|
Postquam enarravit apostolus beneficia collata communiter omnibus
fidelibus, exhibita specialiter apostolis, hic consequenter enumerat
beneficia ipsis Ephesiis collata. Dividitur autem pars ista in duas,
quia primo proponit beneficia eis exhibita; secundo insinuat affectum
suum ex ipsis beneficiis excitatum, ibi propterea et ego audiens, et
cetera. Prima iterum in tres dividitur, secundum tria beneficia eis
exhibita; quia primo proponit beneficium praedicationis; secundo
beneficium conversionis ad fidem, ibi in quo et credentes signati
estis; tertio beneficium iustificationis, ibi signati estis, et
cetera. Dicit ergo quantum ad primum in quo, scilicet Christo, et
vos cum audivissetis, id est cuius beneficio et virtute audivistis,
verbum veritatis, id est verbum praedicationis, in quantum ipse
Christus ad vos praedicatores misit. Rom. X, 14: quomodo
audient sine praedicante? Quomodo vero praedicabunt, nisi mittantur?
Item infra eodem: ergo fides ex auditu, auditus autem per verbum
Dei. Eius ergo beneficio audiunt, qui praedicatores eis mittit.
Lc. XI, 28: beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt
illud. Hoc verbum praedicationis tripliciter commendat apostolus.
Primo a veritate cum dicit verbum veritatis quippe quia accipit
originem a Christo, de quo dicitur Io. c. XVII, 17: sermo
tuus veritas est; Iac. I, v. 18: voluntarie genuit nos verbo
veritatis suae. Secundo quia est Annuntiatio bona. Unde dicit
Evangelium, quod quidem annuntiat summum bonum et vitam aeternam; et
anthonomastice verbum fidei, Evangelium dicitur, quasi Annuntiatio
summi boni. Is. LII, 7: quam pulchri pedes annuntiantis et
praedicantis pacem, annuntiantis bonum, praedicantis salutem, eodem
41, super montem excelsum ascende tu qui evangelizas Sion. Et hoc
est quantum ad futura bona. Tertio describitur et commendatur quantum
ad bona praesentia, quia salvat. Unde dicit salutis vestrae, id est
quod creditum dat salutem. Rom. I, 16: non enim erubesco
Evangelium: virtus enim Dei est in salutem omni credenti. I Cor.
XV, 1: notum autem vobis facio, fratres, Evangelium, quod
praedicavi vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et
salvamini. Quantum autem ad beneficium conversionis ad fidem, dicit
in quo, scilicet Christo, id est, in cuius operatione vos
credentes, signati estis. Quod quidem beneficium ideo apponitur
fidei, quia fides necessaria est audientibus. Frustra enim quis
audiret verbum veritatis, si non crederet, et ipsum credere est per
Christum. Infra II, 8: gratia enim estis salvati per fidem. Et
hoc non ex vobis, donum enim Dei est. Quantum vero ad beneficium
iustificationis dicit signati estis, et hoc per spiritum sanctum, qui
datus est vobis, de quo dicit tria, scilicet quod est signum, et quod
est spiritus promissionis, et quod est pignus haereditatis. Signum
quidem est inquantum per eum infunditur charitas in cordibus nostris,
qua distinguimur ab his qui non sunt filii Dei. Et quantum ad hoc
dicit signati estis, scilicet divisi a grege Diaboli. Infra cap.
IV, v. 30: nolite contristare spiritum sanctum Dei, in quo
signati estis, et cetera. Sicut enim homines gregibus suis apponunt
signa, ut ab aliis distinguantur, ita dominus gregem suum, id est
populum suum, spirituali signo voluit signari. Dominus autem populum
peculiarem habuit, in veteri quidem testamento Iudaeos. Ez.
XXXIV, 31: vos autem greges mei, greges pascuae meae homines
estis. Unde Ps. XCIV, v. 7: nos autem populus eius, et oves
pascuae eius. Sed quia hic grex in pascuis corporalibus pascebatur,
scilicet in doctrina corporali et in bonis temporalibus, Is. I,
19: si volueritis et audieritis me, bona terrae comedetis, ideo eum
dominus corporali signo, scilicet circumcisionis, ab aliis separavit
et distinxit. Gen. XVII, 13: eritque pactum meum in carne
vestra. Prius autem dicitur: circumcidetis carnem praeputii vestri,
ut sit signum foederis inter me et vos. In novo autem testamento
gregem habuit populum Christianum. I Petr. II, 25: conversi
estis nunc ad pastorem et episcopum animarum vestrarum. Io. X,
27: oves meae vocem meam audient, et cetera. Sed grex iste
pascitur in pascuis doctrinae spiritualis et spiritualibus bonis, ideo
eum signo spirituali ab aliis dominus distinxit. Hoc autem est
spiritus sanctus, per quem illi qui Christi sunt, distinguuntur ab
aliis qui non sunt eius. Quia autem spiritus sanctus amor est, ergo
tunc spiritus sanctus datur alicui, quando efficitur amator Dei et
proximi. Rom. V, 5: charitas Dei diffusa est in cordibus nostris
per spiritum sanctum, et cetera. Signum ergo distinctionis est
charitas, quae est a spiritu sancto. Io. XIII, 35: in hoc
cognoscent omnes, quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis
ad invicem. Spiritus ergo sanctus est quo signamur. Spiritus vero
promissionis dicitur triplici ratione. Primo quia promissus est
fidelibus. Ez. XXXVI, 26: spiritum novum ponam in medio
vestri. Et Ez. XXXVII, 6: dabo vobis spiritum novum.
Secundo quia datur cum quadam promissione; ex hoc enim ipso quod datur
nobis, efficimur filii Dei. Nam per spiritum sanctum efficimur unum
cum Christo, Rom. VIII, 9: si quis autem spiritum Dei non
habet, hic non est eius, et per consequens efficimur filii Dei
adoptivi, ex quo habemus promissionem haereditatis aeternae, quia si
filii, et haeredes Rom. VIII, 17. Tertio dicitur pignus,
inquantum facit certitudinem de promissa haereditate. Nam spiritus
sanctus inquantum adoptat in filios Dei, est spiritus promissionis,
et ipsemet est signum promissionis adipiscendae. Sed, ut dicitur in
Glossa, alia littera habet qui est arra haereditatis, et forte
melius, quia pignus est aliud a re pro qua datur, et redditur postquam
ille, qui pignus recipit, rem sibi debitam recipit. Arra autem non
est aliud a re pro qua datur, nec redditur; quia datur de ipso
pretio, quod non est auferendum, sed complendum. Deus autem dedit
nobis charitatem tamquam pignus, per spiritum sanctum, qui est
spiritus veritatis et dilectionis. Et ideo huiusmodi non est aliud,
quam quaedam particularis et imperfecta participatio divinae charitatis
et dilectionis, quae quidem non est auferenda, sed perficienda, ideo
magis proprie dicitur arra quam pignus. Tamen potest nihilominus et
pignus dici. Nam per spiritum sanctum Deus nobis diversa dona
largitur, quorum quaedam manent in patria, ut charitas, quae nunquam
excidit, I Cor. XIII, 8; quaedam vero propter sui
imperfectionem non manent, sicut fides et spes, quae evacuabuntur ut
ibidem dicitur. Sic ergo spiritus sanctus dicitur arra per respectum
ad ea quae manent, pignus vero per respectum ad ea quae evacuabuntur.
Ad quid autem signati sumus, subdit, dicens in redemptionem. Nam si
aliquis de novo aliqua animalia acquireret et adderet gregi suo,
imponeret eis signa acquisitionis illius. Christus autem acquisivit
populum ex gentibus. Io. X, 16: alias oves habeo, quae non sunt
ex hoc ovili, et illas oportet me adducere, et cetera. Et ideo
impressit eis signum acquisitionis. I Petr. II, 9: gens
sancta, populus acquisitionis. Act. XX, 28: quam acquisivit
sanguine suo. Sed quia Christus acquisivit populum istum, non sic
quod nunquam fuerit suus, sed quia aliquando fuerat suus, sed
opprimebatur a servitute Diaboli, in quam peccando se redegit, ideo
non dicit simpliciter acquisivit, sed addit in redemptionem, quasi
dicat: non simpliciter de novo acquisiti, sed quasi a servitute
Diaboli per sanguinem eius redempti. I Petr. I, 18: non
corruptibilibus auro et argento redempti estis, et cetera. Acquisivit
ergo Christus nos redimendo, non quod accrescat inde aliquid Deo;
quia bonorum nostrorum non indiget. Iob XXXV, 7: si iuste
egeris, quid donabis ei? Aut quid de manu tua recipiet? Ad quid
autem acquisiverit nos Christus, subdit in laudem gloriae ipsius, id
est ut ipse Deus laudetur. Is. XLIII, 7: qui invocat nomen
meum, in gloriam meam creavi eum.
|
|