|
Postquam exaggeravit apostolus statum culpae inficientis, hic
commendat beneficium gratiae iustificantis. Circa quam duo facit.
Primo ipsum beneficium ponit; secundo seipsum exponit, ibi gratia
enim estis, et cetera. Beneficium autem illud describit quantum ad
tres causas. Primo quantum ad causam efficientem; secundo quantum ad
causam formalem, seu exemplarem; tertio quantum ad causam finalem.
Efficiens autem causa beneficii divini iustificantis, est charitas
Dei. Et quantum ad hoc dicit Deus autem qui dives est in
misericordia, propter nimiam charitatem. Dicit autem propter nimiam
charitatem, quia dilectionis divinae possumus considerare quadruplicem
bonitatem et efficientiam. Primo quia nos in esse produxit. Sap.
XI, 25: diligis enim omnia quae sunt, et nihil odisti eorum quae
fecisti, et cetera. Secundo quia ad imaginem suam nos fecit, et
capaces beatitudinis suae. Deut. XXXIII, 2-3: cum eo
sanctorum millia, in dextra illius ignea lex, dilexit populos, omnes
sancti in manu illius sunt. Tertio quia homines per peccatum corruptos
reparavit. Ier. XXXI, 3: in charitate perpetua dilexi te, et
ideo, et cetera. Quarto quia pro salute nostra filium proprium
dedit. Io. III, 16: sic Deus dilexit mundum, ut filium suum
unigenitum daret. Unde Gregorius: o inaestimabilis dilectio
charitatis. Ut servum redimeres, filium tradidisti. Dicit autem qui
dives est in misericordia, quia cum amor hominis causetur ex bonitate
eius qui diligitur, tunc homo ille qui diligit, diligit ex iustitia,
inquantum iustum est quod talem amet. Quando vero amor causat
bonitatem in dilecto, tunc est amor procedens ex misericordia. Amor
autem quo Deus amat nos, causat in nobis bonitatem, et ideo
misericordia ponitur hic quasi radix amoris divini. Is. LXIII,
7: largitus est in eis secundum indulgentiam suam, et secundum
multitudinem misericordiarum suarum. Ibidem: multitudo viscerum
tuorum et miserationum tuarum super me. Dicitur autem Deus dives in
misericordia, quia habet eam infinitam et indeficientem, quod non
habet homo. In tribus enim homo miseretur cum termino et limitatione.
Primo quidem largiendo beneficia temporalia, et haec misericordia est
finita, non excedens limites propriae facultatis. Tob. IV, 8:
quomodo potueris, ita esto misericors; sed Deus dives est etiam in
omnes qui invocant illum, ut dicitur Rom. X, 12. Secundo est
finita misericordia hominis quia non remittit nisi offensam propriam,
et in hoc etiam modus esse debet, ut scilicet non sic passim remittat,
ut ille cui remittit efficiatur procacior, pronior et facilior ad
iterum offendendum. Eccle. VIII, 11: etenim quia non
profertur cito contra malos sententia, absque timore ullo filii hominum
perpetrant mala. Deo autem nihil nocere potest, et ideo potest omnem
offensam remittere. Iob c. XXXV, 6: si peccaveris, quid ei
nocebis? Et parum post: porro si iuste egeris, quid donabis ei?
Tertio, homo miseretur poenam remittendo, et in hoc etiam est modus
servandus, scilicet ut non facias contra legis superioris iustitiam:
Deus autem poenam omnium remittere potest, cum non obstringatur aliqua
superioris lege. Iob XXXIV, 13: quem constituit alium super
terram, et quem posuit super orbem quem fabricatus est? Sic ergo
misericordia Dei est infinita, quia non coarctatur angustiis
divitiarum, neque timore nocumenti restringitur, et neque lege
superioris. Causa vero exemplaris beneficii est, quia in Christo
collata est. Et quantum ad hoc dicit cum essemus mortui peccatis,
convivificavit nos in Christo, et cetera. Ubi tangit triplex
beneficium, id est: iustificationis, resurrectionis a mortuis, et
ascensionis in caelum, per quae tria Christo assimilamur. Dicit ergo
quantum ad primum, ut legatur littera suspensive, Deus autem, qui
dives est, etc., cum essemus mortui peccatis, convivificavit nos in
Christo, id est simul vivere fecit cum Christo. Os. VI, 3:
vivificabit nos post duos dies, et cetera. Convivificavit, inquam,
hic scilicet per viam iustitiae. Ps. LXV, v. 9: qui posuit
animam meam ad vitam. Et hoc in Christo, id est per gratiam
Christi, cuius, scilicet Christi, gratia estis salvati. Rom.
VIII, 24: spe enim salvi sumus. Quantum vero ad secundum dicit
et conresuscitavit nos cum Christo, quantum ad animam in re, et spe
quantum ad corpus. Rom. VIII, 11: qui suscitavit ipsum a
mortuis, vivificabit et mortalia corpora nostra, et cetera. Quantum
vero ad tertium dicit et consedere fecit in caelestibus in Christo
Iesu, scilicet nunc per spem, et tandem in futuro in re, quia, ut
dicitur Io. XII, 26: ubi ego sum, illic et minister meus
erit, et cetera. Item Apoc. III, v. 21: qui vicerit, dabo
ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici, et sedi cum patre
meo in throno eius. Utitur autem in his apostolus praeterito pro
futuro, enuntians tamquam iam factum quod futurum est, pro certitudine
spei. Sic ergo convivificavit quantum ad animam, tandem resuscitavit
quantum ad corpus, consedere fecit quantum ad utrumque. Consequenter
cum dicit ut ostenderet, etc., ostendit causam finalem collati
beneficii. Quod quidem potest dupliciter legi, quia saecula
supervenientia vel possunt accipi in vita ista, vel in vita futura.
Si enim accipiantur in vita ista, tunc saeculum est quaedam mensura
temporis et periodus unius generationis, ut dicatur sic: dico quod
nos, qui sumus primitiae dormientium, convivificavit in Christo, et
hoc ut ostenderet in saeculis supervenientibus, id est his qui futuri
sunt post nos, abundantes divitias gratiae suae, et hoc non meritis
nostris, sed bonitate sua, quae est scilicet super nos in Christo
Iesu, id est per Christum Iesum. I Tim. I, 15 s.: Iesus
Christus venit in hunc mundum peccatores salvos facere, quorum primus
ego sum. Sed ideo misericordiam consecutus sum, ut in me ostenderet
Christus omnem patientiam ad informationem illorum qui credituri sunt
illi in vitam aeternam. Sic ergo Deus largitus est sanctis primitivis
abundantia dona gratiae, ut posteri facilius convertantur ad
Christum. Vel potest aliter accipi saeculum, scilicet in alia vita,
de quibus dicitur Eccli. XXIV, 14: et usque ad futurum
saeculum non desinam. Sed licet ibi sit unum saeculum, quia ibi est
aeternitas, dicit tamen in saeculis supervenientibus, propter
multitudinem sanctorum participantium aeternitatem: ut dicantur ibi tot
saecula, quot sunt aeternitates participatae. De his saeculis dicitur
in Ps. CXLIV, 13: regnum tuum regnum omnium saeculorum.
Dicit ergo secundum hunc sensum: dico quod vivificavit nos in spe,
scilicet per Christum, vel in gratia, ut ostenderet in saeculis
supervenientibus, id est in alia vita compleret, abundantes divitias
gratiae suae, id est abundantem gratiam, quam etiam in hoc mundo, dum
multa dimittit peccata et maxima dona concedit, dicit: quae quidem
superabundat in vita alia, quia ibi indeficienter habetur. Io. X,
10: ego veni ut vitam, scilicet gratiae, habeant in hoc mundo, et
abundantius habeant, scilicet gloriae in patria. Et hoc in bonitate
sua. Ps. LXXII, 1: quam bonus Israel Deus. Thren.
III, 25: bonus est dominus sperantibus in eum, animae quaerenti
illum. Et hoc supra nos, id est supra nostrum desiderium, supra
nostrum intellectum, et supra capacitatem nostram. Is. LXIV,
4: oculus nos vidit, Deus, absque te, quae praeparasti
expectantibus te. Et hoc in Christo Iesu, id est, per Christum
Iesum, quia sicut gratia nobis confertur per Christum, ita et gloria
consummata. Ps. LXXXIII, 12: gratiam et gloriam dabit
dominus. Per ipsum enim beatificamur, per quem iustificamur. Dicit
autem ut ostenderet, quia thesaurus gratiae in nobis est occultus,
quia habemus ipsum in vasis fictilibus, ut dicitur II Cor. IV,
7; et I Io. III, 1: videte qualem charitatem dedit nobis
pater: ut filii Dei nominemur et simus. Et parum post: nunc filii
Dei sumus, et nondum apparuit, et cetera. Sed ille thesaurus
occultus, quia nondum apparuit, in saeculis supervenientibus
ostenditur, quia in patria omnia erunt nobis aperta, quae ad
manifestam sanctorum gloriam pertinent. Rom. VIII, 18: non
sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam, quae
revelabitur in nobis.
|
|