|
Supra commemoravit apostolus multa Dei beneficia humano generi et
ipsis apostolis collata, hic commemorat specialia Dei beneficia sibi
tradita. Primo ergo proponit intentionem suam in generali; secundo
exponit per partes in speciali, ibi quoniam secundum revelationem, et
cetera. Circa primum duo facit. Primo ponit suam conditionem quantum
ad patientiam et tribulationes quas pertulit; secundo quantum ad dona
gratiae quae Deus sibi contulit, ibi si tamen audistis, et cetera.
Dicit ergo: dixi in quo et vos coaedificamini, etc., huius rei
gratia, id est ut aedificemini et convertamini ad Christum, ego
Paulus, qui tantus sum, quia apostolus Iesu Christi et magister
gentium in fide et veritate, nunc vinctus Romae. Nam hanc epistolam
de urbe scripsit, ubi in vinculis tenebatur. II Tim. II, 9:
laboro usque ad vincula quasi male operans. Infra IV, 1: obsecro
vos itaque ego Paulus vinctus in domino. Ex quo apparet eius
tribulatio et passio in squalore carceris. Sed quia poena non facit
martyrem sed causa, ideo addit suarum tribulationum causam. Duplex
est autem causa pro qua quis martyrii causam prosequitur. Una si
patiatur pro fide Christi, vel pro quacumque alia virtute. I Petr.
IV, 15: nemo vestrum patiatur quasi homicida, aut maledicus, aut
alienorum appetitor, si autem ut Christianus, non erubescat. Et
quantum ad hoc dicit vinctus Christi Iesu. Alia, si patiatur pro
Ecclesiae utilitate, et quantum ad hoc ait pro vobis gentibus, id est
tantum intendo conversionem vestram, et verbum salutis vobis praedico,
quod traditus sum carceri. II Cor. I, 6: tribulamur pro vestra
exhortatione et salute. Col. I, 24: nunc gaudeo in passionibus
pro vobis. Consequenter cum dicit si tamen audistis, etc., ponit
donum gratiae sibi commissum, quasi dicat: dico quod sum pro vobis
gentibus vinctus, si tamen audistis, id est intellexistis,
dispensationem gratiae, quae data est mihi pro vobis. Quod potest
intelligi dupliciter. Uno modo ut dispensatio accipiatur passive, et
sit sensus si tamen audistis dispensationem gratiae, etc., id est si
intellexistis quod mihi hoc donum, scilicet apostolatus in gentibus,
est dispensatum. Nam, ut dicitur infra IV, 7: unicuique data est
gratia secundum mensuram donationis Christi. Et infra: ipse dedit
quosdam quidem apostolos, quosdam autem prophetas, et cetera. Unde
mihi dispensatum est a domino Christo, id est venit in sortem, gratia
Dei haec ut in vobis fructum faciam. Col. I, 23: factus sum ego
minister, et cetera. Dico dispensationem Dei quae data est mihi in
vobis, id est eorum dispensatio tradita est mihi. Alio modo, ut
dispensatio accipiatur active, ut sit sensus si tamen audistis
dispensationem, etc., id est si intellexistis quod mihi datum sit,
ut dona gratiae dispensem per communicationem sacramentorum, et hoc in
vobis. I Cor. IV, 1: sic nos existimet homo ut ministros
Christi. Consequenter cum dicit quoniam secundum revelationem,
etc., manifestat conditionem suam per partes et in speciali. Circa
quod duo facit, quia primo ponit quod pertinet ad dignitatem officii,
scilicet dispensationem gratiae; secundo illud quod pertinet ad
experientiam patientiae, scilicet tribulationem, ibi quapropter peto
ne deficiatis, et cetera. Prima iterum in duas. Primo ostendit
gratiae dispensationem quantum ad diversorum mysteriorum cognitionem;
secundo quantum ad ipsorum executionem, ibi cuius factus sum minister,
et cetera. Prima iterum in duas. Primo ponit mysteriorum Christi
sibi datam cognitionem; secundo exponit quod sit istud mysterium, ibi
esse gentes cohaeredes, et cetera. Circa cognitionem suam tria
facit. Primo quod sit certa, secundo quod sit plena, tertio quod sit
excellens. Certa quidem est, quia non est per humanam industriam,
nec per humanam intentionem, quae falli potest, Sap. IX, 14:
cogitationes enim mortalium timidae, et incertae providentiae nostrae,
sed per legem divinam quae certissima est. Et ideo dicit quoniam
secundum revelationem, et cetera. Gal. I, v. 12: neque enim
ego ab homine accepi illud, neque didici; sed per revelationem Iesu
Christi. II Cor. III, 18: nos vero revelata facie gloriam
domini speculantes, et cetera. Item plena est, quia perfecte
revelatum est mihi, et committo vestro iudicio, quia ego in verbis
paucis hoc expressi, in quibus cognoscere potestis quod perfectam
cognitionem habeam de mysteriis fidei. Et quantum ad hoc dicit sicut
scripsi in brevi, id est in paucis verbis, ita aperte, quod eo modo
hoc potestis legentes intelligere. Cant. IV, 11: favus
distillans labia tua, et cetera. Labium quidem breve quid est. Et
sic labia doctoris sunt favus distillans, quando brevibus et paucis
verbis multa et magna insinuat. Sed attende, ut dicit Augustinus,
quod debet intendere hoc doctor, quod scilicet intelligatur. Et
quamdiu ad hoc laborat, verba sua non sunt superflua, sed si postquam
intelligitur, eis immoratur, superflua sunt eius verba. Dicit autem
prudentiam meam, secundum illud Prov. IX, 10: scientia
sanctorum prudentia. Quae quidem non est mundana sed divina et
caelestis, propter quod dicit in mysterio Christi. Est etiam
excellens, quia solis apostolis est revelata; unde subdit quod aliis
generationibus non est agnitum. Licet enim mysteria Christi prophetis
et patriarchis fuerint revelata, non tamen ita clare sicut apostolis.
Nam prophetis et patriarchis fuerunt revelata in quadam generalitate;
sed apostolis manifestata sunt quantum ad singulares et determinatas
circumstantias. Hoc autem quod dicit quod aliis generationibus,
etc., potest dupliciter exponi. Uno modo ut per generationes tempora
generationum accipiantur, iuxta illud Ps. CXLIV, v. 13:
dominatio tua in omni generatione, et generatione. Et tunc est
sensus, quod aliis generationibus, id est temporibus, non est agnitum
filiis hominum, id est rationalibus creaturis, scilicet nec
hominibus, nec Angelis. Matth. XI, 25: abscondisti haec a
sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Sicut nunc
revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in spiritu, ipsis
scilicet in eo spiritu novi testamenti interpretantibus Scripturas, et
explanantibus legem. Lc. c. VIII, 9: vobis datum est nosse
mysterium regni Dei, caeteris autem, et cetera. Lc. X, 23:
beati oculi qui vident quae vos videtis, et infra XXIV: dico autem
vobis, quod multi reges et prophetae voluerunt videre quae vos
videtis, et non viderunt, et cetera. Alio modo potest exponi ut per
generationes accipiantur homines generati, secundum illud Matth.
XXIII, 36: venient haec omnia super generationem istam, et
cetera. Et tunc est sensus quod aliis generationibus, id est
hominibus in praecedentibus generationibus generatis, non est
cognitum, etc., sicut prius. Unde Is. LIII, 1: quis
credidit auditui nostro, et brachium domini cui revelatum est? Sed
hoc quidem sacramentum fidei revelatum est aliquibus patribus veteris
testamenti, secundum illud Io. VIII, 56: Abraham pater
vester exultavit ut videret diem meum; vidit, et gavisus est. Et
etiam prophetis, secundum illud Ioel II, 28: post haec effundam
de spiritu meo super omnem carnem, et prophetabunt filii vestri et
filiae vestrae. Sed eis quidem revelatum est in quadam generalitate,
apostolis vero clare et perfecte. Et hoc propter tria. Primo quia
ipsi apostoli habuerunt revelationem immediate a filio Dei, secundum
illud Io. I, 18: unigenitus filius qui est in sinu patris, ipse
enarravit. Prophetae vero et patres veteris testamenti, ipsi edocti
sunt per Angelos, vel per aliquas similitudines. Unde dicitur Is.
VI, 6: volavit ad me unus de Seraphim, et in manu eius calculus,
quem, et cetera. Et ideo ipsi apostoli clarius acceperunt.
Secundo, quia non in figuris et in aenigmatibus, sicut prophetae,
viderunt, sed revelata facie gloriam domini speculantes. Lc. X,
23: beati oculi qui vident quae vos videtis. Tertio, quia apostoli
constituti fuerunt executores et dispensatores huius sacramenti, et
ideo oportebat quod melius ipsi essent instructi quam alii. Io.
IV, 38: alii laboraverunt, et vos in labores eorum introistis.
Consequenter cum dicit esse gentes, etc., manifestat quid sit illud
sacramentum. Circa quod sciendum est quod Iudaei triplicem
praerogativam habebant respectu gentilium, scilicet promissionis
haereditatis. Rom. c. IV, 13: non enim per legem promissio
Abrahae, aut semini eius, ut haeres esset mundi, sed per iustitiam
fidei. Ps. XV, 5: dominus pars haereditatis meae, et cetera.
Item per specialem a gentibus aliis distinctionem et electionem.
Deut. VII, 6: te elegit dominus Deus tuus, ut sis ei populus
peculiaris de cunctis populis qui sunt super terram. Unde Ps.
XCIX, 3: nos autem populus eius et oves pascuae eius. Cant.
VI, 8: una est columba mea, perfecta mea, et cetera. Item per
Christi promissionem. Gen. XII, 3: in te benedicentur
universae cognationes terrae. Haec autem tria gentes non habebant.
Supra II, 12: qui eratis illo tempore sine Christo, alienati a
conversatione Israel. Sed ad haec tria recepti sunt per fidem.
Primo quidem, quantum ad participationem haereditatis, et, quantum
ad hoc, dicit cohaeredes, scilicet ipsis Iudaeis in haereditate
caelesti. Matth. VIII, 11: multi ab oriente et occidente
venient, et recumbent cum Abraham, Isaac et Iacob in regno
caelorum, et cetera. Secundo ad speciale collegium fidelium, et,
quantum ad hoc, dicit et concorporales, id est in unum corpus. Io.
X, 16: alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili, id est
gentes, et illas oportet me adducere, et vocem meam audient, et fiet
unum ovile et unus pastor. Tertio, ad participationem gratiae
repromissae, et quantum ad hoc dicit et comparticipes, scilicet
promissionum quae factae sunt Abrahae. Rom. XV, 8: dico autem
Christum fuisse ministrum circumcisionis propter veritatem Dei ad
confirmandas promissiones patrum, gentes autem super misericordia
honorare Deum. Et haec omnia consecutae sunt gentes non per Moysem,
sed in Christo. Io. I, 17: lex per Moysem data est, gratia et
veritas per Iesum Christum facta est. II Petr. I, 4: per quem
maxima et pretiosa nobis promissa donavit, et cetera. Item, nec per
impletionem legis, quia hoc est iugum quod neque patres nostri, neque
nos portare potuimus, ut dicitur Act. XV, 10, sed per
Evangelium, per quod omnes salvantur. Rom. I, 16: non enim
erubesco Evangelium, virtus enim Dei est in salutem omni credenti.
I Cor. XV, 1: notum vobis facio Evangelium quod praedicavi
vobis, quod et accepistis, in quo et statis, per quod et salvamini.
|
|