|
Supra enumeravit apostolus beneficia humano generi per Christum
communiter exhibita, hic apostolus commemorat eadem per comparationem
ad eorum statum praeteritum. Status autem eorum praeteritus dupliciter
considerari potest. Primo quidem quantum ad statum culpae; secundo
quantum ad statum gentilitatis eorum. Apostolus ergo duo facit, quia
primo commemorat beneficia quantum ad primum statum eis exhibita;
secundo commemorat ea per comparationem ad statum secundum, ibi propter
quod memores estote, et cetera. Prima iterum in duas, quia primo
recitat apostolus statum culpae ipsorum; secundo beneficium gratiae
iustificationis, ibi Deus autem, qui dives est, et cetera. Prima
iterum in duas, quia primo commemorat statum culpae quantum ad
gentiles; secundo quantum ad Iudaeos, ibi in quibus et nos, et
cetera. Prima iterum in duas, quia primo praemittit beneficii
generalitatem; secundo subdit huius necessitatem, ibi cum essemus
mortui, et cetera. Dicit ergo: dico quod Deus magnifice operatur in
fidelibus secundum operationem potentiae virtutis eius, quam operatus
est in Christo, et hoc quia suscitavit illum a mortuis; secundum hanc
ergo operationem ad huius operationis exemplum convivificavit nos, vita
scilicet gratiae de morte peccati. Os. VI, 3: vivificabit nos
post duos dies, in die tertia suscitabit nos, et cetera. Col.
III, v. 1: si consurrexistis cum Christo, quae sursum sunt
quaerite, et cetera. Necessitatem vero huius beneficii ostendit, cum
dicit cum essetis mortui, et cetera. Ubi optime describit eorum
culpam. Primo quantum ad multitudinem, quia cum essetis mortui,
scilicet morte spirituali, quae pessima est. Ps. XXXIII,
22: mors peccatorum pessima. Peccatum enim mors dicitur, quia per
ipsum homo a domino, qui est vita, separatur. Io. XIV, 6: ego
sum via, veritas, et vita. Mortui, inquam, in delictis et peccatis
vestris, ecce multitudo. In delictis quidem quantum ad omissa, Ps.
XVIII, 13: delicta quis intelligit, etc., et peccatis
quantum ad commissa. In quibus aliquando ambulastis, quod ideo
dicit, ut multitudinem peccatorum exaggeret. Nam aliqui si ad horam
mortui sunt in peccatis et in delictis, cessant tamen aliquando, et
peccare desistunt; sed isti, de malo in peius procedentes et
ambulantes, proficiebant. Simile habetur Phil. III, 18:
multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis, nunc autem et flens
dico, et cetera. Ier. II, 5: ambulaverunt post vanitatem suam,
et vani facti sunt. Secundo describit eorum culpam quantum ad causam
quae ponitur duplex. Una ex parte huius mundi, quia alliciebantur a
rebus mundi. Et quantum ad hoc dicit secundum saeculum mundi huius,
id est secundum saecularem vitam rerum mundanarum, quae vos alliciunt.
I Io. II, 15: si quis diligit mundum, non est charitas patris
in eo. Propter quod praemittit: nolite diligere mundum. Alia causa
est ex parte Daemonum, quibus serviebant, de quibus dicitur Sap.
XIV, v. 27: infandorum idolorum cultura, omnis mali causa est
et initium. Et quantum ad hoc dicit et secundum principem potestatis.
Quam quidem causam describit tripliciter. Primo quidem quantum ad
potestatem, dicens secundum principem potestatis, id est, potestatem
exercentem, non quod habeat eam naturaliter, cum nec dominus, nec
creator sit ex natura, sed inquantum dominatur hominibus qui se ei
peccando subiiciunt. Io. XII, v. 31: nunc princeps huius
mundi eiicietur foras. Et XIV, 30: venit princeps huius mundi,
et in me non habet quidquam. Secundo quantum ad habitationem, quia
aeris huius, id est qui habet potestatem in hoc aere caliginoso. Ubi
sciendum est quod de istis Daemonibus duplex est opinio apud doctores.
Quidam enim dixerunt Daemones qui ceciderunt, non fuisse de supremis
ordinibus, sed de inferioribus, qui praesunt corporibus inferioribus.
Constat autem totam creaturam corporalem administrari a Deo,
ministerio Angelorum. Et haec est opinio Ioannis Damasceni,
scilicet quod primus eorum qui ceciderunt, praeerat ordini
terrestrium, quod forte sumptum est ex dicto Platonis, qui ponebat
quasdam substantias caelestes seu mundanas. Et secundum hoc exponitur
hoc quod dicit aeris huius, id est ad hoc creati, ut praesiderent aeri
huic. Alii vero volunt, et melius, quod fuerint de supremis
ordinibus, ita quod hoc quod dicit aeris huius, sit ad ostendendum
ipsum aerem esse habitationem ipsorum in poenam eorum. Unde Iudas in
sua canonica dicit: Angelos vero qui non servaverunt suum
principatum, sed dereliquerunt suum domicilium, in iudicium Dei
magni, vinculis aeternis sub caligine reservavit. Ratio autem quare
non statim post eorum casum retrusi sunt in Infernum, sed dimittuntur
in aere, est, quia Deus noluit quod ipsis peccantibus eorum creatio
totaliter frustraretur, et ideo dedit eos hominibus in exercitium quo
bonis praepararent coronam, malis autem aeternam mortem. Et quia
usque ad diem iudicii est nobis tempus belli et merendi, ideo usque
tunc in aere permanebunt; post diem vero iudicii retrudentur in
Infernum. Advertendum etiam quod una littera habet spiritus, et sic
est genitivi casus, et ponitur singulare pro pluralibus, quasi dicat:
spirituum. Alia littera habet spiritum, et tunc est accusativi
casus, ut dicatur: secundum principem spiritum, id est, qui princeps
est spiritus. Tertio quantum ad operationem, ibi, cum dicit qui nunc
operatur in filios diffidentiae, id est in illos qui a se repellunt
fructum passionis Christi, qui erant filii diffidentiae. Vel quia de
aeternis non habent fidem, nec spem salutis per Christum: et in
talibus princeps potestatis aeris huius libere operatur, ducens eos quo
vult: de quibus infra IV, 19, dicitur: qui desperantes
semetipsos tradiderunt impudicitiae, in operationem immunditiae. Vel
diffidentiae, id est de quibus eis est diffidendum, id est qui ex
malitia peccant, in quibus princeps huius mundi etiam operatur ad
nutum. De his enim qui ex ignorantia et infirmitate peccant, non est
diffidendum, nec in eis princeps iste operatur ad nutum. Sed contra.
De nemine est desperandum quamdiu vivit. Respondeo. Dicendum est
quod de aliquo potest esse duplex spes. Una ex parte hominis, alia ex
parte divinae gratiae. Et sic de aliquo potest desperari ex parte
sua, de quo tamen desperandum non est ex parte Dei, sicut desperandum
erat de Lazaro iacente in sepulcro, quod resurgeret ex parte sua, de
quo tamen desperandum non erat ex parte Dei, a quo resuscitatus est.
De illis ergo, qui ex malitia sunt multum in peccatis demersi, si
attendatur eorum virtus, desperari potest, Ps. LXVIII, 3:
infixus sum in limo profundi, et non est substantia, non tamen si
attendatur virtus divina. De istis autem filiis diffidentiae dicitur
infra V, 6: nemo vos seducat inanibus verbis. Propter hoc enim
venit ira Dei in filios diffidentiae. Deinde cum dicit in quibus et
nos omnes, etc., commemorat apostolus statum culpae quantum ad
Iudaeos, ostendens eos omnes in peccato fuisse, secundum illud Rom.
III, 9: causati sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato
esse. Attendenda est tamen differentia circa hoc, quia apostolus,
agens de culpa gentilium, assignavit duas causas culpae fuisse. Unam
scilicet ex parte mundi, aliam ex parte Daemonum, quos colebant.
Quia ergo Iudaei erant similes gentilibus in statu culpae, quantum ad
primam causam, non autem quantum ad secundam, ideo apostolus non facit
mentionem de culpa eorum, nisi quantum ad causam quae est ex parte
mundi. Circa quod tria facit. Primo commemorat eorum culpam quantum
ad peccatum cordis; secundo quantum ad peccatum operis; tertio quantum
ad peccatum originis. Peccatum vero cordis insinuat per desideria
carnis, et quantum ad hoc dicit in quibus, scilicet peccatis seu
delictis, nos omnes, scilicet Iudaei, aliquando conversati sumus,
agentes vitam nostram, in desideriis carnis nostrae, id est,
carnalibus. Tit. III, 3: eramus enim aliquando et nos
insipientes et increduli, errantes et servientes desideriis et
voluptatibus variis, et cetera. Rom. XIII, 14: carnis curam
ne feceritis in desideriis. Peccatum vero operis nihil aliud est quam
expressio interioris concupiscentiae. Est autem quaedam concupiscentia
carnis, sicut sunt concupiscentiae naturales, puta cibi per quam
conservatur individuum, et venereorum per quam conservatur species; et
quantum ad hoc dicit facientes voluntatem, etc., id est, ea in
quibus caro delectatur. Rom. VIII, 8: qui autem in carne
sunt, Deo placere non possunt. Quaedam vero est concupiscentia
cognitionis, eorum scilicet quae non veniunt ex desideriis carnis, sed
ex ipso appetitu animae, ut honoris ambitio et propriae excellentiae,
et huiusmodi; et quantum ad hoc dicit et cogitationum, id est
exequentes illas concupiscentias, quae causantur ex instinctu
cogitationum nostrarum. Peccatum vero originis insinuat dicens et
eramus natura filii irae. Quod quidem peccatum ex primo parente non
solum in gentiles, sed etiam in Iudaeos transfunditur. Rom. V,
12: sicut per unum hominem in hunc mundum peccatum intravit, et per
peccatum mors; ita et in omnes homines mors pertransivit, in quo omnes
peccaverunt. Et sicut homines per Baptismum mundantur a peccato
originali solum quantum ad personas proprias, unde generant filios
baptizandos, ita circumcisio mundabat ab originali personas solum, sed
generabant adhuc circumcidendos. Et hoc est quod dicit eramus natura,
id est per originem naturae, non quidem naturae ut natura est, quia
sic bona est et a Deo, sed naturae ut vitiata est, filii irae, id
est vindictae, poenae et Gehennae, et hoc sicut et caeteri, id est
gentiles.
|
|