|
Supra posuit apostolus abundantiam gratiae, quam ipse et alii apostoli
a Christo receperunt. Ne autem crederet aliquis eos propriis meritis
eam recepisse, ideo consequenter ostendit, quod gratis eam
receperunt, vocati a Deo non propriis meritis. Dividitur autem pars
ista in tres: quia primo proponit gratuitam vocationem; secundo
voluntariam Dei praedestinationem, ibi praedestinati secundum
propositum eius, etc.; tertio utriusque finem, ibi ut simus in
laudem gloriae eius, et cetera. Dicit ergo: dixi quod huiusmodi
gratia superabundavit in nobis, et quod in Christo omnia restaurata
sunt. In quo etiam, id est per quem Christum, nos sorte sumus
vocati, id est non nostris meritis, sed divina electione. Col. I,
12: gratias agentes Deo et patri, qui dignos nos fecit in partem
sortis sanctorum, in lumine, et cetera. Ps. XXX, 16: in
manibus tuis sortes meae. Ad huius autem intellectum sciendum est quod
multa fiunt inter homines, quae fortuita videntur et contingentia;
quae tamen sunt secundum divinam providentiam ordinata. Sors nihil
aliud est, quam exquisitio providentiae divinae de aliquo contingenti
et humano. Unde Augustinus super illud Ps. XXX, 16: in
manibus tuis sortes meae, dicit quod sors non est aliquod malum, sed
in rebus dubiis divinam exquirens voluntatem. Est autem in sortibus
triplex peccatum vitandum. Primo quidem superstitionis; nam omnis
vana et illicita religio superstitio est. Tunc ergo in sortibus
incurritur peccatum illicitae superstitionis, quando in eis initur
aliquod pactum cum Daemonibus. Unde dicitur Ez. XXI, 21:
stetit rex Babylonis in bivio in capite duarum viarum divinationem
quaerens, commiscens sagittas. Interrogavit idola, exta consuluit.
Commiscere enim sagittas, ad sortilegium pertinet et interrogare idola
ad superstitionem. Et ibi sortilegium damnatur inter peccata ad
superstitionem pertinentia. Secundo vitandum est peccatum tentationis
Dei; nam quamdiu per se homo aliquid potest facere et scire quid
debeat facere, si tunc a Deo sorte, vel aliquo alio loco tali
exploret quid facere debeat, Deum tentat. Quando autem necessitas
imminet, neque ipse per seipsum iuvari potest, tunc licite a Deo
inquirit quid facere debeat. II Par. XX, 12: cum ignoremus
quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros
dirigamus ad te. Tertio vitandum est peccatum vanitatis, quod fit si
de inutilibus et impertinentibus ad nos inquiramus, ut puta de futuris
contingentibus. Unde dicitur Act. I, 7: non est vestrum nosse
tempora, vel momenta, quae pater posuit in sua potestate. Potest
ergo secundum hoc triplex sors accipi, scilicet quaedam divisoria,
quaedam consultoria et quaedam divinatoria. Divisoria est cum aliqui
dividentes haereditatem et concordare non valentes, mittunt sortes,
puta annulum, vel chartam, vel aliquid tale ostendendo, dicentes:
ille cuicumque evenerit, habebit partem istam in haereditate. Et
huiusmodi sortes possunt mitti licite. Prov. XVIII, 18:
contradictiones comprimit sors: et inter potentes quoque diiudicat, id
est inter volentes dividere. Consultoria autem fit, quando quis
dubitans quid facere debeat, consulit Deum, mittens sortes. Ionae
I, 7 dicitur, quod quando supervenit tempestas illa in mari,
consuluerunt Deum, sortem mittentes, ut scirent cuius peccato
tempestas illa venisset. Et hic modus licitus est, maxime in
necessitatibus et in electionibus potestatum saecularium. Unde faciunt
rotulos de cera, in quorum quibusdam ponunt aliquas chartas, et in
quibusdam non, quos bussulos vocant, ut illi quibus veniunt bussuli
cum chartis, habeant voces in electione. Sed hoc, ante adventum
spiritus sancti, apostoli fecerunt etiam in electione spirituali,
Act. I, 26, quando sors cecidit super Mathiam; sed hoc post
adventum spiritus sancti amplius non licet in praedictis electionibus,
quia hoc faciendo iniuriaretur spiritui sancto. Credendum est enim,
quod spiritus sanctus providet Ecclesiae suae de bonis pastoribus.
Unde post adventum spiritus sancti quando apostoli elegerunt septem
diaconos, non miserunt sortes; et ideo in nulla electione
ecclesiastica hoc modo licet. Divinatoria autem sors est inquisitio de
futuris soli divinae cognitioni reservatis. Et haec semper habet
vanitatem admixtam, nec potest sine vitio curiositatis fieri. Quia
ergo sors nihil aliud est quam inquisitio rerum quae ex divina voluntate
fiunt, gratia autem eius ex sola divina voluntate dependet, inde est,
quod gratia divinae electionis dicitur sors, quia Deus per modum
sortis secundum occultam providentiam, non ex alicuius meritis, per
gratiam internam vocat. Deinde cum dicit praedestinati, etc., ponit
voluntariam Dei praedestinationem, de qua dicitur Rom. VIII,
30: quos praedestinavit, hos et vocavit. Cuius quidem
praedestinationis ratio non sunt merita nostra, sed mera Dei
voluntas, propter quod subdit secundum propositum eius. Rom. c.
VIII, 28: scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in
bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti. Quod autem
secundum propositum praedestinaverit, probat, quia non solum hoc, sed
etiam omnia alia, quae Deus facit, operatur secundum consilium
voluntatis suae. Ps. CXXXIV, 6: omnia quaecumque voluit
dominus fecit. Is. XLVI, 10: consilium meum stabit, et omnis
voluntas mea fiet. Non autem dicit secundum voluntatem, ne credas
quod sit irrationabilis, sed secundum consilium voluntatis suae, id
est secundum voluntatem suam quae est ex ratione, non secundum quod
ratio importat discursum, sed secundum quod designat certam et
deliberatam voluntatem. Ultimo autem tangit finem utriusque, scilicet
praedestinationis et vocationis, scilicet laudem Dei. Unde dicit ut
simus in laudem gloriae eius nos, qui ante speravimus in Christo, et
per nos, qui credimus in Christo, laudetur gloria Dei. Is. LV,
12: montes et colles cantabunt coram Deo laudem. Laus autem
gloriae Dei, ut dicit Ambrosius, est cum multi acquiruntur ad
fidem, sicut gloria medici est cum multos acquirit et curat. Eccli.
II, 9: qui timetis dominum, sperate in illum, et in oblectatione
veniet vobis misericordia.
|
|