|
Supra egit apostolus de exaltatione Christi, et quantum ad eius
transitum de morte ad vitam in illa particula suscitans illum, etc.;
et de eius exaltatione ad gloriam altissimam, in illa particula et
constituens ad dexteram, etc., hic agit de eius exaltatione quantum
ad potestatem maximam. Circa quod duo facit, quia primo agit de
Christi potestate respectu totius creaturae; secundo de eius potestate
respectu Ecclesiae, ibi et ipsum dedit, et cetera. Dicit ergo,
quod respectu totius creaturae habet universalem potestatem, quia omnia
subiecit, scilicet Deus pater, sub pedibus eius. Ubi sciendum est,
quod hoc quod dicit sub pedibus, potest accipi dupliciter. Uno modo,
ut sit locutio figurativa et similitudinaria, ut scilicet per hoc detur
intelligi, quod omnis creatura totaliter est subiecta potestati
Christi. Illud enim est a nobis omnino subiectum, quod pedibus
conculcamus. Et de ista potestate dicitur Matth. ult.: data est
mihi omnis potestas in caelo et in terra. Hebr. II, 8: in eo
enim, quod ei omnia subiiciuntur, nihil dimisit non subiectum ei.
Alio modo, ut sit locutio metaphorica. Nam per pedes intelligitur
infima pars corporis, per caput vero suprema. Licet autem in Christo
divinitas et humanitas non habeant rationem partis, tamen divinitas,
quae est supremum in Christo, intelligitur per caput, I Cor.
XI, 3: caput vero Christi Deus, humanitas vero, quae infima
est, intelligitur per pedes, Ps. CXXXI, 7: adorabimus in
loco ubi steterunt pedes eius. Est ergo sensus, quod omnia creata non
solum subiecit pater Christo inquantum est Deus, cui ab aeterno omnia
sunt subiecta, sed etiam humanitati eius. Advertendum est autem hic,
quod Christo subiiciuntur aliqua dupliciter, quia quaedam voluntarie,
et quaedam involuntarie. Hoc autem Origenes non intelligens, sumpsit
ex hoc verbo apostoli occasionem erroris, dicens, quod omnia quae
subiiciuntur Christo participant salutem, quia ipse est vera salus.
Et ideo dixit, quod omnes Daemones et damnati aliquando salvabuntur,
cum subiiciantur sub pedibus Christi. Hoc autem est contra sententiam
domini Matth. XXV, 41: discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, qui paratus est Diabolo et Angelis eius; et concludit in
fine capituli: ibunt hi in supplicium aeternum. Dicendum est ergo,
quod omnia subiecit sub pedibus eius, sed quaedam voluntarie tamquam
salvatori, puta iustos, qui in vita praesenti implent voluntatem
Dei, et isti subiiciuntur ei ut impleat eorum desiderium et
voluntatem, expectantes illud quod dicitur de bonis Prov. X, 24:
desiderium suum iustis dabitur. Quaedam vero subiiciuntur ei invite
tamquam iudici, ut Christus de his suam voluntatem faciat. Et isti
sunt mali, de quibus potest intelligi illud Lc. XIX, 27:
verumtamen inimicos meos illos qui noluerunt me regnare super se,
adducite huc et interficite coram me. Deinde cum dicit et ipsum dedit
caput, etc., agit de potestate Christi respectu Ecclesiae. Circa
quod tria facit; quia primo ponit habitudinem Christi ad Ecclesiam;
secundo habitudinem Ecclesiae ad Christum; tertio exponit illam
habitudinem. Quantum ad primum dicit et ipsum dedit, Deus pater,
caput super omnem Ecclesiam, scilicet tam militantem, quae est
hominum in praesenti viventium, quam triumphantem, quae est ex
hominibus et Angelis in patria. Christus enim secundum quasdam
communes rationes caput est etiam Angelorum, Col. c. II, 10:
qui est caput omnis principatus et potestatis; sed secundum speciales
rationes est Christus caput hominum spiritualiter. Nam caput
triplicem habitudinem habet ad membra. Primo quidem quo ad
praeeminentiam in situ; secundo, quo ad diffusionem virtutum, quia ab
eo omnes sensus derivantur in membra; item, quo ad conformitatem in
natura. Sic ergo quantum ad praeeminentiam et quantum ad diffusionem
Christus est caput Angelorum. Nam Christus praeest Angelis, etiam
secundum humanitatem. Hebr. I, v. 4: tanto melior Angelis
effectus, quanto prae illis differentius nomen haereditavit. Item
Christus, etiam secundum quod homo, Angelos illuminat et in eis
influit, ut Dionysius probat ex verbis Is. LXIII, 1
scilicet: quis est iste, qui venit de Edom, etc., dicens haec
verba esse supremorum Angelorum. Quod autem sequitur: ego qui loquor
iustitiam, dicit esse verba Christi eis immediate respondentis. Ex
quo datur intelligi quod non solum inferiores, sed etiam superiores
Angelos Christus illuminat. Quantum autem ad naturae conformitatem,
Christus non est caput Angelorum, quia non Angelos apprehendit, sed
semen Abrahae, ut dicitur Hebr. II, 16 sed est caput hominum
tantum. Cant. IV, 9: vulnerasti cor meum, soror mea, scilicet
per naturam, et sponsa per gratiam. Quantum ad habitudinem Ecclesiae
ad Christum, dicit quae est corpus eius, scilicet inquantum est ei
subiecta, et recipit ab eo influentiam, et habet naturam conformem cum
Christo. I Cor. XII, 12: sicut enim corpus unum est et habet
multa membra, omnia autem membra corporis cum sint multa, unum tamen
corpus sunt, ita et Christus; etenim in uno spiritu omnes nos in unum
corpus baptizati sumus. Exponit autem quod dixit, quae est corpus
ipsius, subdens et plenitudo eius, et cetera. Quaerenti enim cur in
corpore naturali sint tot membra, scilicet manus, pedes, os et
huiusmodi, respondetur hoc esse ideo ut deserviant diversis operibus
animae, quorum ipsa potest esse causa, principium, et quae sunt
virtute in ipsa. Nam corpus est factum propter animam, et non e
converso. Unde secundum hoc corpus naturale est quaedam plenitudo
animae. Nisi enim essent membra cum corpore completa, non posset
anima suas operationes plene exercere. Similiter itaque est hoc de
Christo et de Ecclesia. Et quia Ecclesia est instituta propter
Christum, dicitur quod Ecclesia est plenitudo eius, scilicet
Christi, id est, ut omnia, quae virtute sunt in Christo, quasi
quodam modo in membris ipsius Ecclesiae impleantur, dum scilicet omnes
sensus spirituales, et dona, et quidquid potest esse in Ecclesia,
quae omnia superabundanter sunt in Christo, ab ipso deriventur in
membra Ecclesiae et perficiantur in eis. Unde subdit qui omnia in
omnibus adimpletur, scilicet dum hunc quidem, qui est membrum
Ecclesiae, facit sapientem secundum perfectam sapientiam, quae est in
ipso: illum vero iustum secundum perfectam iustitiam, et sic de
aliis.
|
|