|
Hanc epistolam scribit apostolus ad Ephesios. Ephesii sunt Asiani
ab Asia minore, quae est pars Graeciae. Hi non fuerunt per
apostolum Paulum in fide fundati, sed confirmati. Iam enim antequam
veniret ad eos, erant conversi, ut haberi potest Act. XIX, v.
1: factum est cum Apollo esset Corinthi, et cetera. Post
conversionem vero suam et apostoli confirmationem, in fide
perstiterunt, nec pseudo receperunt. Non ergo reprehensione, sed
consolatione digni erant. Ideo Paulus eis non increpatoriam, sed
consolatoriam scribit epistolam. Scribit autem eis ab urbe Roma per
Tychicum diaconum. Intentio vero eius est, eos in bonis habitis
confirmare, et ad altiora provocare. Modus autem agendi patet in
divisione epistolae. Primo ergo ponit salutationem, in qua suum
affectum ad eos demonstrat; secundo narrationem, in qua eos in bonis
habitis confirmat, ibi benedictus Deus, etc., usque ad IV cap.;
tertio, exhortationem, in qua eos ad ulteriora bona provocat, a cap.
IV usque ad locum illum cap. VI de caetero, fratres, confortamini
in domino, etc.; quarto epistolae conclusionem, in qua eos ad
certamen spirituale confortat a loco isto de caetero, usque in finem.
In salutatione primo ponitur persona salutans; secundo, personae
salutatae, ibi sanctis omnibus, etc.; tertio forma salutationis,
ibi gratia vobis, et cetera. In prima, primo nominat personam, ibi
Paulus; secundo personae auctoritatem, ibi apostolus Christi;
tertio auctoritatis datorem, ibi per voluntatem Dei. Dicit ergo:
Paulus apostolus. Paulus nomen est humilitatis, apostolus vero nomen
dignitatis, quia qui se humiliat, exaltabitur, Lc. XIV, 11 et
XVIII, 14. Apostolus, inquam, Iesu, non Satanae, sicut
pseudo. V. 11: non est ergo magnum si ministri eius, scilicet
Satanae, transfigurentur velut ministri iustitiae, et cetera.
Apostolus, inquam, et hoc non meis meritis, sed per voluntatem
Dei. Econtra est in multis. Os. VIII, 4: ipsi regnaverunt,
et non ex me, et cetera. Sanctis omnibus, scilicet qui sunt
Ephesi, et fidelibus, supple scribit. Vel ego Paulus scribo
sanctis exercitio virtutum quo ad mores; fidelibus, rectitudine
cognitionis quo ad fidem. Vel sanctis, id est maioribus et
perfectis; fidelibus, id est minoribus et imperfectis. Et
fidelibus, inquam, in Christo, non in factis suis. Gratia vobis et
pax, et cetera. Hic subditur salutationis forma, in qua implicantur
tria, donum quodlibet gratificantia: doni sufficientia, ibi gratia
vobis et pax, datoris potentia, ibi a Deo patre, mediatoris
excellentia, ibi et domino Iesu Christo. Tunc enim gratum est donum
quando sufficiens est quod datur; quando a potente datur, ut quando a
rege, vel principe datur; quando per solemnem nuntium datur, ut per
filium. Dicit ergo: gratia, scilicet iustificationis a culpa, et
pax, id est tranquillitas mentis, vel reconciliatio ad Deum, quoad
liberationem a debita poena pro offensa. Vobis, supple sit, ex hoc,
scilicet a Deo patre nostro, a quo bona cuncta procedunt. Iac. I,
17: omne datum optimum, et cetera. Et domino Iesu Christo, sine
quo nulla bona dantur. Ideo fere omnes orationes finiuntur: per
dominum nostrum Iesum Christum. Spiritum sanctum non nominat, quia
cum sit nexus patris et filii, intelligitur in extremis, vel
intelligitur in donis sibi appropriatis, quae sunt gratia et pax.
Deinde cum dicit benedictus Deus, etc., hic, gratias agendo, eos
in bono confirmat, et hoc tribus modis. Primo, ratione sumpta ex
parte Christi, a quo multa bona adepti sunt, capite isto; secundo,
ratione sumpta ex parte ipsorum, qui de praeterito statu malo, ad
bonum praesens translati sunt, cap. II, ibi et vos cum essetis
mortui, etc.; tertio, ratione sumpta ex parte apostoli, cuius
ministerio et diligentia in bono statu positi, confirmati sunt, cap.
III, ibi huius rei gratia, et cetera. Iterum prima in tres
dividitur, quia primo gratias agendo, tangit beneficia generaliter;
secundo, beneficia exhibita ipsis apostolis specialiter, ibi quae
superabundavit in nobis, etc.; tertio, beneficia exhibita ipsis
Ephesiis specialiter, ibi in quo et vos cum audivissetis, et cetera.
Beneficia vero exhibita generaliter humano generi tangit sex. Primum
benedictionis, in certitudine futurae beatitudinis, ibi benedictus,
et cetera. Secundum electionis, in praeordinata separatione a massa
perditionis, ibi sicut elegit nos in ipso, et cetera. Tertium
praedestinationis, in praeordinata associatione cum bonis, scilicet
cum filiis adoptionis, ibi qui praedestinavit nos, et cetera.
Quartum gratificationis, in collatione gratiae, ibi in quo
gratificavit nos, et cetera. Quintum redemptionis, in liberatione a
poena, id est, a Diaboli servitute, ibi in quo habemus
redemptionem, et cetera. Sextum remissionis in deletione culpae, ibi
remissionem peccatorum, et cetera. Circa beneficium benedictionis,
tangit duo. Primo, praeconium, quod debet impendi, ibi benedictus
Deus, etc.; secundo, beneficium, propter quod debet impendi, ibi
qui benedixit nos, et cetera. Dicit ergo benedictus, scilicet a me,
a vobis, et ab aliis, scilicet corde, et ore, et opere, id est
laudatus, Deus et pater, id est ille, qui est Deus per essentiam
divinitatis, et pater propter proprietatem generationis. Incidit
autem copulatio, non ratione suppositionis, quia idem est suppositum,
sed ratione significationis essentialiter et relative. Pater,
inquam, domini nostri Iesu Christi, id est filii, qui est dominus
noster secundum divinitatem, Iesus Christus secundum humanitatem.
Qui, scilicet Deus, benedixit nos in spe in praesenti, sed in
futuro benedicet in re. Ponit autem praeteritum pro futuro propter
certitudinem. Benedixit, inquam, nos, licet nostris meritis
maledictos, in omni benedictione spirituali, scilicet quantum ad
animam, et quantum ad corpus. Tunc enim erit corpus spirituale. I
Cor. XV, 44: seminatur corpus animale, resurget corpus
spirituale. Benedictione, inquam, habita, in caelestibus, id est
in caelo; et hoc, in Christo, id est per Christum, vel in Christo
operante. Ipse enim est qui reformabit corpus humilitatis nostrae,
etc., Phil. III, 21. Valde appetenda est benedictio haec.
Et ratione efficientis, quia Deus est benedictio haec; et ratione
materiae, quia nos benedixit; et ratione formae, quia in omni
benedictione spirituali benedicit; et ratione finis, quia in
caelestibus benedicit. Ps. CXXVII, 4: ecce benedicetur
homo, qui timet dominum. Deinde cum dicit sicut elegit nos, etc.,
tangitur beneficium electionis, ubi commendatur electio ista, quia
libera, ibi sicut elegit nos in ipso, quia aeterna, ibi ante mundi
constitutionem, quia fructuosa, ibi ut essemus, etc., quia
gratuita, ibi in charitate. Dicit ergo: ita benedicet nos, non
nostris meritis, sed ex gratia Christi, sicut elegit nos, et
gratis, a massa perditionis separando, praeordinavit nos in ipso, id
est per Christum. Io. XV, 16: non vos me elegistis, sed ego
elegi vos, et cetera. Et hoc ante mundi constitutionem, id est ab
aeterno, antequam fieremus. Rom. IX, 11: cum nondum nati
fuissent, et cetera. Elegit, inquam, non quia sancti essemus, quia
nec eramus, sed ad hoc elegit nos ut essemus sancti, virtutibus, et
immaculati, a vitiis. Utrumque enim facit electio secundum duas
partes iustitiae. Ps. XXXIII, v. 15: declina a malo, et
fac bonum. Sancti, inquam, in conspectu eius, id est interius in
corde, ubi ipse solus conspicit. I Reg. XVI, 7: Deus autem
intuetur cor. Vel in conspectu eius, id est ut eum inspiciamus, quia
visio est tota merces, secundum Augustinum. Et hoc fecit, non
nostris meritis, sed in charitate sua, vel nostra, qua nos formaliter
sanctificat. Deinde cum dicit qui praedestinavit, etc., subdit
tertium beneficium, scilicet praedestinationis, in praeordinata
associatione cum bonis. Ubi circa praedestinationem implicat sex.
Primo actum aeternum, ibi praedestinavit, secundo, temporale
obiectum, ibi nos, tertio, praesens commodum, ibi in adoptionem,
etc., quarto, fructum futurum, ibi in idipsum, quinto, modum
gratuitum, ibi secundum propositum, sexto, effectum debitum, ibi in
laudem gloriae, et cetera. Dicit ergo qui, scilicet Deus,
praedestinavit nos, id est sola gratia praeelegit, in adoptionem
filiorum, id est ut associaremur cum aliis filiis adoptionis in bonis,
quae habituri sunt; ideo dicit in adoptionem filiorum. Rom.
VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in
timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum; et infra:
adoptionem filiorum expectantes. Quia vero illud quod fit ignitum,
per ignem hoc oportet fieri, quia nihil consequitur participationem
alicuius, nisi per id quod est per naturam suam tale: ideo adoptionem
filiorum oportet fieri per filium naturalem. Et ideo addit apostolus
per Iesum Christum. Et hoc est tertium, quod tangitur in isto
beneficio, scilicet mediator alliciens. Gal. IV, 4-5: misit
Deus filium suum factum ex muliere, factum sub lege, ut eos qui sub
lege erant, redimeret; ut adoptionem filiorum reciperemus. Et hoc in
ipsum, id est inquantum ei conformamur, et in spiritu servimus. I
Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus, ut
filii Dei nominemur et simus. Et sequitur ibidem et scimus quoniam
cum apparuerit, similes ei erimus. Ubi notandum est, quod duplex est
similitudo praedestinatorum ad filium Dei, quaedam imperfecta, quae
est per gratiam. Et dicitur imperfecta, primo quidem, quia solum est
secundum reformationem animae, de qua Col. III: reformamini
spiritu mentis vestrae, et induite novum hominem, etc.; secundo,
quia etiam secundum animam habet quamdam imperfectionem, ex parte enim
cognoscimus, ut dicitur I Cor. c. XIII, 9. Alia vero
similitudo erit perfecta, quae erit in gloria, et quantum ad corpus,
Phil. III, v. 21: reformabit corpus humilitatis nostrae,
configuratum, etc., et secundum animam, quia cum venerit quod
perfectum est, evacuabitur quod ex parte est, I Cor. XIII,
10. Quod ergo dicit apostolus, quod praedestinavit nos in
adoptionem filiorum, potest referri ad imperfectam assimilationem filii
Dei, quae habetur in hac vita per gratiam; sed melius est quod
referatur ad perfectam filii Dei assimilationem, quae erit in patria,
de qua adoptione dicitur Rom. VIII, 23: ingemiscimus
adoptionem filiorum Dei expectantes. Causa praedestinationis divinae
non est necessitas ex parte Dei, nec debitum ex parte
praedestinatorum, sed magis est secundum propositum voluntatis suae.
In quo, quarto, commendatur beneficium, quia ex amore puro
proveniens, quia praedestinatio secundum rationem praesupponit
electionem et electio dilectionem. Duplex tamen hic causa huius
beneficii immensi assignatur. Una est efficiens, quae est simplex
Dei voluntas, ibi secundum propositum voluntatis suae. Rom. IX,
18: cuius vult miseretur, et quem vult indurat. Iac. I, v.
18: voluntarie enim nos genuit verbo veritatis suae. Alia vero
causa est finalis, quae est, ut laudemus et cognoscamus bonitatem
Dei, quae notatur ibi in laudem gloriae gratiae suae. Et hoc iterum
est, a quo commendatur istud excellens beneficium, scilicet servitium
sibi conveniens. Causa enim divinae praedestinationis est voluntas
mera Dei, finis vero cognitio eius bonitatis. Unde notandum est,
quod Dei voluntas nullo modo habet causam, sed est prima causa
omnium. Nihilominus tamen potest ei aliqua ratio assignari
dupliciter, scilicet vel ex parte volentis, et sic quaedam ratio
divinae voluntatis est eius bonitas, quae est obiectum voluntatis
divinae, et movet eam. Unde ratio omnium eorum quae Deus vult, est
divina bonitas. Prov. XVI, 4: universa propter semetipsum
operatus est Deus. Ex parte autem voliti, ratio divinae voluntatis
potest esse aliquod esse creatum, sicut dum vult coronare Petrum,
quia legitime certavit; sed hoc non est causa volendi sed est causa
quod ita fiat. Sciendum tamen est, quod effectus sunt ratio
voluntatis divinae ex parte voliti, ita scilicet quod effectus prior
sit ratio ulterioris; sed tamen cum venitur ad primum effectum, non
potest ultra assignari aliqua ratio illius effectus, nisi voluntas
divina; puta, Deus vult hominem habere manum, ut serviat rationi,
et hominem habere rationem, quia voluit eum esse hominem, et hominem
esse voluit propter perfectionem universi. Et quia hic est primus
effectus in creatura, non potest assignari aliqua ratio universi ex
parte creaturae, sed ex parte creatoris, quae est divina voluntas.
Ergo secundum hunc modum, nec praedestinationis potest ex parte
creaturae ratio aliqua assignari, sed solum ex parte Dei. Nam,
effectus praedestinationis sunt duo, scilicet gratia et gloria.
Effectuum autem qui ad gloriam ordinantur, potest quidem ex parte
voliti assignari ratio, scilicet gratia; puta, Petrum coronavit quia
legitime certavit, et hoc quia fuit firmatus in gratia; sed gratiae,
quae est primus effectus, non potest aliqua ratio assignari ex parte
hominis, quod sit ratio praedestinationis; quia hoc esset ponere,
quod principium boni operis sit in homine ex seipso et non per gratiam,
quod est haeresis Pelagiana, quae dicit principium boni operis esse ex
parte nostra. Sic ergo patet, quod ratio praedestinationis est
simplex Dei voluntas; propter quod dicit apostolus secundum propositum
voluntatis suae. Qualiter autem intelligatur, quod Deus omnia facit
et vult propter suam bonitatem, sciendum est, quod aliqua operari
propter finem, potest intelligi dupliciter. Vel propter finem
adipiscendum, sicut infirmus accipit medicinam propter sanitatem; vel
propter amorem finis diffundendi, sicut medicus operatur propter
sanitatem alteri communicandam. Deus autem nullo exteriori a se bono
indiget, secundum illud Ps. XV, 2: bonorum meorum non eges. Et
ideo cum dicitur, quod Deus vult et facit omnia propter bonitatem
suam, non intelligitur quod faciat aliquid propter bonitatem sibi
communicandam, sed propter bonitatem in alios diffundendam.
Communicatur autem divina bonitas creaturae rationali proprie, ut ipsa
rationalis creatura eam cognoscat. Et sic omnia quae Deus in
creaturis rationalibus facit, creat ad laudem et gloriam suam,
secundum illud Is. c. XLIII, 7: omnem, qui invocat nomen
meum, in gloriam meam creavi eum, ut scilicet cognoscat bonitatem, et
cognoscendo laudet eam. Et ideo subdit apostolus in laudem gloriae
gratiae suae, id est ut cognoscat quantum Deus sit laudandus et
glorificandus. Non dicit autem in laudem iustitiae; nam iustitia ibi
locum habet ubi invenitur debitum, vel etiam redditur; quod autem
praedestinatur ad vitam aeternam, non est debitum, ut dictum est, sed
gratia pure gratis data. Nec solum dicit gloriae, sed addit gratiae,
quasi gloriosae gratiae, quae est gratia, in qua ostenditur magnitudo
gratiae, quae consistit etiam in magnitudine gloriae, et modo dandi,
quia nullis meritis praecedentibus, sed adhuc immeritis existentibus
eam dat. Unde Rom. V, 8 s., commendat autem Deus suam
charitatem in nobis, quoniam si cum adhuc peccatores essemus, secundum
tempus Christus pro nobis mortuus est, etc., et parum post, cum
inimici essemus, reconciliati sumus Deo. Patet ergo quod
praedestinationis divinae nulla alia causa est, nec esse potest, quam
simplex Dei voluntas. Unde patet etiam, quod divinae voluntatis
praedestinantis non est alia ratio, quam divina bonitas filiis
communicanda.
|
|