|
Supra commemorans apostolus beneficium Dei quo liberati sumus a
peccato, interposuerat quod gratia Christi eramus salvati, nunc autem
illud probare intendit. Circa quod duo facit. Primo enim proponit
intentionem suam; secundo manifestat propositum, ibi et hoc non ex
vobis, et cetera. Dicit ergo primo. Bene dixi cuius gratia estis
salvati; et certe adhuc dico secure, enim, pro quia, estis salvati
gratia. I Cor. XV, 10: gratia Dei sum id quod sum. Rom.
III, 24: iustificati gratis per gratiam ipsius. Idem enim est
salvari et iustificari. Salus enim importat liberationem a periculis;
unde perfecta salus hominis erit in vita aeterna, quando ab omnibus
periculis immunis erit, sicut navis dicitur esse salvata, quando venit
ad portum. Is. LX, 18: occupabit salus muros tuos, et portas
tuas laudatio. Huius autem salutis spem suscipiunt homines, dum in
praesenti iustificantur a peccato, et secundum hoc dicuntur salvati
esse, secundum illud Rom. VIII, 24: spe enim salvati sumus.
Haec autem salvatio gratiae est per fidem Christi. Concurrit enim ad
iustificationem impii, simul cum infusione gratiae, motus fidei in
Deum in adultis. Lc. VIII, 48: vade in pace, fides tua te
salvum fecit. Rom. V, 1: iustificati enim ex fide, pacem
habeamus. Deinde cum dicit et hoc non ex vobis, etc., manifestat
quod dixerat, et primo quantum ad fidem quae est fundamentum totius
spiritualis aedificii; secundo quantum ad gratiam, ibi ipsius enim
sumus factura, et cetera. Circa primum excludit duos errores, quorum
primus est: quia dixerat quod per fidem sumus salvati, posset quis
credere quod ipsa fides esset a nobis et quod credere in nostro arbitrio
constitutum est. Et ideo hoc excludens, dicit et hoc non ex vobis.
Non enim sufficit ad credendum liberum arbitrium, eo quod ea quae sunt
fidei, sunt supra rationem. Eccli. III, 25: plurima supra
sensum hominis ostensa sunt tibi. I Cor. c. II, 11: quae Dei
sunt nemo novit, nisi spiritus Dei, et cetera. Et ideo quod homo
credat, hoc non potest ex se habere, nisi Deus det, secundum illud
Sap. IX, 17: sensum autem tuum quis sciet, nisi ut dederis
sapientiam, et miseris spiritum sanctum tuum de altissimis? Propter
quod subdit Dei enim donum est, scilicet ipsa fides. Phil. I,
29: vobis autem donatum est pro Christo non solum ut in eum
credatis, sed ut etiam pro eo patiamini, et cetera. I Cor.
XII, 9: alii enim datur fides in eodem spiritu. Secundo excludit
alium errorem. Posset enim aliquis credere quod fides daretur nobis a
Deo merito operum praecedentium, et, ad hoc excludendum, subdit non
ex operibus, scilicet praecedentibus, hoc donum meruimus aliquando,
quod salvati sumus, quoniam hoc ex gratia, ut supra dictum est,
secundum illud Rom. XI, 6: si autem gratia, iam non ex
operibus, alioquin gratia iam non est gratia. Subdit autem rationem
quare Deus salvat homines per fidem, absque meritis praecedentibus,
ut ne quis glorietur in seipso, sed tota gloria in Deum referatur.
Ps. CXIII, 1: non nobis, domine, non nobis, et cetera. I
Cor. c. I, 29: ut non glorietur omnis caro in conspectu eius,
ex ipso autem vos estis in Christo Iesu. Deinde cum dicit ipsius
enim factura sumus, etc., manifestat quod dixerat quantum ad
gratiam. Circa quod duo facit. Primo manifestat gratiae infusionem;
secundo declarat gratiae praedestinationem, ibi quae praeparavit
Deus, et cetera. Duo autem ad rationem gratiae pertinent, quae
etiam iam dicta sunt, quorum primum est ut id quod est per gratiam,
non insit homini per seipsum, vel a seipso, sed ex dono Dei. Et
quantum ad hoc dicit ipsius enim factura sumus, quia scilicet quidquid
boni nos habemus, non est ex nobis ipsis, sed ex Deo faciente. Ps.
XCIX, 3: ipse fecit nos, et non ipsi nos. Deut. XXXII,
v. 6: nonne ipse est pater tuus, qui possedit, fecit et creavit
te? Et continuatur immediate cum praecedenti, ut dicatur: ne quis
glorietur, quia scilicet ipsius factura sumus. Vel potest continuari
cum eo quod supra dixerat: gratia enim salvati sumus. Secundo,
pertinet ad rationem gratiae, ut non sit ex operibus praecedentibus,
et hoc exprimitur in hoc quod subdit creati. Est enim creare, aliquid
ex nihilo facere, unde quando aliquis iustificatur sine meritis
praecedentibus, dici potest creatus, quasi ex nihilo factus. Haec
autem actio, scilicet creatio iustitiae, fit virtute Christi,
spiritum sanctum dantis. Propter quod subdit in Christo Iesu, id
est per Christum Iesum. Gal. ult.: in Christo enim Iesu neque
circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura. Ps.
CIII, 30: emitte spiritum tuum, et creabuntur. Ulterius, non
solum datur nobis habitus virtutis et gratiae sed interius per spiritum
renovamur ad bene operandum. Unde subdit in operibus bonis, quia
scilicet ipsa bona opera sunt nobis a Deo. Is. XXVI, 12:
omnia enim opera nostra operatus es in nobis. Et quia quos
praedestinavit hos et vocavit, scilicet per gratiam, ut dicitur Rom.
VIII, 30, ideo subdit de praedestinatione, dicens quae,
scilicet bona opera, praeparavit Deus. Nihil enim aliud est
praedestinatio, quam praeparatio beneficiorum Dei, inter quae
beneficia computantur et ipsa bona opera nostra. Dicitur autem Deus
nobis aliqua praeparare, inquantum disposuit se nobis daturum. Ps.
LXIV, 10: parasti cibum illorum, et cetera. Sed ne aliquis
intelligeret bona opera sic esse nobis praeparata a Deo, ut nihil ad
illa per liberum arbitrium cooperaremur, ideo subdit ut in illis
ambulemus, quasi dicat: sic nobis ea praeparavit, ut ea nos ipsi
nobis per liberum arbitrium impleremus. Dei enim adiutores sumus, ut
dicitur I Cor. III, 9. Propter quod dicebat de seipso
apostolus I Cor. c. XV, 10: gratia eius in me vacua non fuit,
sed abundantius omnibus laboravi, non ego autem, sed gratia Dei
mecum. Signanter autem dicit ambulemus, ut designet boni operis
profectum, secundum illud Io. XII, 35: ambulate, dum lucem
habetis. Infra V, 8: ut filii lucis ambulate.
|
|