|
Commemoratis beneficiis collatis ipsis Ephesiis in generali per
Christum, hic ea commemorat in speciali. Circa quod duo facit.
Primo ostendit qualiter appropinquaverunt populo Iudaico; secundo
qualiter propinquiores facti sunt Deo, ibi ut reconciliet ambos, et
cetera. Prima iterum in tres, quia primo ostendit causam
appropinquationis, secundo modum, tertio finem. Secunda ibi et
medium parietem, et cetera. Tertia ibi ut duos, et cetera. Causa
autem appropinquationis est Christus, propter quod dicit ipse enim est
pax nostra, et cetera. Et est emphatica locutio ad maiorem rei
expressionem, quasi dicat: bene dico quod facti estis prope, sed hoc
factum est per Christum, quia ipse est pax nostra, id est causa pacis
nostrae. Unde dicebat Io. XIV, 27: pacem meam do vobis. Hic
autem modus loquendi fieri consuevit, quando totum quod est in effectu
dependet ex causa, sicut cum dicimus de Deo quod ipse est salus
nostra, quia quidquid salutis est in nobis causatur a Deo. Quia ergo
quidquid pacis est in nobis causatur a Christo, et per consequens
quidquid appropinquationis, quia homo quando pacificatus est cum alio,
secure potest ambulare seu appropinquare ad ipsum, ideo dicit quod est
pax nostra. Nam in eius nativitate Angeli annuntiaverunt pacem.
Lc. II, 14: gloria in altissimis Deo, et in terra pax, et
cetera. Ipso etiam Christo in corpore existente, mundus maximam
pacem habuit, qualem ante non habuerat. Ps. LXXI, v. 7:
orietur in diebus eius iustitia, et cetera. Ipse etiam resurgens
pacem annuntiavit. Lc. ult.: dixit eis: pax vobis. Sequitur qui
fecit utraque unum, quia scilicet Christus utrumque populum,
videlicet Iudaeorum colentium Deum verum et gentilium, ab huiusmodi
Dei cultura alienatorum, coniunxit in unum. Io. X, 16: alias
oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, etc., usque ibi: et fiet unum
ovile et unus pastor. Ez. c. XXXVII, 22: rex unus erit
omnibus imperans, et cetera. Modus autem appropinquationis ostenditur
cum subdit et medium parietem, et cetera. Hic autem modus est per
remotionem eius quod dividebat. Debemus autem ad intellectum litterae
imaginari unum magnum campum, et multos homines ibi congregatos, in
quo quidem per medium protendatur et elevetur unus paries dividens eos,
ita quod non videatur populus unus, sed duo. Quicumque ergo removeret
parietem, coniungeret illorum hominum congregationem in turbam unam,
et efficeretur populus unus. Sic intelligendum est quod hic dicitur.
Mundus enim iste est sicut ager, Matth. XIII, 38: ager est
mundus; hic autem ager, scilicet mundus, plenus est hominibus,
Gen. I, 28: crescite, et multiplicamini, et replete terram.
In isto autem agro est paries, quia quidam sunt ex una parte, quidam
ex alia; hic autem paries potest dici lex vetus secundum carnales
observantias, in qua Iudaei conclusi custodiebantur, ut dicitur
Gal. c. III, 23: sub lege custodiebamur conclusi in eam
fidem, quae revelanda erat. Cant. II, v. 9: ipse stat post
parietem nostrum; quia videlicet Christus per veterem legem
figurabatur. Christus autem hunc parietem removit, et ita cum nullum
remaneret interstitium, factus est populus unus Iudaeorum et gentium.
Et hoc est quod dicit: dico quod fecit utraque unum, hoc modo
scilicet solvens medium parietem. Parietem dico maceriae, non muri.
Tunc enim est paries maceriae, quando lapides in eo non conglutinantur
cemento, nec ad hoc erigitur, ut duret in perpetuum, sed usque ad
tempus praefinitum. Vetus ergo lex est paries maceriae propter duo.
Primo quia non conglutinabatur charitate, quae est quasi cementum
conglutinans singulos sibi invicem, et omnes simul Christo. Infra
IV, 3: solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis.
Vetus enim lex est lex timoris, inducens homines per poenas et
comminationes ad observantias mandatorum. Et si qui, illo tempore
legis, eam ex charitate observabant, iam pertinebant ad novum
testamentum, ut dicit Augustinus, quod est lex amoris. Rom.
VIII, 15: non enim accepistis spiritum servitutis iterum in
timore, et cetera. Secundo, vetus lex est paries maceriae quia non
fuit data ut perpetuo duraret, sed usque ad tempus praefinitum. Gal.
IV, 1 ss.: quanto tempore haeres parvulus est, nihil differt a
servo, cum sit dominus omnium, sed sub tutoribus et actoribus est
usque ad praefinitum tempus a patre: ita et nos cum essemus, et
cetera. Sed hic incidit quaestio quia dicit parietem maceriae
solvens, contrarium dicitur Matth. V, 17: non veni solvere
legem, sed adimplere. Respondeo. Dicendum est, quod in veteri lege
erant praecepta moralia et caeremonialia. Moralia quidem praecepta
Christus non solvit, sed adimplevit, superaddendo consilia, et
exponendo ea quae Scribae et Pharisaei male intelligebant. Unde
dicebat Matth. V, 19: nisi abundaverit iustitia vestra plus quam
Scribarum, et cetera. Et iterum: dictum est antiquis: diliges
proximum tuum, et odio habebis inimicum tuum. Ego autem dico vobis:
diligite inimicos vestros, et cetera. Caeremonialia vero praecepta
solvit quidem quantum ad eorum substantiam, sed adimplevit quantum ad
illud quod figurabant, adhibens figuratum figurae. Est ergo
intelligendum quod hic dicit solvens, scilicet quantum ad observantiam
legis carnalis. Et solvere hoc, scilicet parietem maceriae, est
solvere inimicitias quae erant inter Iudaeos et gentiles: quia isti
volebant legem servare, illi vero minime, ex quo oriebatur inter eos
ira et invidia. Sed certe has inimicitias Christus solvit in carne
sua assumpta. Nam in eius nativitate statim pax hominibus annuntiata
est. Lc. II, v. 14. Vel in carne sua, scilicet immolata,
quia, ut dicitur infra V, 2: tradidit semetipsum pro nobis
oblationem et hostiam Deo. In quo quidem sacrificio impleta sunt
omnia illa sacrificia, et cessaverunt. Hebr. X, 14: una enim
oblatione consummavit in sempiternum sanctificatos. Quid autem sit
iste paries insinuat, dicens quod est lex mandatorum, quasi dicat:
solvens parietem, hoc est legem mandatorum, et cetera. Dicitur autem
lex vetus lex mandatorum, non quia aliae leges mandatis careant; nova
enim lex mandata habet. Io. XIII, 34: mandatum novum do
vobis. Sed propter duo: primo quidem propter magnum numerum
mandatorum legalium, intantum quod ab hominibus servari non possunt,
secundum illud Act. XV, 10: hoc est onus quod neque nos, neque
patres nostri portare potuimus. Iob XI, v. 6: quod multiplex sit
lex eius, et cetera. Vel dicitur mandatorum, id est, factorum.
Rom. III, 27: ubi est ergo gloriatio tua? Exclusa est. Per
quam legem? Factorum? Non, sed per legem fidei. Unde sicut
Baptismus Ioannis dicitur Baptismus aquae, quia tantum exterius
mundabat, interius autem non sanctificabat: ita et lex vetus dicitur
lex factorum, quia praecipiebat tantum quid facere deberent, sed non
conferebat gratiam, per quam ad legem implendam iuvarentur. Lex vero
nova dirigit in agendis, praecipiendo, et iuvat ad implendum, gratiam
conferendo. Evacuans dico, sicut imperfectum evacuatur per
perfectum, et umbra per veritatem. I Cor. XIII, 10: cum
autem venerit quod perfectum est, evacuabitur quod ex parte est,
scilicet imperfectio et umbra veteris legis, de qua Hebr. X, 1:
umbram enim habens lex futurorum bonorum, et cetera. Et hoc
decretis, id est, praeceptis novi testamenti, per quae excluditur
lex. Lev. XXVI, v. 10: comedetis vetustissima veterum, id
est, praecepta legis naturae simul cum nova lege; et, praeceptis eius
susceptis, vetera proiicietis, id est caeremonialia praecepta veteris
legis quantum ad eorum substantiam, ut dictum est. Finem vero
appropinquationis ostendit, dicens ut duos condat in se, et cetera.
Qui quidem finis est ut dicti duo populi efficiantur unus populus.
Quae autem uniuntur, oportet uniri in aliquo uno, et quia lex
dividebat, non poterant in lege uniri; Christus autem in lege
succedens, et fides eius (sicut veritas figurae) eos in semetipso
condidit. Io. XVII, 22: ut sint unum, sicut et nos unum
sumus. Matth. XVIII, 20: ubi enim sunt duo vel tres
congregati in nomine meo, ibi ego sum in medio eorum. Et hoc in uno
novo homine faciens pacem, id est in semetipso Christo, qui dicitur
novus homo propter novum modum suae conceptionis. Ier. XXXI,
22: creavit dominus novum super terram, foemina circumdabit virum.
Item propter novitatem gratiae quam contulit. Gal. ult.: in
Christo enim Iesu neque circumcisio aliquid valet, neque praeputium,
sed nova creatura. Infra IV, 23: renovamini spiritu mentis
vestrae, et induite novum hominem, qui, et cetera. Item propter
nova mandata quae attulit. Io. XIII, 34: mandatum novum do
vobis, ut diligatis invicem, et cetera. Et licet ista videatur esse
intentio apostoli, tamen in Glossa paries duplicatur: quia ex parte
Iudaeorum ponitur lex quasi obstaculum, ex parte vero gentium est
idololatria. Consequenter cum dicit ut reconciliet ambos, etc.,
ostendit qualiter Deo appropinquaverunt. Circa quod duo facit.
Primo manifestat eorum reconciliationem ad Deum; secundo ponit
manifestationem reconciliationis, ibi et veniens evangelizavit, et
cetera. Sciendum est quod dilectio proximi est via ad pacem Dei;
quia ut dicitur I Io. IV, 20: qui enim non diligit fratrem suum
quem videt, Deum quem non videt quomodo potest diligere? Et
Augustinus dicit quod nullus putet habere pacem cum Christo, si
discors fuerit cum Christiano. Primo ergo ponit pacem hominum invicem
factam per Christum, et exinde pacem hominum ad Deum. Propter quod
dicit ut reconciliet ambos, iam unitos, in uno corpore Ecclesiae,
scilicet in Christo. Rom. XII, 5: multi unum corpus sumus in
Christo. Reconciliet, inquam, Deo per fidem et charitatem. II
Cor. V, 19: Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi. Et
hoc fecit per crucem, interficiens inimicitias in semetipso, quia
Iudaeorum et gentilium, quae erant per legem, inimicitias
interfecit, implens figuras veteris testamenti; sed inimicitias quae
erant inter Deum et homines per peccatum interfecit in semetipso,
quando per mortem crucis delevit peccatum. Gal. I, v. 4: qui
dedit semetipsum pro peccatis nostris. Hebr. IX, 28: Christus
semel oblatus est ad multorum exhaurienda peccata. Dicit ergo:
interficiens inimicitias, id est peccata, in semetipso, in
immolatione corporis sui. Col. I, 20: pacificans per sanguinem
crucis eius, sive quae in caelis, sive quae in terris sunt. Rom.
V, 10: cum inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem
filii eius. Item Col. I, 19: in Christo complacuit omnem
plenitudinem habitare, et per eum reconciliare omnia in ipso. Quia
ergo Christus satisfecit sufficienter pro peccatis nostris, consequens
fuit ut soluto pretio fieret reconciliatio. Manifestationem vero huius
reconciliationis ponit, dicens: et veniens evangelizavit, et cetera.
Ponit autem primo pacis seu reconciliationis Annuntiationem; secundo
pacis causam et rationem, ibi: quoniam per ipsum habemus accessum et
cetera. Est ergo manifesta Dei reconciliatio ad hominem per
Christum, quia ipse Christus non solum reconciliavit nos Deo, et
interfecit inimicitias, sed etiam veniens, scilicet in carne,
evangelizavit, id est annuntiavit, pacem. Vel veniens post
resurrectionem, quando stetit in medio discipulorum, et dixit eis:
pax vobis, Lc. ult., Is. LXI, 1: ad annuntiandum mansuetis
misit me, et cetera. Et Is. LII, 7: quam pulchri pedes supra
montes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum,
praedicantis salutem, et cetera. Evangelizavit, inquam, non uni
populo tantum, sed vobis gentibus qui longe fuistis, quibus etsi non
in persona propria, tamen per apostolos suos annuntiavit pacem.
Matth. ult.: euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes, et
cetera. Is. XXXIII, 13: audite, qui longe estis, quae
fecerim, et cognoscite, et cetera. Et pacem his qui prope, supple
annuntiavit Christus in persona propria. Rom. XV, 8: dico enim
Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis propter veritatem
Dei, ad confirmandas promissiones patrum. Is. LIV, 15:
ecce, accola veniet qui non erat mecum, advena quondam tuus adiungetur
tibi. Causam autem pacis et formam ostendit dicens quoniam per ipsum
habemus accessum ambo, id est, duo populi, in uno spiritu, id est,
uniti unione spiritus sancti. Infra IV, 3: solliciti servare
unitatem spiritus, et cetera. I Cor. XII, 11: haec autem
omnia operatur unus atque idem spiritus, et cetera. Sic autem habemus
accessum ad patrem per Christum, quoniam Christus operatur per
spiritum sanctum. Rom. VIII, 9: si quis autem spiritum
Christi non habet, hic non est eius. Et ideo quidquid fit per
spiritum sanctum, etiam fit per Christum. Per hoc etiam quod dicit,
ad patrem, intelligendum est quod etiam pertinet ad totam Trinitatem,
quia propter essentiae unitatem in patre est filius et spiritus
sanctus, et in spiritu sancto est pater et filius. Ideo cum dicit ad
patrem, specialiter ostendit quod quidquid filius habet, a patre
habet, et ab eo etiam se habere recognoscit.
|
|