|
Ostenso supra quod ad spiritualia beneficia simul admissae sunt gentes
cum Iudaeis hic ostendit quod in illis beneficiis gentiles non sunt
minoris dignitatis quam sunt ipsi Iudaei, sed aeque plenarie ad
Christi beneficia sint admissi. Circa quod duo facit, quia primo
proponit intentum, secundo manifestat propositum per exemplum, ibi
superaedificati, et cetera. Circa primum duo facit. Primo excludit
id quod erat in statu praeterito a statu praesenti; secundo concludit
id quod competit praesenti statui, ibi sed estis cives, et cetera.
Quia ergo apostolus concludendo inducit hoc quod dicit ergo iam,
etc., considerandum est, quod similitudo sequitur ex praemissis:
primo quidem ex hoc quod ambo coniuncti, sunt Deo reconciliati;
secundo quod ambo habent accessum in uno spiritu ad patrem. Quia ergo
simul sunt configurati toti Trinitati: patri ad quem habent accessum,
filio per quem, spiritui sancto in quo uno accedunt, in nullo ergo
deficiunt a spiritualium bonorum participatione. Ad intellectum autem
litterae sciendum est, quod collegium fidelium quandoque in Scripturis
vocatur domus, secundum illud I Tim. III, 15: ut scias
quomodo in domo Dei oporteat te conversari, quae est Dei Ecclesia.
Quandoque autem vocatur civitas, secundum illud Ps. CXXI, 3:
Ierusalem quae aedificatur ut civitas. Civitas enim habet collegium
politicum: domus autem oeconomicum, inter quae quidem duplex
differentia invenitur. Nam qui sunt de collegio domus communicant sibi
in actibus privatis; qui vero sunt de collegio civitatis, communicant
sibi in actibus publicis. Item, qui sunt in collegio domus, reguntur
ab uno qui vocatur paterfamilias; sed qui sunt in collegio civitatis
reguntur a rege. Ita enim est paterfamilias in domo, sicut rex in
regno. Sic igitur collegium fidelium aliquid habet de civitate, et
aliquid de domo. Sed si consideretur rector collegii, pater est
Matth. VI, v. 9: pater noster, qui es in caelis, et cetera.
Hier. c. III, 19: patrem vocabis me, et post me ingredi non
cessabis; et sic collegium est domus. Si vero ipsos subditos
consideres, sic civitas est, quia communicabant sibi in actibus
praecipuis, scilicet fidei, spei et charitatis. Et hoc modo si
fideles considerentur in se, est collegium civitatis; si vero rector
collegii attendatur, est collegium domus. Et ideo apostolus duo verba
ponit hic, scilicet hospites et advenae. Hoc enim sunt hospites ad
domum, quod advenae ad civitatem. Hospes enim dicitur quasi extraneus
a domo. Eccli. XXIX, 31: vita nequam, hospitandi de domo in
domum. Advena vero est qui extraneus venit ad civitatem. Ac si dicat
apostolus: olim eratis extranei a collegio fidelium, sicut hospites a
domo, et advenae ad civitatem, quemadmodum et proselyti ad legem
veterem; sed nunc non est ita, quia iam non estis hospites, et
cetera. Is. LIV, 15: ecce accola veniet qui non erat mecum,
advena quondam tuus adiungetur tibi. Consequenter cum dicit sed estis
cives sanctorum, etc.; concludit quod convenit statui praesenti,
dicens sed estis cives sanctorum, etc., quasi dicat: quia collegium
fidelium dicitur civitas in comparatione ad subditos, et domus in
comparatione ad rectorem, collegium, ad quod vocati estis, est
civitas sanctorum et domus Dei. Ps. LXXXVI, v. 3: gloriosa
dicta sunt de te, civitas Dei. Unde Augustinus: duas civitates
faciunt duo amores. Nam amor Dei usque ad contemptum sui, scilicet
hominis amantis, facit civitatem Ierusalem caelestem, amor vero sui
usque ad contemptum Dei, facit civitatem Babylonis. Quilibet ergo
vel est civis sanctorum, si diligit Deum usque ad contemptum sui,
Prov. ult.: omnes domestici eius vestiti sunt duplicibus, si vero
diligit se usque ad contemptum Dei, est civis Babylonis.
Consequenter cum dicit superaedificati, etc., manifestat
propositum. Consuetum est in Scripturis quod in figura, quae
metonymia dicitur, continens ponatur pro contento, sicut quandoque
domus pro his qui sunt in domo: secundum hunc ergo modum loquitur
apostolus de his qui sunt in domo Dei, scilicet de fidelibus, sicut
de una domo, et comparat eos aedificio. Et circa hoc duo facit, quia
primo proponit intentum, secundo ostendit quod huius aedificii
participes facti sunt ipsi Ephesii, ibi in quo et vos coaedificamini,
et cetera. Circa primum duo facit. Primo proponit huius aedificii
fundamentum; secundo ipsius constructionem seu complementum, ibi in
quo omnis aedificatio constructa, et cetera. Fundamentum autem ponit
duplex: unum secundarium, et aliud principale. Secundarium quidem
fundamentum sunt apostoli et prophetae. Et quantum ad hoc dicit eos
non esse hospites, sed cives, qui iam pertinent ad aedificium
spirituale, utpote superaedificati supra fundamentum apostolorum et
prophetarum, id est, qui sunt apostoli et prophetae, id est, super
doctrinam eorum. Vel aliter: supra fundamentum apostolorum et
prophetarum, id est, supra Christum qui est fundamentum apostolorum
et prophetarum; quasi dicat: in eodem fundamento superaedificati estis
in quo apostoli et prophetae sunt aedificati, qui ex Iudaeis fuerunt.
Hae autem expositiones duae tantum quo ad verba differunt; sed prima
convenientior est, quia si alia convenientior esset, tunc pro nihilo
adiungeret ipso summo angulari lapide Christo Iesu, cum ipse Iesus
sit summum fundamentum. Secundum ergo primum modum magis consonat,
ita tamen quod praecipuus lapis et summum fundamentum sit Christus.
Quantum vero ad sententiam nihil differunt, quia idem est dicere
Christum esse fundamentum, et doctrinam apostolorum et prophetarum,
cum Christum tantum, non seipsos, praedicaverint; unde accipere
eorum doctrinam est accipere Christum crucifixum. I Cor. I,
23: nos autem praedicamus Christum crucifixum idest I Petr. I,
12: quibus revelatum est, quia non sibi ipsis, et cetera. Item I
Cor. II, 16: nos autem sensum Christi habemus. Notandum est
quod apostoli dicuntur fundamenta. Ps. LXXXVI, 1: fundamenta
eius in montibus sanctis. Is. LIV, 11: fundabo te in
sapphiris, id est, in caelestibus viris. Expresse autem dicuntur
fundamenta Apoc. XXI, 14: murus civitatis habens fundamenta
duodecim, et in ipsis nomina duodecim apostolorum. Qui intantum
dicuntur fundamenta, inquantum eorum doctrina Christum annuntiant.
Matth. XVI, 18: super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Dicit autem apostolorum et prophetarum, ut designet, quod utraque
doctrina est necessaria ad salutem. Matth. XIII, 52: Scriba
doctus in regno caelorum similis est homini patrifamilias, qui profert
de thesauro suo nova et vetera. Item ut ostendat concordiam inter
utramque, alterius ad alteram, dum idem est utriusque fundamentum.
Nam quod prophetae praedixerunt futurum, apostoli praedicaverunt
factum. Rom. I, 1 s.: Paulus servus Iesu Christi, vocatus
apostolus, segregatus in Evangelium Dei, quod ante promiserat per
prophetas suos. Principale vero fundamentum tantum est Christus
Iesus, et quantum ad hoc dicit ipso summo, et cetera. Ubi tria
dicit de eo, scilicet quod sit lapis, quod angularis, et quod
summus. Lapis quidem est propter fundamenti firmitatem. Unde dicitur
Matth. VII, 25, quod domus quae fundata erat supra petram,
firmiter aedificata erat, intantum quod nec pluvia, nec flumina, nec
venti potuerunt eam destruere. Non sic autem de domo fundata super
arenam. Dan. II, 45: lapis abscissus de monte sine manibus.
Angularis autem dicitur propter utriusque coniunctionem; nam ut in
angulo duo parietes uniuntur, sic in Christo populus Iudaeorum et
gentium uniti sunt. Ps.: lapidem quem reprobaverunt aedificantes,
hic factus est in caput anguli. Act. IV, 11 s.: hic est lapis
qui reprobatus est a vobis aedificantibus, qui factus est in caput
anguli, et non est in aliquo alio salus. Et hoc idem de se introducit
Matth. XXI, 42: numquid legistis in Scripturis: lapidem quem
reprobaverunt aedificantes, hic factus est in caput anguli, et
cetera. Summus autem dicitur propter dignitatis celsitudinem. Is.
XXVIII, 16: ecce ego mittam in fundamentis Sion lapidem
angularem, probatum, pretiosum, in fundamento fundatum. Sed non est
idem de fundamento in aedificio spirituali et in aedificio materiali.
Materiale namque aedificium fundamentum habet in terra, et ideo
oportet ut principalius fundamentum sit magis infimum. Spirituale vero
aedificium fundamentum habet in caelo, et ideo oportet quod fundamentum
quanto est principalius, tanto sit sublimius: ut sic imaginemur
civitatem quamdam descendentem de caelo, cuius fundamentum in caelo
existens, et aedificium demissum ad nos, videatur inferius; secundum
illud Apoc. XXI, v. 2: vidi civitatem sanctam Ierusalem
descendentem de caelo, et cetera. Consequenter cum dicit in quo omnis
aedificatio, etc., agit de constructione aedificii. In qualibet
autem aedificii constructione quatuor requiruntur. Primo aedificii
fundatio, secundo constructio, tertio augmentatio, quarto
consummatio: quae quidem breviter tangit. Primum, cum dicit in quo,
scilicet fundamento, qui Christus est principaliter, et doctrina
apostolorum et prophetarum secundario, quia, ut dicitur I Cor.
III, 11: fundamentum aliud nemo potest ponere praeter id, et
cetera. Secundo vero tangit secundum, cum dicit omnis aedificatio
constructa. Et quidem si intelligatur allegorice, designat ipsam
Ecclesiam, quae tunc construitur quando homines ad fidem
convertuntur. Si autem moraliter intelligatur, significat animam
sanctam, et tunc eiusmodi aedificatio construitur, quando bona opera
superaedificantur super Christum. Prov. XIV, 1: sapiens mulier
aedificat domum suam. I Cor. III, 10: unusquisque videat
quomodo superaedificet. In hoc ergo fundamento, scilicet Christo,
omnis aedificatio spiritualis construitur, Iudaeorum vel gentilium, a
Deo per auctoritatem. Ps. CXXVI, 1: nisi dominus
aedificaverit domum, et cetera. Hebr. III, v. 4: omnis namque
domus fabricatur ab aliquo, qui autem omnia creavit, Deus est. Sed
instrumentaliter construitur aedificium vel ab homine qui seipsum
aedificat, vel a praelatis. Tertium tangit cum dicit crescit in
templum, etc.; quod quidem fit quando multiplicantur qui salvi
fiunt. Act. VI, 7: verbum domini crescebat, et multiplicabatur
numerus discipulorum in Ierusalem valde. Crescit etiam quando homo
crescit in bonis operibus, et in gratia crescit quantum ad hoc, quod
fit templum sanctum. Templum enim a Deo inhabitatur, et ideo oportet
quod sit sanctum. Ps. XLV, 5: sanctificavit tabernaculum suum
altissimus. Et quia nos debemus inhabitari a Deo, ut Deus in nobis
habitet, ad hoc nos parare debemus, ut sancti simus. I Cor.
III, 16: nescitis quia templum Dei estis, et spiritus Dei
habitat in vobis; Apoc. c. XXI, 3: ecce tabernaculum Dei cum
hominibus, et habitabit cum eis. Sed numquid statim a principio, cum
charitatem habemus, templum Dei sumus? Respondeo. Dicendum est
quod sic. Et quanto magis proficimus, tanto magis Deus habitat in
nobis. Et ideo ad hoc aedificium, quarto, requiritur perfectio et
consummatio, quod ostendit, cum dicit in domino. Consequenter cum
dicit in quo et vos, etc., ostendit quomodo gentiles facti sunt
participes huius aedificii, dicens in quo, scilicet aedificio, non
solum superaedificantur Iudaei, sed etiam vos Ephesii
coaedificamini, id est ad similitudinem aliorum aedificamini. I
Petr. II, 4 s.: ad quem accedentes lapidem vivum, ab hominibus
quidem reprobatum, a Deo autem electum et honorificatum, et ipsi
tamquam lapides vivi superaedificamini domus spiritualis. Et ideo
subdit in habitaculum Dei, ut scilicet Deus in vobis inhabitet per
fidem. Infra III, 17: habitare Christum per fidem in cordibus
vestris. Hoc autem non potest fieri sine charitate, quia qui manet in
charitate, in Deo manet, etc., I Io. IV, 16. Charitas
autem datur nobis per spiritum sanctum. Rom. V, 5: charitas Dei
diffusa est in cordibus nostris per spiritum sanctum qui datus est
nobis. Ideo subdit in spiritu sancto.
|
|