psalmis et hymnis. In Psalmis, qui designant iucunditatem
bonae operationis. Ps. CXLVIII: laudate eum in voce
exultationis, et cetera. Hymnus est laus cum cantico. Ps.
CXLVIII, 14: hymnus omnibus sanctis eius, et cetera. Et
canticis spiritualibus, etc., quia quicquid nos facimus, debemus
referre ad bona spiritualia, ad promissa aeterna, et ad reverentiam
Dei. Et ideo dicit in cordibus, et non in labiis tantum. I Cor.
XIV, 15: psallam spiritu, psallam et mente. Is. XXIII,
13: populus hic labiis me honorat, cor autem eorum longe est a me.
Et addit in gratia, scilicet recognoscentes gratiam Christi et
beneficia Dei. Sunt autem cantica Ecclesiae cordis principaliter;
sed oris sunt ut excitetur canticum cordis et pro simplicibus et
rudibus. Tertio ponit usum directionis in opere, dicens omne
quodcumque facitis, etc., quia etiam locutio opus quoddam est. I
Cor. c. X, 31: sive manducatis, sive bibitis, vel aliud quid
facitis, omnia in gloriam Dei facite, et cetera. Sed contra: aut
hoc est praeceptum, aut consilium: si praeceptum, peccat quicumque
hoc non facit; sed peccat venialiter, quando quis hoc non facit; ergo
quicumque peccat venialiter, peccat mortaliter. Respondeo. Quidam
dicunt quod hoc est consilium, sed hoc non est verum. Sed dicendum
est quod non est necessarium quod omnia in Deum referantur actu, sed
habitu; qui enim facit contra gloriam Dei et praecepta eius, facit
contra hoc praeceptum. Venialiter autem peccans, non facit contra hoc
praeceptum simpliciter, quia licet non actualiter, tamen habitualiter
refert omnia in Deum.
|
|