|
Prosecuto beneficio Dei gentilibus exhibito quantum ad liberationem a
peccato, hic recitat apostolus beneficium eis exhibitum a liberatione a
statu gentilitatis. Circa quod duo facit. Primo commemorat
conditionem status praeteriti; secundo recitat beneficia eis exhibita
in statu praesenti, ibi nunc autem in Christo Iesu, et cetera.
Circa primum duo facit. Primo commemorationis status praeteriti ponit
exhortationem; secundo ipsemet status praeteriti declarat conditionem,
ibi quia aliquando, et cetera. Dicit ergo propter quod, ut scilicet
advertere possitis, quod omnia sint nobis data ex Dei gratia, memores
estote. Deut. IX, 7: memento et ne obliviscaris quomodo ad
iracundiam provocaveris dominum Deum tuum, et cetera. Deut.
XVI, 3: memineris diei egressionis tuae de Aegypto, omnibus
diebus vitae tuae. Secundo cum dicit quia aliquando commemorat
praeteriti status conditionem et primo quantum ad mala quae habebant;
secundo quantum ad bona quibus privabantur, ibi qui eratis illo in
tempore, et cetera. Circa primum ponit tria mala. Primo
gentilitatis crimen, quo idolis serviebant, cum dicit quia aliquando
vos gentes eratis. I Cor. XII, 2: scitis quoniam cum gentes
essetis, ad simulacra muta prout ducebamini euntes. Quidam vero libri
habent: vos qui gentes eratis, et tunc pendet constructio usque ibi
nunc autem in Christo Iesu, et cetera. Secundo recitat eorum
carnalem conversationem, cum dicit in carne, id est carnaliter
viventes. Rom. VIII, 8: qui autem in carne sunt, Deo placere
non possunt. Tertio recitat contemptus eorum vilipensionem, qua a
Iudaeis vilipendebantur. Unde dicit qui dicebamini praeputium, id
est incircumcisio, ab ea, scilicet circumcisione, quae dicitur
circumcisio manufacta in carne, id est a Iudaeis tali circumcisione
circumcisis. Et dicit manufacta ad differentiam circumcisionis
spiritualis, de qua dicitur Col. II, v. 11: in quo circumcisi
estis circumcisione non manufacta in expoliatione corporis carnis, sed
in circumcisione Christi consepulti ei in Baptismo. Et sequitur
parum post: vos cum mortui essetis in delictis et praeputio carnis
vestrae, convivificavit cum illo, condonans vobis omnia, et cetera.
Deinde cum dicit qui eratis illo in tempore, etc., commemorat bona
quibus privabantur, et primo participatione sacramentorum; secundo
Dei cognitione, ibi et sine Deo in hoc mundo. Circa primum ponit
tria sacramenta, quorum participatione privabantur. Primo Christi
dignitatem; unde dicit qui eratis illo in tempore sine Christo, id
est sine promissione Christi, quae facta est Iudaeis. Ier.
XXIII, 5: suscitabo David germen iustum, et cetera. Zach.
IX, 9: exulta satis, filia Sion, iubila, filia Ierusalem,
ecce rex tuus venit tibi iustus et salvator. Secundo tangit societatem
sanctorum, qua privabantur quamdiu in gentilitate permanebant, cum
dicit alienati a conversatione Israel, quia scilicet Iudaeis cum
gentibus non erat licitum conversari. Deut. VII, 2-3: non
inibis cum eis foedus, non misereberis eorum, neque sociabis cum eis
coniugia, et cetera. Io. IV, v. 9: non enim coutuntur Iudaei
Samaritanis. Et quantum ad illos qui in Iudaismo recipiebantur
contemptibiliter cum fiebant proselyti. Unde subditur et hospites
testamentorum, quasi dicat: huiusmodi proselyti, quando
convertebantur ad Iudaeos et fiebant proselyti, non sicut cives sed
sicut hospites recipiebantur ad percipiendum testamenta Dei. Dicit
autem testamentorum in plurali; quia Iudaeis vetus testamentum erat
exhibitum, et novum erat promissum; quia, ut dicitur Eccli.
XLIV, 25: testamentum suum confirmavit super caput Iacob; quod
potest intelligi de veteri testamento. Promiserat enim Deus dare
aliud testamentum. Bar. II, 35: statuam illis testamentum
alterum sempiternum. Hoc autem reddidit illis, quorum adoptio est
filiorum Dei et gloria et testamentum, ut dicitur Rom. IX, 4.
Ponit etiam aliud beneficium quo privabantur, scilicet spem futurorum
bonorum, cum dicit promissionis spem non habentes; quia, ut dicitur
Gal. III, 16, Abrahae dictae sunt promissiones, et semini
eius. Ulterius ponit summam damnificationem qua damnificantur,
scilicet ob Dei ignorantiam, ibi et sine Deo in hoc mundo, id est
sine cognitione Dei. Ps. LXXV, 2: notus in Iudaea Deus:
non autem gentibus, ut dicitur I Thess. IV, 5: non in passione
desiderii, sicut et gentes, quae ignorant Deum; quod tamen
intelligitur de cognitione quae est per fidem. Nam de cognitione
naturali dicitur Rom. I, 21: qui cum cognovissent Deum, non
sicut Deum glorificaverunt, et cetera. Consequenter cum dicit nunc
autem in Christo, etc., commemorat beneficia eis exhibita in statu
conversionis per Christum. Circa quod duo facit, quia primo ostendit
quomodo facti sunt participes bonorum quibus ante privabantur; secundo
ostendit quod ad illa bona non sicut hospites, sed sicut cives
recipiuntur, ibi ergo non estis hospites, et cetera. Prima iterum in
duas, quia primo commemorat huiusmodi beneficia in generali; secundo
in speciali, ibi in ipso enim est pax nostra, et cetera. Dicit ergo
primo: dixi quod in illo tempore eratis sine Christo, alienati a
conversatione Israel, nunc autem, id est postquam conversi estis ad
Christum, vos qui estis in Christo, id est qui ei adhaeretis per
fidem et charitatem. I Io. IV, 16: qui manet in charitate, in
Deo manet, et Deus in eo. Gal. ult.: in Christo enim Iesu
neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium, sed nova creatura.
Vos, inquam, qui aliquando eratis longe, id est elongati a Deo,
non loco, sed merito, Ps. CXVIII, 155: longe a
peccatoribus salus, et a conversatione sanctorum et participatione
testamentorum, ut dictum est, iam facti estis prope, Deo scilicet et
sanctis eius, et testamentis. Is. LX, 4: filii tui de longe
venient, et cetera. Mc. VIII, 3: quidam enim ex eis,
scilicet gentibus, de longe venerunt, scilicet de regione
dissimilitudinis et statu gentilitatis. Vos autem modo facti estis
prope, scilicet in sanguine Christi, id est per sanguinem eius, quo
vos Christus attraxit. Io. XII, 32: ego si exaltatus fuero a
terra, omnia traham ad meipsum. Et hoc propter nimiam charitatem,
quae potissime in morte crucis manifestatur. Ier. XXXI, 3: in
charitate perpetua dilexi te, ideo attraxi te miserans.
|
|