|
Ego confirmavi columnas eius. Ps. LXXIV, 4. Sicut dicit
sapiens: non minor est virtus quam quaerere parta tueri, ideo non
immerito commendatur apostolus, quia etsi Ephesios in fide non
fundavit, tamen fundatos in fide confirmavit, ut ipse loquens de
Ecclesia Ephesiorum, vere possit dicere: ego confirmavi columnas
eius; ego videlicet, Israelita natione, Christianus religione,
apostolus dignitate. Israelita dico natione; nam et ego Israelita
sum, ex semine Abrahae de tribu Beniamin II Cor. XI, 22.
Item Christianus religione. Gal. II, 19 s.: ego enim per
legem mortuus sum legi, ut Deo vivam: Christo confixus sum cruci:
vivo ergo iam non ego, vivit vero in me Christus: quod autem nunc
vivo in carne, in fide vivo filii Dei. Item apostolus dignitate. I
Cor. XV, 9: ego sum minimus apostolorum. De his tribus II
Cor. XI, 22: Israelitae sunt, et ego; semen Abrahae sunt,
et ego; ministri Christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus
ego. Talis debet esse praedicator sapientiae salutaris, scilicet
Israelita quo ad contemplationem Dei, Christianus quo ad religionem
fidei, apostolus quo ad auctoritatem officii. Ego, ergo, Iudaeus
per originem, quaerens Deum per fidem, apostolus Dei per
imitationem, confirmavi, et cetera. Confirmavi ne a fide
vacillarent, sicut artifex confirmat aedificium, ne cadat. Unde
dictum est Petro Lc. XXII, v. 32: et tu aliquando conversus
confirma fratres tuos, quod fecit Paulus. Unde ei competit illud
Iob IV, 4: vacillantes confirmaverunt sermones tui. Confirmavit
item ne pseudo timerent, sicut episcopus confirmat puerum ad robur
contra pusillanimitatem, unde dictum est de David in Ps.
LXXXVIII, 21: inveni David servum meum, oleo sancto meo
unxi eum; manus enim mea auxiliabitur ei, et brachium meum confortabit
eum, nihil proficiet inimicus in eo, et cetera. Ps. XXXII,
6: verbo domini, per Paulum scripto, caeli, id est Ephesii,
firmati sunt, etc., scilicet ne praemium gloriae amitterent, sicut
praelatus vel princeps confirmat donum, ne postea auferatur. Ps.
XL, 13: me autem propter innocentiam suscepisti, et confirmasti
me in conspectu tuo in aeternum. Has confirmationes petebat Ps.
LXVII, 29 dicens: confirma hoc, Deus, quod operatus es in
nobis, et cetera. Has promittebat apostolus II Thess. ult.:
fidelis autem Deus qui confirmabit vos, et custodiet a malo. Ego,
ergo, confirmavi columnas eius, scilicet fideles Ecclesiae
Ephesiorum. Fideles enim Ecclesiae dicuntur columnae, quia debent
esse recti, erecti, et fortes. Recti per fidem, erecti per spem,
fortes per charitatem. Recti dico per fidem, fides enim ostendit
rectam viam veniendi ad patriam, unde significatur per columnam nubis,
de qua Ex. c. XIII, 21: dominus autem praecedebat eos, ad
ostendendam viam per diem in columna nubis. Fides enim ad modum nubis
habet obscuritatem, quia cum aenigmate; dissolutionem, quia
evacuatur; humiditatem, quia excitat ad devotionem. Erecti per
spem, spes enim dirigit ad superna, unde significatur per columnam
fumi, de qua dicitur Iud. XX, 40: viderunt quasi columnam fumi
de civitate ascendentem. Spes enim ad modum fumi ex igne, id est ex
charitate, provenit, in altum ascendit, in fine deficit, id est in
gloria. Fortes per charitatem, fortis enim est ut mors dilectio, ut
dicitur Cant. VIII, 6; unde significatur per columnam ignis qui
omnia consumit, de quo Sap. XVIII, 3: ignis ardentem columnam
ducem habuerunt ignotae viae. Sicut enim ignis illuminat diaphana,
examinat metalla, exterminat cremabilia, sic charitas illuminat
opera, examinat intentionem, et omnia vitia exterminat. Iam apparet
quae sit causa huius epistolae efficiens, quia Paulus, quod notatur
ibi ego. Finalis, quia confirmatio, quod notatur ibi confirmavi.
Materialis, quia Ephesii, quod notatur ibi columnas eius. Formalis
patet in divisione epistolae, et modo agendi. Huic epistolae
praemittit glossator prologum sive argumentum, ubi principaliter duo
facit: primo describit eos, secundo, rationem et modum scribendi
subdit, ibi hos collaudat apostolus, et cetera. Ephesinos vero
quibus scribit, describit a tribus. Primo, a regione, quia Ephesii
sunt Asiani ab Asia minore; secundo, a religione, quia hi
acceperunt verbum veritatis Christianae; tertio a stabilitate, quia
perstiterunt in fide. Primum respicit patriam; secundum, gratiam;
tertium, perseverantiam. Hos collaudat apostolus, et cetera. Hic
subdit etiam rationem et modum scribendi, ubi implicat quatuor.
Primo, Scripturae rationem; secundo actorem, qui est apostolus
scribens; tertio, locum a quo scribit, quia a Roma de carcere;
quarto, nuntium per quem scribit, quia per Tychicum diaconum;
littera satis patet.
|
|