|
Posita generali instructione ad omnes, hic incipit ponere specialem.
Primo dat quaedam specialia documenta pertinentia ad singulos status in
Ecclesia; secundo quaedam communia omnibus statibus respectu certarum
conditionum, in IV cap. ibi orationi instate. Prima in tres
secundum tres connexiones ex quibus domus constituitur, secundum
philosophum: quarum una est viri et uxoris; secunda patris et filii;
alia domini et servi. Secunda, ibi filii. Tertia, ibi servi.
Unaquaeque earum dividitur in duo secundum quod monet subditos ut
obediant, superiores ut moderate imperent. Dicit ergo mulieres,
etc., et dicit sicut oportet, quia haec subiectio est ex lege divina
ordinata. Gen. III, 16: sub viri potestate eris, et ipse
dominabitur tui. I Cor. c. XIV, 34: mulieres in Ecclesiis
taceant, non enim permittitur eis loqui, sed subditas esse, sicut et
lex dicit. Et ratio huius est quia regere est rationis; viri autem
magis vigent ratione, et ideo praesidere debent. Item addit in
domino, quia omnia ordinata ad aliquos fines sunt referenda finaliter
in Deum. Deinde monet viros ut diligant eas, dicens viri, diligite
uxores, hoc enim est naturale: quia vir et uxor quodammodo sunt unum.
Eph. V, 25: viri, diligite uxores vestras, et cetera. Et
prohibet ne eis sint amari. Mich. I, 12: infirmata est in
bonum, quae habitat in amaritudinibus. Eph. IV, 31: omnis
amaritudo, et ira, et indignatio, et clamor, et blasphemia tollatur
a vobis, cum omni malitia. Deinde cum dicit filii, etc., agit de
secundo, et dicit filii, obedite per omnia, scilicet quae non sunt
contra Deum. Hebr. c. XII, 9: parentes quidem carnis nostrae
habuimus eruditores, et reverebamur eos, et cetera. Si vero
praecipiant in his quae sunt contra Deum, sic intelligitur illud quod
dicitur Lc. c. XIV, 26: si quis venit ad me, et non odit
patrem suum et matrem, et cetera. Et hoc quia hoc est placitum
domino, id est, in lege domini, quia lex charitatis non removet legem
naturae, sed perficit. Est autem lex naturalis, quod filius subdatur
curae patris. Ex. XX, 12: honora patrem tuum et matrem tuam,
et cetera. Deinde cum dicit patres, nolite, etc., instruit
parentes. Eph. VI, 4: et vos, patres, nolite ad iracundiam
provocare filios, et cetera. Et hoc, ut non pusillo animo fiant, id
est, ut non pusillanimes fiant. Et huius ratio est, quia homines
retinent impressionem quam a pueritia habuerunt. Naturale autem est
quod qui in servitute nutriuntur, semper sint pusillanimes. Unde
ratio est cuiusdam, quare filii Israel non statim in terram
promissionis sunt perducti: quia fuerant nutriti in servitute, et non
habuissent audaciam contra inimicos pugnandi. Is. XXXV, 4:
dicite pusillanimis, et cetera. Deinde cum dicit servi, obedite,
agit de tertio; et primo de servis ponit monitionem; secundo ostendit
rationem, ibi scientes; tertio excludit dubitationem, ibi qui enim.
Circa primum duo facit: quia primo monet eos ad obedientiam; secundo
determinat obediendi modum, ibi non ad oculum. Dicit ergo servi,
secundum carnalem conditionem, obedite per omnia, quae scilicet non
sunt contra Deum. I Petr. II, v. 18: non tantum bonis et
modestis, sed etiam dyscolis, et cetera. I Tim. ult.: quicumque
sunt sub iugo servi, dominos suos omni honore dignos arbitrentur.
Deinde cum dicit non ad oculum, docet modum obediendi. Et ostendit
duos modos obediendi: primo quod simpliciter et sine dolo; secundo
ostendit quod voluntarie. Dicit ergo non ad oculum, scilicet quantum
potest videri a domino. Eph. VI, 6 simile. Et dicit quasi
hominibus placentes, quia non serviunt hoc modo, nisi ut placeant
hominibus. Gal. I, 10: si adhuc hominibus placerem, servus
Christi non essem. Ideo addit sed in simplicitate cordis, etc., id
est, absque dolo, timentes dominum, sicut Iob I, v. 1: erat vir
ille simplex et rectus ac timens Deum. Prov. XI, 3: simplicitas
iustorum diriget eos, et cetera. Item voluntarie; unde dicit
quodcumque facitis, ex animo, id est, prompte, operamini. Et hoc
sicut domino, quia qui servit alicui propter ordinem iustitiae, facit
hoc propter Deum, a quo est hic ordo. Rom. c. XIII, 2: qui
potestati resistit, Dei ordinationi resistit. Eph. VI, 6:
facientes voluntatem Dei ex animo, cum bona voluntate servientes,
sicut, et cetera. Deinde cum dicit scientes, ostendit duplicem
rationem huius, et una est ex parte remunerationis, alia ex parte
devotionis ad Deum. Dicit ergo: serviatis prompte, quia a domino
accipietis retributionem haereditatis aeternae. Ps. XV, 6: funes
ceciderunt mihi in praeclaris, etenim haereditas mea praeclara est
mihi. Eph. VI, 8: scientes quoniam unusquisque quodcumque
fecerit bonum, hoc recipiet a domino, sive servus, sive liber.
Quorumdam enim fuit opinio quod actus iustitiae non est meritorius,
quia hoc videbatur esse debitum, et hoc non est meritorium alicui dare
quod suum est. Sed sciendum est quod ex hoc quod voluntarie facis, ex
hoc ponis aliquid de tuo, quia de potestate tua est velle et non
velle, et sic est meritorium. Servi autem ex debito serviunt domino,
et ideo ut habeant mercedem hoc faciunt voluntarie. Sed sic servite
eis quod a Deo non recedatis. Item alia ratio est, quia sic servitis
domino Christo. Rom. XII, 11: spiritu ferventes, domino, et
cetera. Deinde cum dicit qui enim, removet dubitationem. Posset
enim dicere servus: quomodo serviam ei qui facit mihi iniuriam? Et
ideo dicit: non est tuum ut vindices te, subtrahendo ei quod suum
est, sed expecta ab eo, qui potest, quia qui iniuriam facit, et
cetera. II Cor. V, 10: omnes enim nos manifestari oportet ante
tribunal Christi, ut referat unusquisque propria corporis prout
gessit, sive bonum, sive malum. Eph. VI, 9: et personarum
acceptio non est apud Deum. Act. X, 34: non est personarum
acceptor Deus. Deinde cum dicit domini, ostendit qualiter domini se
habeant ad servos. Et circa hoc duo facit: primo dat doctrinam;
secundo reddit rationem eorum, ibi scientes. Dupliciter autem potest
dominus gravare servos, scilicet faciendo contra eos quod iustitia
legis prohibet, quia secundum leges non licet domino saevire in
servum. Ideo dicit quod iustum est. Item si exigeret totum debitum,
quod mansuetudo Christiana mitigat. Ideo dicit et aequum. Iob
XXXI, 13: si contempsi subire, et cetera. Deinde cum dicit
scientes, etc., ponitur ratio, quia sicut tu te habes ad eos, ita
dominus ad te. Eph. VI, 8: scientes, et cetera.
|
|