|
Enumeratis beneficiis, quae apostolus conferenda optat Ephesiis in
futurum, hic consequenter ponit formam et exemplar illorum
beneficiorum. Sicut autem vita Christi est forma et exemplar
iustitiae nostrae, ita et gloria et exaltatio Christi est forma et
exemplar gloriae et exaltationis nostrae. Ideo hic apostolus duo
facit, quia primo proponit formam exaltationis beneficiorum et donorum
in generali; secundo manifestat eam in speciali, ibi suscitans illum a
mortuis, et cetera. Forma autem et exemplar operationis divinae in
nos, est operatio divina in Christo. Et quantum ad hoc dicit
secundum operationem, id est ad similitudinem operationis, potentiae
virtutis eius, id est virtuosae potentiae Dei, quam operatus est in
Christo, exaltans caput illud, supple: ita virtuose operabitur in
nobis. Phil. III, 20 s.: salvatorem expectamus dominum
nostrum Iesum Christum, qui reformabit corpus humilitatis nostrae,
et cetera. Nos autem exaltari ad similitudinem exaltationis Christi
frequenter legimus in Scriptura. Rom. VIII, 17: si
compatimur, ut et glorificemur. Item Apoc. III, 21: qui
vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi
cum patre meo in throno eius. Consequenter explicat formam et exemplar
in speciali, manifestans ea quae pertinent ad exaltationem Christi,
loquendo de Christo inquantum est homo, dicens suscitans illum, et
cetera. Circa quod tria beneficia ponit exaltationis Christi.
Primum est transitus de morte ad vitam, et quantum ad hoc dicit
suscitans illum a mortuis. Secundum est exaltatio ad gloriam
altissimam, et quantum ad hoc dicit constituens illum ad dexteram
suam. Tertium est sublimatio ad potentiam maximam, et quantum ad hoc
dicit et omnia subiecit sub pedibus eius. Dicit ergo quantum ad
primum: dico quod hoc erit secundum operationem quam operatus est in
Christo, scilicet Deus pater eadem virtute, quam habet cum
Christo. Unde et ipse Christus seipsum resuscitavit, et Deus pater
eum resuscitavit. Rom. c. VIII, 11: si spiritus eius, qui
suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis, qui suscitavit Iesum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora vestra. Quantum vero ad
secundum dicit constituens illum, et cetera. Quae quidem celsitudo
gloriae potest tripliciter considerari, scilicet per comparationem ad
Deum, per comparationem ad corporales creaturas, et per comparationem
ad creaturas spirituales. Si ergo consideretur per comparationem ad
Deum, sic constitutus est ad dexteram suam, quae quidem dextera non
est intelligenda pars corporalis, quia, ut dicitur Io. IV, v.
24, spiritus est Deus, sed metaphorice dicitur, ut sicut per
dexteram intelligitur nobilior et virtuosior pars hominis ita cum
dicimus Christum Iesum constitutum ad dexteram Dei, intelligatur
secundum humanitatem constitutus in potioribus bonis patris, et
secundum divinitatem intelligatur aequalis patri. Unde Ps. CIX,
1: dixit dominus domino meo: sede a dextris meis, et cetera. Item
Mc. ult.: et dominus quidem Iesus postquam locutus est eis,
assumptus est in caelum, et sedet ad dexteram Dei. In comparatione
vero ad corporales creaturas dicit in caelestibus. Nam corpora
caelestia tenent supremum locum in comparatione ad alia corpora.
Infra, IV, 10: qui descendit, ipse est et qui ascendit super
omnes caelos. In comparatione vero ad spirituales creaturas, primo
dicit Christum exaltatum super aliquas specialiter; secundo super
omnes generaliter, ibi et super omne nomen, et cetera. Ad horum
autem intelligentiam sciendum est, quod novem sunt ordines Angelorum,
quorum quatuor apostolus tangit hic, qui quidem sunt medii. Nam supra
eos sunt tres superiores, scilicet throni, Cherubim et Seraphim.
Sub eis autem sunt duo inferiores, scilicet Archangeli et Angeli.
Qui quidem novem ordines distinguuntur in tres hierarchias, id est,
sacros principatus, in quarum qualibet assignantur tres ordines. Sed
in assignatione ordinum hierarchiae primae conveniunt omnes doctores in
hoc scilicet quod supremus ordo ipsius sit Seraphim, secundus
Cherubim, tertius throni. In assignatione vero ordinum aliarum
duarum hierarchiarum, scilicet mediae et infimae, discordant
Dionysius et Gregorius. Nam Dionysius in supremo ordine mediae
hierarchiae ponit dominationes, in secundo virtutes, in tertio
potestates, descendendo. In supremo vero ordine infimae hierarchiae
posuit principatus, in secundo Archangelos, in tertio Angelos. Et
haec assignatio ordinum concordat litterae praesenti. Nam apostolus
ascendendo incipit a supremo infimae hierarchiae, qui est septimus.
Gregorius autem aliter ordinat, quia ponit principatus in medio
dominationum et potestatum, quod pertinet ad secundum ordinem mediae
hierarchiae; virtutes vero ponit in medio potestatum et
Archangelorum, quod pertinet ad supremum ordinem infimae hierarchiae.
Et haec assignatio etiam fulcimentum habet ex verbis apostoli, Col.
III ubi dicit sive throni, sive dominationes, sive principatus,
sive potestates, ubi illos ordines enumerat descendendo. Sed,
reservata ordinatione Gregorii, usquequo legamus epistolam ad
Colossenses, ad praesens viam Dionysii magis competentem praesenti
litterae prosequemur. Ad cuius intellectum sciendum est, quod potest
considerari tripliciter ordo rerum. Primo quidem secundum quod sunt in
prima omnium causa, scilicet in Deo; secundo vero secundum quod sunt
in causis universalibus; tertio secundum determinationem ad speciales
effectus. Et quia omnia quae fiunt in creaturis ministrantur per
Angelos, ideo secundum triplicem acceptionem ordinis rerum
distinguuntur tres angelicae hierarchiae, ad quarum unam pertinet
accipere rationes rerum in ipso rerum vertice, scilicet Deo; ad aliam
vero pertinet accipere rationes rerum in causis universalibus; ad aliam
vero in propriis effectibus. Nam quanto mentes angelicae sunt
superiores, tanto divinam illuminationem in maiori universalitate
recipiunt. Et ideo ad supremam hierarchiam pertinet administratio
rerum in comparatione ad Deum. Propter quod ordines hierarchiae
istius denominantur per comparationem ad Deum, quia Seraphim dicuntur
ardentes, et uniti Deo per amorem. Cherubim vero quasi lucentes, in
quantum supereminenter divina secreta cognoscunt. Throni vero dicuntur
sic, in quantum in eis Deus sua iudicia exercet. Et de istis tribus
ordinibus nullam facit hic apostolus mentionem. Ad mediam hierarchiam
pertinet rerum administratio per comparationem ad causas universales.
Unde denominantur ordines hierarchiae illius nominibus ad potestatem
pertinentibus, cum causae universales sint virtute et potestate in
inferioribus et particularibus. Ad potestates autem, quae habent
universale regimen, tria pertinent. Primo quod sint aliqui per
imperium dirigentes; secundo quod sint aliqui qui impedimenta
executionis repellant; tertio quod sint aliqui qui ordinent qualiter
alii imperium exequantur. Horum autem primum pertinet ad
dominationes, quae, ut dicit Dionysius, sunt liberae ab omni
subiectione, nec ad exteriora mittuntur sed eis, qui mittuntur,
imperant. Secundum vero pertinet ad virtutes, quae praebent
facilitatem ad imperium implendum. Tertium vero pertinet ad potestates
imperium exequentes. Ad infimam autem hierarchiam pertinet
administratio rerum in comparatione ad speciales effectus, unde
nominibus ad eos pertinentibus nuncupantur. Unde Angeli dicuntur
illi, qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem singulorum;
Archangeli vero qui exequuntur ea quae pertinent ad salutem et
utilitatem magnorum. Principatus vero dicuntur illi, qui praesunt
singulis provinciis. His ergo expositis, Christus super omnes est.
De his vero quatuor apostolus specialem mentionem facit. Cuius ratio
est, quia horum quatuor ordinum nomina a dignitate imponuntur; et quia
agit de dignitate Christi, ideo hic specialiter eos nominat, ut
ostendat Christum omnem dignitatem creatam excedere. Consequenter cum
dicit et omne nomen quod nominatur, etc., ostendit Christum
exaltatum esse communiter supra omnem creaturam spiritualem. Dixerat
enim supra Christum esse exaltatum super omnes creaturas spirituales,
quae a potestate denominantur, sed quia praeter illos Angelorum
ordines, in sacra Scriptura quidam alii ordines caelestium spirituum
inveniuntur, scilicet Seraphim et Cherubim et throni, et de istis
non fecerat mentionem, ideo ostendit Christum, secundum quod homo,
supra omnes huiusmodi ordines esse exaltatum: propter quod subiungit,
dicens et super omne nomen, etc., id est, non solum principatus sed
super omne nominabile. Sciendum est enim, quod nomen imponitur ad
cognoscendum rem, unde significat rei substantiam, cum significatum
nominis sit diffinitiva ratio rei. Cum ergo dicit et omne nomen quod
nominatur, dat intelligere quod exaltatus est supra omnem substantiam,
de qua potest haberi notitia et quae possit nomine comprehendi. Quod
dico ut excludatur substantia divinitatis, quae incomprehensibilis
est. Unde Glossa dicit supra omne nomen, id est nominabile. Et ne
intelligatur, quod sit supra nomen Dei, ideo subdit quod nominatur.
Nam maiestas divina nullo nomine concludi, vel nominari potest.
Addit autem non solum in hoc saeculo, sed etiam in futuro, quia multa
fiunt in hoc saeculo, quae notitia comprehendimus et nominamus:
quaedam tamen sunt in futuro saeculo, quae hic comprehendi non
possunt, nec etiam nominari, quia, ut dicitur I Cor. c.
XIII, 9: ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus.
Nominantur tamen haec a beatis, qui sunt in futuro saeculo.
Huiusmodi autem sunt de quibus dicit apostolus II Cor. XII,
4, quod audivit arcana verba, quae non licet homini loqui. Et tamen
super haec omnia exaltatus est Christus. Phil. II, v. 9: dedit
illi nomen, quod est super omne nomen.
|
|