|
Positis beneficiis communiter omnibus collatis, hic apostolus ponit
beneficia specialiter apostolis collata. Dividitur autem haec pars in
duas, quia primo proponit beneficia singulariter apostolis collata;
secundo ostendit causam eorum, ibi in quo et nos sorte vocati, et
cetera. Circa primum tria facit, quia primo proponit singularia
apostolorum beneficia quantum ad excellentiam sapientiae; secundo
quantum ad specialem revelationem sacramenti absconditi, ibi ut notum
faceret, etc.; tertio exponit quid sit illud sacramentum, ibi
secundum beneplacitum, et cetera. Dicit ergo primo: dico quod
secundum divitias gratiae eius omnes fideles communiter, tam vos quam
nos, habemus redemptionem et remissionem peccatorum per sanguinem
Christi; quae quidem gratia superabundavit in nobis, id est
abundantius fuit, quam in aliis. Ex quo apparet temeritas illorum
(ut non dicam error), qui aliquos sanctos praesumunt comparare
apostolis in gratia et gloria. Manifeste enim patet ex verbis istis,
quod apostoli habent gratiam maiorem quam aliqui alii sancti, post
Christum et virginem matrem. Si vero dicatur alios sanctos tantum
mereri posse quantum et apostoli meruerunt et per consequens tantam
gratiam habere, dicendum est quod bene argueretur si gratia pro meritis
daretur; quod si ita esset, iam non esset gratia, ut dicitur Rom.
XI, 6. Et ideo sicut Deus praeordinavit aliquos sanctos ad
maiorem dignitatem, ita et abundantiorem gratiam eis infudit, sicut
Christo homini, quem ad unitatem personae assumpsit, contulit gratiam
singularem. Et gloriosam virginem Mariam, quam in matrem elegit et
quantum ad animam et quantum ad corpus gratia implevit; et sic
apostolos, sicut ad singularem dignitatem vocavit, ita et singularis
gratiae privilegio dotavit; propter quod dicit apostolus Rom.
VIII, 23: nos ipsi primitias spiritus habentes. Glossa:
tempore prius, et caeteris abundantius. Temerarium est ergo aliquem
sanctum apostolis comparare. Superabundavit ergo gratia Dei in
apostolis in omni sapientia. Nam apostoli praepositi sunt Ecclesiae
sicut pastores. Ier. c. III, 15: dabo vobis pastores secundum
cor meum, et pascent vos scientia et doctrina. Duo autem spectant ad
pastores, scilicet ut sint sublimes in cognitione divinorum, et
industrii in actione religionis. Nam subditi instruendi sunt in fide,
et ad hoc necessaria est sapientia, quae est cognitio divinorum, et
quantum ad hoc dicit in omni sapientia. Lc. XXI, 15: ego dabo
vobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere nec contradicere
omnes adversarii vestri. Item, gubernandi sunt subditi in
exterioribus, et ad hoc necessaria est prudentia; dirigit enim in
temporalibus, et quantum ad hoc dicit prudentia. Matth. X, 16:
estote ergo prudentes, et cetera. Sic ergo apparet beneficium
apostolorum quantum ad excellentiam sapientiae. Sequitur eorum
beneficium quantum ad excellentiam revelationis, ibi ut notum faceret
sacramentum, etc., quasi dicat: sapientia nostra non est ut sciamus
naturas rerum et siderum cursus et huiusmodi, sed in solo Christo. I
Cor. II, 2: non enim iudicavi me scire aliquid inter vos, nisi
Christum Iesum, et cetera. Unde hic dicit ut notum faceret
sacramentum, id est sacrum secretum, scilicet mysterium
incarnationis, quod fuit ab initio absconditum. Causam autem huius
sacramenti absconditi subdit, dicens voluntatis. Nam effectus futuri
non cognoscuntur, nisi cognitis causis, sicut eclipsim futuram non
cognoscimus, nisi cognoscendo causam eius. Cum ergo causa mysterii
incarnationis sit voluntas Dei: quia propter nimiam charitatem quam
Deus habuit ad homines, voluit incarnari, Io. III, v. 16:
sic enim Deus dilexit mundum, ut filium suum unigenitum daret,
voluntas autem Dei occultissima est, I Cor. II, 11: quae Dei
sunt, nemo novit, nisi spiritus Dei, causa ergo incarnationis
occulta fuit, nisi quibus Deus revelavit per spiritum sanctum, sicut
apostolus dicit I Cor. II, 10. Dicit ergo ut notum faceret
sacramentum, id est sacrum secretum, quod ideo est secretum, quia
voluntatis suae. Matth. XI, 25: confiteor tibi, domine, pater
caeli et terrae, quia abscondisti haec a sapientibus et prudentibus,
et revelasti ea parvulis. Item Col. c. I, 26: mysterium, quod
absconditum fuit a saeculis et generationibus; nunc autem manifestatum
est sanctis eius, quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae
sacramenti huius. Quid autem sit hoc sacramentum, exponit dicens
secundum beneplacitum, et cetera. Quae quidem sententia intricata
est, et debet sic construi: ut notum faceret, etc., quod quidem
sacramentum est instaurare omnia in Christo, id est per Christum.
Omnia dico, quae in caelis et in terra sunt. Instaurare, inquam,
in eo, scilicet Christo, cum dispensatione plenitudinis temporum, et
hoc secundum beneplacitum eius. Ubi tria tangit, scilicet sacramenti
causam, temporis congruitatem, et sacramenti utilitatem. Causam
quodam modo tangit, cum dicit secundum beneplacitum. Licet autem
quidquid Deo placet, bonum sit, hoc tamen beneplacitum Dei
anthonomastice bonum dicitur, quia per ipsum ad perfectam fruitionem
bonitatis perducimur. Ps. CXLVI, 11: beneplacitum est domino
super timentes eum, et cetera. Rom. XII, 2: ut probetis quae
sit voluntas Dei bona, et beneplacens, et perfecta. Congruitas
temporis fuit in dispensatione plenitudinis, de qua dicitur Gal. c.
IV, 4: at ubi venit plenitudo temporis, misit Deus filium suum
factum ex muliere. Unde apostolus hic excludit quaestionem frivolam,
quam gentiles quaerere consueverunt. Ut enim dicitur Iob XXIV,
1, ab omnipotente non sunt abscondita tempora, unde sicut omnia
ordinat et dispensat, ita et tempora, dispensando et accommodando ea
effectibus quos producit secundum congruentiam eorum. Sicut autem
aliis effectibus ab eo productis tempora ordinata sunt, ita et certum
tempus praeordinavit ab aeterno mysterio incarnationis. Quod quidem
tempus, secundum Glossam, existens fuit postquam homo convictus fuit
de sua insipientia ante legem scriptam, dum scilicet creaturas colebat
ut creatorem, ut dicitur Rom. I, 22: dicentes se esse
sapientes, stulti facti sunt; et de impotentia per legem scriptam,
quam implere non poterat. Ut sic homines adventum Christi, de sua
sapientia et virtute non praesumentes, non contemnerent, sed, quasi
infirmi et quodammodo ignari, Christum avidius affectarent. Et
effectus huius sacramenti est instaurare omnia. Nam inquantum facta
sunt propter hominem, omnia instaurari dicuntur. Amos IX, 11:
suscitabo tabernaculum David quod cecidit, et reaedificabo aperturas
murorum eius, et ea quae corruerant, instaurabo. Omnia, inquam,
quae in caelis, id est Angelos: non quod pro Angelis mortuus sit
Christus, sed quia redimendo hominem, reintegratur ruina Angelorum.
Ps. CIX, 6: implevit ruinas, et cetera. Ubi cavendus est
error Origenis, ne per hoc credamus Angelos damnatos redimendos esse
per Christum, ut ipse finxit. Et quae in terris, inquantum
caelestia terrenis pacificat. Col. I, 20: pacificans per
sanguinem crucis eius, sive quae in terris, sive quae in caelis sunt;
quod est intelligendum quantum ad sufficientiam, etsi omnia non
restaurentur quantum ad efficaciam.
|
|