|
Hic ponit apostolus quartum beneficium, scilicet gratificationis in
collatione gratiae. Circa quod duo facit. Primo tangit huius
beneficii collationem; secundo ostendit conferendi modum et
conditionem, ibi in quo habemus redemptionem, et cetera. Dicit ergo
primo: ego dico, quod praedestinati sumus in adoptionem filiorum, in
laudem gloriae gratiae suae, et dico gratiam, in qua gratificavit
nos, et cetera. Circa quod sciendum est quod idem est aliquid esse
gratum alicui et esse dilectum ei. Ille enim est mihi gratus quem
diligo. Cum ergo Deus dilexerit nos ab aeterno, nam elegit nos ante
mundi constitutionem in charitate, sicut dictum est, quomodo ergo in
tempore gratificavit? Et dicendum est quod illos quos ab aeterno in
seipso dilexit, in tempore prout sunt in naturis propriis gratificat,
et illud quidem quod ab aeterno est, factum non est; quod vero in
tempore est, fieri dicitur. Unde hic apostolus dicit gratificavit,
id est gratos fecit, quod simus digni dilectione sua. I Io.
III, v. 1: videte qualem charitatem dedit nobis Deus pater, ut
filii Dei nominemur, et simus. Consuevit autem distingui duplex
gratia, scilicet gratis data, quae sine meritis datur, Rom. XI,
6: si autem gratia, iam non ex operibus, alioquin gratia, iam non
est gratia, et gratia gratum faciens, quae nos facit Deo gratos et
acceptos, de qua dicitur hic. Notandum est autem, quod aliqui
diliguntur propter alium, et aliqui propter seipsos. Cum enim aliquem
multum diligo, diligo illum, et quidquid ad illum pertinet; nos autem
a Deo diligimur, sed non propter nos ipsos, sed in eo, qui per
seipsum dilectus est patri. Et ideo apostolus addit in dilecto filio,
pro quo, scilicet, nos diligit, inquantum sumus ei similes.
Dilectio enim fundatur super similitudine. Unde dicitur Eccli. c.
XIII, 19: omne animal diligit sibi simile. Filius autem est
per naturam suam similis patri, et ideo principaliter et per se
dilectus est, et ideo naturaliter et excellentissimo modo est patri
dilectus. Nos autem sumus filii per adoptionem, inquantum scilicet
sumus conformes filio eius, et ideo quamdam participationem divini
amoris habemus. Io. XIII, v. 35: pater diligit filium, et
omnia dedit in manu eius; qui credit in filium, habet vitam aeternam.
Col. I, 13: transtulit nos in regnum filii dilectionis suae.
Deinde cum dicit in quo habemus redemptionem, etc., ponit modum
ipsius. Circa hoc autem duo facit. Quia primo proponit modum ex
parte Christi; secundo ex parte Dei, ibi secundum divitias gratiae
eius, et cetera. Ex parte Christi ponit duplicem modum, nam
Christus per duo nos gratificavit. Sunt enim duo in nobis quae
repugnant gratificationi divinae, scilicet peccati macula, et poenae
noxa. Et sicut mors repugnat vitae, ita peccatum repugnat iustitiae,
ita ut per hoc elongati a Dei similitudine, Deo grati non essemus.
Sed per Christum nos gratificavit. Primo quidem ablata poena, et
quantum ad hoc dicit, quod in Christo habemus redemptionem, scilicet
a servitute peccati. I Petr. I, 18: non corruptibilibus auro
vel argento redempti estis de vana vestra conversatione paternae
traditionis, sed pretioso sanguine, et cetera. Apoc. V, 9:
redemisti nos Deo in sanguine tuo. Secundo dicimur redempti, quia a
servitute, qua propter peccatum detinebamur, nec per nos plene
satisfacere poteramus, per Christum liberati sumus, quia moriendo pro
nobis satisfecit Deo patri, et sic abolita est noxa culpae. Unde
dicit in remissionem peccatorum. Io. I, 29: ecce agnus Dei,
ecce qui tollit peccata mundi. Lc. ult. 46: oportebat Christum
pati et resurgere a mortuis die tertia, et praedicari in nomine eius
poenitentiam et remissionem peccatorum. Modus autem ex parte Dei
ponitur, cum dicit secundum divitias, etc., quasi dicat, quod Deus
gratificans nos, non solum culpam remisit nobis, sed filium suum
dedit, qui pro nobis satisfecit. Et hoc fuit ex superabundanti
gratia, qua voluit per hoc honorem humanae naturae conservare, dum,
quasi per iustitiam, homines a servitute peccati et mortis voluit
liberare per mortem filii sui. Et ideo dicit secundum divitias gratiae
eius, quasi dicat: hoc quod redempti sumus et gratificati sumus per
satisfactionem filii eius, fuit ex abundanti gratia et misericordia,
prout immeritis tribuitur misericordia et miseratio. Haec autem, quae
dicta sunt, prosecuti sumus secundum expositionem Glossae, quae
quidem expositio videtur extorta, quia idem continetur in uno, quod in
alio. Nam idem est dictu elegit nos et praedestinavit nos. Et idem
dicitur per hoc, quod dicit ut essemus sancti et immaculati, et per
hoc quod dicit in adoptionem filiorum. Propter quod sciendum est,
quod est consuetudo apostoli, ut cum loquitur in aliqua difficili
materia, quae immediate sequuntur, sunt praemissorum expositio, nec
est ibi inculcatio verborum, sed expositio, et hunc modum servat hic
apostolus. Unde, servato eodem verborum pondere, aliter a principio
dividamus, et dicamus, quod pars ista, benedictus Deus, etc.,
dividitur primo in tres partes, quia apostolus primo reddit gratiarum
actionem, ibi benedictus Deus, etc.; secundo recitat omnium
beneficiorum simul largitionem, ibi qui benedixit nos in omni
benedictione spirituali, etc.; tertio ponit divinorum beneficiorum in
speciali apertam expressionem, ibi sicut elegit, et cetera. Et haec
dividitur in duas partes, quia primo beneficia distincte exprimit;
secundo ea exponit, ibi qui praedestinavit nos, et cetera. Explicat
autem beneficia: primo quantum ad electionem; secundo quantum ad ea
quae sequuntur, ibi ut essemus sancti, et cetera. Exponit autem
primo de electione. Est enim duplex electio, scilicet praesentis
iustitiae, et praedestinationis aeternae. De prima Io. VI,
71: nonne duodecim vos elegi, et unus ex vobis Diabolus est? Et
de hac apostolus non intendit hic, quia ista non fuit ante mundi
constitutionem, et ideo statim manifestat de qua intelligit, quia de
secunda, scilicet de aeterna praedestinatione; propter quod dicit
praedestinavit nos, et cetera. Et quia dicit in Christo, scilicet
ut Christo essemus similes et conformes, secundum quod adoptamur in
filios, ideo subdit in adoptionem filiorum per Iesum Christum. Hoc
vero, quod dicit in charitate, exponit cum dicit in quo habemus
redemptionem per sanguinem eius, quasi dicat: nos habemus, et
cetera. Quod vero dicit et immaculati, exponit cum dicit in
remissionem peccatorum. Hoc vero quod dicit in conspectu eius,
exponit, dicens in laudem gloriae gratiae suae.
|
|