|
Postquam enumeravit apostolus beneficia Ephesiis collata per
Christum, hic ostendit quomodo affectus suus crevit ad eos.
Dividitur autem haec pars in tres partes, quia primo praemittitur
bonorum, quae audivit de eis, commemoratio; secundo de perceptis
beneficiis gratiarum debita actio, ibi non cesso gratias agens,
etc.; tertio subditur pro futuris beneficiis eius oratio, ibi
memoriam vestri faciens, et cetera. Bona autem quae de eis audivit,
sunt duo, unum quo ordinantur ad Deum, et hoc est fides, et quantum
ad hoc dicit propterea et ego audiens fidem vestram, quae est in
Christo Iesu, quae quidem facit habitare Deum in homine. Infra
III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus vestris.
Item, corda purificat. Act. XV, 9: fide purificans corda
eorum. Item, sine lege iustificat. Rom. III, 28: arbitramur
iustificari hominem per fidem sine operibus legis. Secundum quo
ordinantur ad proximum, et hoc est dilectio, et quantum ad hoc dicit
et dilectionem, id est opera charitatis, quae quidem dilectio est
spirituale signum, quod homo sit discipulus Christi. Io. XIII,
35: in hoc cognoscent omnes, quia mei estis discipuli, si
dilectionem, et cetera. Et ibidem XIII, 34: mandatum novum do
vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Dilectionem, dico, in
omnes sanctos. Nam omnes quos ex charitate diligimus, debemus eos
diligere vel ideo quia sancti sunt, vel ut sancti sint. Gal. VI,
10: dum tempus habemus, operemur bonum ad omnes, maxime autem ad
domesticos fidei, et cetera. Deinde cum dicit non cesso, etc.,
agit apostolus gratias de bonis et beneficiis huiusmodi auditis, dicens
non cesso gratias agens, et cetera. Contra, quia non semper poterat
continue pro eis gratias agere. Respondeo. Apostolus dicit non
cesso, id est horis debitis; vel non cesso quia affectus gratias
agendi pro vobis sine cessatione habitualiter est in me. Col. I,
9: non cessamus pro vobis orantes, et postulantes, et cetera.
Rom. I, 9-10: sine intermissione memoriam vestri facio semper
in orationibus meis. Consequenter orat apostolus pro beneficiis eis in
futurum concedendis, et quantum ad hoc dicit memoriam vestri, et
cetera. Et haec dividitur in tres, quia primo proponit quaedam quae
eis petit; secundo exponit ea, ibi in agnitionem eius, etc.; tertio
ostendit exemplar et formam illorum, ibi secundum operationem
potentiae, et cetera. Dicit ergo quantum ad primum: non solum
gratias ago quantum ad beneficia praeterita, quae recepistis, et
quantum ad bona audita de vobis, sed etiam oro ut omnino in futurum
accrescant. Memoriam vestri faciens in orationibus meis, pro his
scilicet, ut Deus domini nostri Iesu Christi, pater gloriae, et
cetera. Ubi sciendum quod dominus noster Iesus Christus et Deus et
homo est. Et inquantum homo est, Deum habet, cum sit compositus ex
anima et corpore, quorum utrique, cum sint creaturae, competit Deum
habere; secundum autem quod Deus est, patrem habet. Io. XX,
17: ascendo ad patrem meum et patrem vestrum; Deum meum et Deum
vestrum. Similiter etiam secundum quod est Deus, est gloria patris.
Hebr. I, 3: qui cum sit splendor gloriae, et cetera. Est etiam
gloria nostra, quia ipse est vita aeterna. I Io. c. ult., 20:
simus in vero filio eius, hic est verus Deus, et vita aeterna. Sic
ergo dicit ut Deus domini nostri Iesu Christi, secundum quod est
homo, et pater eiusdem, secundum quod est Deus; pater, inquam,
gloriae, scilicet Christi, qui est gloria eius, Prov. X, 1:
gloria patris filius sapiens, etc., et gloriae nostrae, inquantum
dat omnibus gloriam. Deinde cum dicit det vobis, etc., ponit ea
quae petit, quae sunt duo. Ubi sciendum est, quod quaedam sunt dona
communia omnibus sanctis, scilicet illa quae sunt necessaria ad
salutem, ut fides, spes, charitas, et haec habebant, ut iam patet.
Alia autem sunt dona specialia, et quantum ad hoc pro eis orat; primo
quidem pro dono sapientiae, et quantum ad hoc dicit ut det vobis
spiritum sapientiae, quem nullus potest dare, nisi Deus. Sap.
IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi tu dederis
sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Secundo
orat pro dono intellectus, et hoc consistit in revelatione spiritualium
secretorum, propter quod dicit et revelationis, quae etiam a solo Deo
est. Dan. II, 28: est Deus in caelis revelans mysteria.
Exponit autem quae sint ista quae petit, et primo quod pertinet ad
donum sapientiae; secundo quod pertinet ad donum intellectus, ibi ut
sciatis, quae sit spes, et cetera. Ad donum autem sapientiae
pertinet cognitio divinorum. Unde petere donum sapientiae est petere
quod habeant cognitionem Dei, et hoc petit ibi in agnitionem Dei,
etc., quasi dicat: hoc peto ut per spiritum sapientiae habeatis
illuminatos oculos cordis vestri in agnitionem, scilicet clariorem,
eius, scilicet Dei. Ps. XII, 4: illumina oculos meos, et
cetera. Hoc est contra eos, qui habent oculos illuminatos tantum ad
temporalia cognoscenda, cum magis tamen sit necessarium et etiam
gloriosum cognoscere Deum. Ier. III, 23 s.: non glorietur
sapiens in sapientia sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed
in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Ad donum autem
intellectus tria pertinentia ponit: unum quantum ad statum praesentem,
et duo quantum ad futurum. Ad statum vero praesentem pertinet spes,
quae est necessaria ad salutem. Rom. VIII, v. 24: spe enim
salvi facti sumus, et cetera. Et quantum ad hoc dicit ut sciatis
quae, id est quanta, sit spes vocationis eius, id est virtus spei,
et de quanta re sit. Quae quidem et maxima est, quia de maximis. I
Petr. I, v. 3: regeneravit nos in spem vivam per resurrectionem
Iesu Christi ex mortuis, et cetera. Et fortissima virtutum.
Hebr. VI, 18: fortissimum solatium habeamus, qui confugimus ad
tenendam propositam spem; quam sicut anchoram habemus animae, et
cetera. Sed quia ea quae speramus, sunt de futura vita, ideo alia
duo pertinent ad vitam futuram; unum quidem pertinet ad omnes iustos
communiter, quod est praemium essentiale, et quantum ad hoc, dicit et
quae divitiae gloriae, et cetera. Ubi ponit quatuor ad illa dona
pertinentia. Primum est, quod sunt copiosissima, et quantum ad hoc,
dicit divitiae. Prov. I, 33: abundantia perfruetur, terrore
malorum sublato. Ps. CXI, 3: gloria et divitiae in domo eius,
et cetera. Prov. c. VIII, 18: mecum sunt divitiae et
gloria, et cetera. Secundo quod sunt clarissima, et quantum ad hoc
dicit gloriae. Rom. II, 10: gloria autem, et honor, et pax
omni operanti bonum, et cetera. Tertio quod sunt stabilissima, et
quantum ad hoc dicit haereditatis. Ea enim quae haereditaria sunt,
stabiliter possidentur. Eccli. XXXI, 11: stabilita sunt bona
illius in domino. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae et
calicis, et cetera. Quarto, quod erunt intima, et quantum ad hoc
dicit in sanctis. Rom. VIII, 18: non sunt condignae passiones
huius temporis, et cetera. II Cor. IV, 17: supra modum in
sublimitate gloriae pondus operatur in nobis. Aliud quod ponit
pertinens ad futuram gloriam, est quod specialiter pertinet ad
apostolos, unde dicit et quae sit (supple sciatis) supereminens
magnitudo virtutis eius in nos, scilicet apostolos. Quasi dicat:
licet omnibus sanctis abundanter divitias gloriae tribuat,
supereminentius tamen tribuet apostolis. Magnitudo enim virtutis
ostenditur in effectu. Unde quanto magis effectus virtutis divinae in
aliquo invenitur, tanto ibi virtus divina maior ostenditur, licet in
seipsa sit una et indivisa. Et ideo, quia maior effectus virtutis
divinae est in apostolis, ideo magnitudo virtutis erit in eis. Et
quod maior sit in eis effectus ostendit, dicens qui credimus, id est
qui sumus primitiae credentium. II Cor. IV, 13 s.: nos
credimus, propter quod et loquimur, scientes quod ille, qui
suscitavit Iesum, et nos cum Iesu suscitabit. Propter quod dicebat
II Tim. c. I, 12: scio cui credidi, et cetera. Ideo illi
inter vos per quos alii instructi sunt et vocati ad fidem, sicut
doctores, praeeminentius praemiabuntur; quia, ut dicitur in Glossa
quoddam incrementum gloriae habebunt summi doctores ultra illud quod
communiter omnes habebunt propter quod Dan. XII, 3 docti
assimilantur splendori firmamenti, sed doctores assimilantur stellis:
qui autem docti fuerint, fulgebunt quasi splendor firmamenti, et qui
ad iustitiam erudiunt multos, quasi stellae in perpetuas aeternitates.
|
|