|
Supra posuit specialia documenta ad singulos status hominum, hic ponit
pertinentia ad omnes, tamen respectu diversorum. Et primo ostendit
qualiter se habeant ad alios; secundo qualiter ad ipsos alii se
habeant, ibi qui circa me, et cetera. Iterum prima in duas, quia
primo ostendit quomodo se habeant ad ipsummet apostolum, eorum
praelatum; secundo quomodo ad alios, maxime infideles, ibi in
sapientia. Circa primum duo facit, quia primo incitat eos
universaliter ad orandum; secundo ut orent pro eo, ibi orantes.
Debet autem oratio habere tria, scilicet quod sit assidua, grata, et
vigilans. Assidua, unde dicit orationi instantes, id est, cum
perseverantia orate. I Thess. V, 17: sine intermissione orate,
et cetera. Lc. XVIII, 1: oportet semper orare, et numquam
deficere. Item vigilans, ut animus non sit pressus; ideo subditur
vigilantes. I Petr. IV, 7: vigilate in orationibus, et
cetera. Lc. VI, 12: erat pernoctans in oratione, et cetera.
Item grata, id est, in gratiarum actione, alias non meretur
beneficia nova, si de acceptis esset ingratus; unde sequitur in
gratiarum actione. Phil. IV, 6: cum gratiarum actione. I
Thess. V, 18: in omnibus gratias agite. Consequenter rogat ut
orent pro ipso, dicens orantes, etc., quia hoc est debitum quod
subditi pro praelatis orent, quia praelati custodiunt eos, et eorum
bonum est commune omnium. II Thess. III, 1: orate pro nobis,
ut sermo domini currat, et cetera. Et hoc, ut Deus aperiat ostium,
id est, os, per quod sermo a corde exit, et quod Deus det gratiam
digne proferendi verbum suum. In apertione etiam significatur aliquid
magnum. Matth. V, 2: aperiens os suum docebat eos, et cetera.
Et ideo subdit ad loquendum. I Cor. XII, v. 2: spiritus est
qui loquitur mysteria. Et his indigeo, quia propter verbum Christi,
tribulationes patior. Ideo orandum est ut libere possim. II Tim.
II, 9: laboro usque ad vincula. Et hoc modo ut aperiat, id est,
ut manifestet, et cetera. Tria possunt esse impedimenta verbi,
scilicet vel propter timorem, ideo dicit vinctus, vel propter
altitudinem, ita quod subditi nequeant intelligere, ideo dicit ut
manifestet, vel propter incongruitatem temporis vel modi; ideo dicit
ut oportet. I Cor. III, 1: non potui vobis loqui quasi
spiritualibus, et cetera. Lc. XII, 42: fidelis dispensator et
prudens, quem, et cetera. Consequenter cum dicit in sapientia,
etc., ostendit quomodo se habeant ad extraneos, et primo in
conversatione; secundo quomodo in locutione, ibi sermo vester. Dicit
ergo in sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, id est infideles; in
sapientia, id est, sapienter. Sap. VII, 28: neminem diligit
Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat, et cetera. Et huius causa
est redimentes, et cetera. Redimit vexationem suam quando quis
dimittit quod est de iure suo, ut vitet eam. Isti vexabantur ab eis,
ideo vult quod redimant eam per sapientiam. I Petr. II, 12:
conversationem vestram inter gentes habentes bonam, et cetera. Item
docet, secundo, quomodo se habeant in loquendo. Et primo ut sermo
sit gratus; unde dicit sermo vester semper in gratia. Eccli. VI,
5: lingua eucharis in bono homine abundabit. Secundo ut sit
discretus; unde dicit sale conditus. Per salem intelligitur
discretio: quia per ipsum omnis cibus conditus est sapidus, ita omnis
actio indiscreta est insipida et inordinata. Matth. IX: habete in
vobis sal, et pacem habete inter vos. Et hoc ut sciatis, et cetera.
Aliter enim est respondendum sapientibus, aliter insipientibus.
Prov. c. XXVI, 4: non respondeas stulto iuxta stultitiam
suam, ne efficiaris ei similis, et cetera. I Petr. III, 15:
parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem, et cetera.
Deinde cum dicit quae circa me, etc. ostendit quid alii agant ad
ipsos, et primo ostendit quid ad eos agant illi quos ad eos mittit;
secundo quid cum apostolo remanentes, ibi salutant. Mittit autem ad
eos legatum, quem primo describit tripliciter, et primo a dilectione,
dicens charissimus frater, scilicet per charitatem, quae facit hominem
auro pretiosiorem. Is. XIII, 12: pretiosior erit vir auro,
et homo mundo obryzo, et cetera. Item a fide, unde dicit fidelis in
ministerio. I Cor. IV, 2: hic iam quaeritur inter dispensatores
ut fidelis quis inveniatur. Item ab humilitate, unde dicit et
conservus, scilicet in executione ministerii; sed in domino, quia
praelatus quaerere debet utilitatem eorum quibus praefertur, et Dei
honorem. Sed ad quid mittitur? Ut cognoscat statum subditorum.
Gen. XXXVII, 14: vade et vide si cuncta prospera sunt erga
fratres tuos et pecora, et renuntia mihi quid agatur, et cetera. I
Reg. c. XVII, 18: fratres tuos visitabis si recte agant, et
cum quibus ordinati sunt disce. Item ut consoletur. Rom. I,
11: desidero enim videre vos ut aliquid impartiar vobis gratiae
spiritualis ad confirmandos vos, id est, simul consolari in vobis, et
cetera. Et dominus missus a patre ad hoc venit. Is. LXI, 2:
ut consolarer omnes lugentes, et cetera. Item describit eius
societatem cum Onesimo qui omnia quae hic aguntur, et cetera. Et
vestra mihi, ut corrigam, et mea vobis, ut exemplum habeatis.
Deinde cum dicit salutat, etc., ostendit quo modo salutantur a
remanentibus cum apostolo, et littera satis patet. De quo
accepistis, et cetera. Act. XIII, 5 dicitur quod cum Paulus
et Barnabas simul irent, quidam Ioannes Marcus sic se eis coniunxit
quod postea recessit et iterum rediit. Et Paulus quidem noluit eum
recipere, sed Barnabas. Et ideo Paulus recessit a Barnaba. Et
propter hoc apostolus scripsit Colossensibus de Marco, quod non
reciperent eum; sed nunc quia conversus erat, scribit ut eum
recipiant: et hoc est, accepistis, et cetera. Vel fratrem
Barnabae, de quo Barnaba accepistis, et cetera. Et Iesus qui
dicitur iustus, qui quidem erat vir sanctae conversationis; et ideo
dicitur iustus. Qui sunt ex circumcisione, missi ad praedicandum
Evangelium Christi. Phil. I, v. 18: quid enim? Cum omni
modo sive per occasionem sive per veritatem Christus annuntietur. Et
sic primo gentiles, secundo Iudaeos ponit. Epaphras qui ex vobis,
etc., quia Asianus erat. Et ad hoc salutant, ut stetis perfecti.
Iac. I, 4: sitis et perfecti, et cetera. Pleni, etc., id
est, in omnibus, quae pertinent ad voluntatem Dei. Item ponit
Lucam qui non fuit natus ex Iudaeis, ut videtur, quia fuit
Antiochenus, medicus arte, quem specialiter nominat, quia fuit homo
bonae auctoritatis in Ecclesia propter Evangelium quod scripsit
apostolo adhuc vivente. Deinde dicit salutate, etc., ostendit quos
salutent, et primo quomodo alios alienae Ecclesiae; secundo quomodo
eos qui sunt de sua, ibi et eam quae est Laodicensium; ex quo habetur
quod scripsit alias epistolas, quia istam de qua fit mentio hic,
scilicet Laodicensium, et unam aliam ad Corinthios, praeter primam
et secundam: quia in prima epistola, cap. V dicit: scripsi vobis in
epistola, ne commisceamini fornicariis, et cetera. Sed ratio est
duplex quare non sunt in canone: quia non constabat de earum
auctoritate, quia forte erant depravatae, et perierant in Ecclesiis.
Vel quia non continebant aliud quam ista. Et dicite Archippo: hic
fuit praelatus eorum, et mandat ut moneant ipsum dicentes: vide, et
cetera. II Tim. IV, 5: ministerium tuum imple. Et quidem
tunc ministerium implet quando facit illud ad quod accepit. Sed
videtur quod non pertineat ad subditum monere praelatum Ex. XIX,
24. Dicendum quod irreverenter arguere et vituperare est
prohibitum, sed monere charitative potest, sicut Paulus Petrum
Gal. II, 11. Sed quare non scripsit praelato? Quia praelatus
est propter Ecclesiam, et non e converso. Salutatio, et cetera.
Consuetudo apostoli erat quod totam epistolam faciebat aliquem
scribere, sed in fine ponebat aliquid de manu sua, II Thess.
ult., ubi dicit: salutatio mea manu Pauli: idem et hic, ne
fallerentur. Et dicit memores, etc., quia Romae vinctus erat:
quia Iac. V, 10: exemplum accipite, fratres, exitus mali et
longanimitatis et laboris et patientiae, prophetas, qui locuti sunt in
nomine domini, et cetera. Hebr. ult.: mementote praepositorum
vestrorum qui vobis locuti sunt verbum Dei, quorum intuentes exitum
conversationis, imitamini fidem. Tandem concludens optat eis bonum,
dicens gratia, et cetera. Io. I, 17: gratia et veritas per
Iesum Christum facta est: cui sit laus et gloria, nunc et semper.
Amen.
|
|