|
Postquam ostendit apostolus esse sibi gratiam dispensatam quantum ad
mysteriorum divinorum cognitionem, hic ostendit hoc idem quantum ad
ipsorum mysteriorum executionem. Et circa hoc duo facit. Primo
commemorat auxilium gratiae praestitum sibi ad exequendum; secundo,
ostendit sibi commissum officium ministerii, ibi mihi omnium sanctorum
minimo, et cetera. Prima in duas. Primo tangit ministeriorum
divinorum executionem; secundo ostendit auxilium sibi datum ad
exequendum, ibi secundum donum gratiae, et cetera. Executio autem
divinorum sibi commissa est per modum ministerii, et quantum ad hoc
dicit: dico quod hoc ministerium est mihi commissum, scilicet gentes
esse cohaeredes per Evangelium, per quod gentes participes fiunt
promissionis Dei in Christo Iesu, cuius ego Paulus factus sum
minister, etc.; quasi dicat: non ego impleo vel exequor ut a me vel
ut meum, sed sicut ministerium quod Dei est. Act. IX, 15: vas
electionis est mihi iste, et cetera. Unde apostolus I Cor. IV,
1: sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores
mysteriorum Dei. Deinde cum dicit secundum donum gratiae, etc.,
tangit auxilium sibi praestitum ad ministeriorum executionem.
Huiusmodi autem auxilium duplex fuit. Unum quidem ipsa facultas
exequendi, aliud ipsa operatio, sive actualitas. Facultatem autem
dat Deus infundendo virtutem et gratiam, per quas efficitur homo
potens et aptus ad operandum; sed ipsam operationem confert inquantum
operatur in nobis interius movendo et instigando ad bonum. Et ideo hoc
accipiens apostolus a Deo, dicit quantum ad primum: dico quod factus
sum minister, sed certe non meis meritis, nec virtute propria, sed
secundum donum gratiae Dei quae data est mihi, quia scilicet idoneus
efficior ad executionem divinorum mysteriorum, qui fui prius
persecutor. I Cor. XV. 10: plus omnibus laboravi, non ego,
sed gratia Dei mecum. Quantum ad secundum dicit secundum
operationem, quam Deus efficit, inquantum virtus eius operatur in
nobis et velle et perficere pro bona voluntate. Potest autem hoc
aliter exponi secundum Glossam, ut quod dictum est modo referatur ad
praecedentia, scilicet dicatur quod esse gentes cohaeredes et
concorporales, et comparticipes promissionis eius, scilicet Dei
patris, hoc quidem donum dedit Deus gentibus in Christo, id est per
Christum, et hoc secundum operationem virtutis eius, id est per hoc
quod potenter operatus est, suscitando Christum a morte.
Consequenter cum dicit mihi enim sanctorum minimo, etc., ostendit
officium commissum, cuius quidem commissionis gratia commendatur ex
tribus. Primo quidem ex personae suae conditione; secundo ex
commissorum magnitudine, ibi evangelizare investigabiles, etc.;
tertio ex fructus utilitate, ibi ut innotescat, et cetera. Commendat
igitur officium sibi commissum ex personae conditione. Si enim rex
aliquis, aliquod quidem magnum officium alicui magno principi et
excellenti committeret, non multum ei magnam gratiam faceret, quantum
ad hunc magnum, si poneret in magno officio; sed si magnum et
arduissimum officium alicui parvo committat, multum eum magnificat, et
magnam gratiam facit ei, et tanto magis quanto officii excellentia
excedit ipsum. Secundum ergo hunc modum Paulus gratiam sibi commissi
officii commendat, dicens mihi enim omnium sanctorum minimo data est
gratia haec. Et vocat se minimum, non ex potestate sibi commissa,
sed ex consideratione status praeteriti. I Cor. XV, 9: ego sum
minimus apostolorum, qui non sum dignus vocari apostolus, quoniam
persecutus sum Ecclesiam Dei. Is. LX, 22: minimus erit in
mille, et parvulus in gentem fortissimam. Et hoc in gentibus, id est
inter gentes, Gal. II, 8-9: qui enim operatus est Petro in
apostolatum circumcisionis, operatus est et mihi inter gentes. Et cum
cognovissent gratiam Dei, quae data est mihi inter gentes, et
cetera. Secundo commendatur huiusmodi commissionis gratia ex officii
magnitudine, quod est revelare et manifestare secreta Dei, quae sunt
magna et occulta, puta, de magnitudine Christi et de salute fidelium
facta per eum. De his autem duobus est totum Evangelium. Quantum ad
primum dicit evangelizare, etc., quasi dicat: haec gratia data est
mihi ut annuntiem bonum. I Cor. I, 17: non misit me Christus
baptizare, sed evangelizare. Et ibidem IX, 16: vae enim mihi si
non evangelizavero. Et bonum hoc, scilicet investigabiles Christi
divitias, quae sunt verae divitiae. Supra c. II, 4: Deus autem
qui dives est in misericordia, et cetera. Rom. II, 4: an
divitias bonitatis eius, et patientiae, et longanimitatis contemnis?
et cetera. Rom. X, 12: dives in omnes qui invocant illum.
Quasi dicat: divitiae istae vere investigabiles sunt, quia tanta est
misericordia eius, quod intelligi vel investigari non possit. Is.
XXXIII, 6: divitiae salutis sapientia, et scientia, timor
domini ipse thesaurus eius, scilicet Christi, quia in Christo
abundantissime fuit timor domini. Is. XI, 3: replebit eum
spiritus timoris domini. In Christo enim sunt omnes thesauri
sapientiae et scientiae absconditi Col. II, 3, et haec sunt
investigabiles, quia perfecte sapientia et scientia Christi
investigari non possunt. Iob XI, 7: reperies forsan vestigia
Dei, et usque ad perfecte omnipotentem? Quasi dicat: non. Nam per
creaturas, in quibus relucet vestigium creatoris, perveniri non potest
ad perfectam eius cognitionem. Huiusmodi autem divitias stupens
admiratur apostolus, dicens, Rom. XI, 33, o altitudo
divitiarum sapientiae et scientiae Dei, quam, et cetera. Eccli.
I, 3: sapientiam Dei praecedentem omnia quis investigabit?
Quantum ad secundum, id est ad manifestandam salutem fidelibus ex
Christo provenientem, dicit et illuminare omnes, non solum Iudaeos,
sed etiam gentiles per praedicationem et miracula. Eccli. XXIV,
45: illuminabo omnes sperantes in domino. Act. c. IX, 15:
vas electionis est, et cetera. Matth. V, v. 14: vos estis lux
mundi. Illuminare, inquam, quantum in me est omnes, scilicet
credere volentes. I Tim. II, 4: qui omnes homines vult salvos
fieri, et ad agnitionem veritatis venire. Ad hoc scilicet ut
intelligant quae sit dispensatio sacramenti, quia nihil valent ista
nisi dispensentur; quasi dicat: de hoc illuminabo, scilicet quam
mirabilis et ex quanta dilectione sit facta adimpletio arcanae
redemptionis. Huiusmodi autem divitiae investigabiles, per Christum
vobis dispensatae sunt. Sed quia dici posset: istud quod dicis, etsi
sit magnum, omnes tamen hoc sciunt; ideo ad hoc respondet apostolus
dicens, quod non, quia absconditi a saeculis. Ubi sciendum est quod
omnia quae sunt in effectu, latent virtute in suis causis, sicut in
virtute solis continentur omnia quae sunt in generabilibus et
corruptibilibus. Sed tamen ibi quaedam sunt abscondita, quaedam
manifesta. Nam calor est manifeste in igne; aliquorum vero ratio,
quae occulto modo producit, latet in eo. Deus autem est omnium rerum
causa efficiens, sed producit quaedam, quorum ratio potest esse
manifesta, illa scilicet quae mediantibus causis secundis producit.
Aliqua vero sunt in eo abscondita, illa scilicet quae immediate per
seipsum producit. Et quia sacramentum humanae redemptionis per seipsum
operatus est Deus, ideo in eo solo hoc sacramentum est absconditum.
Et hoc est quod dicit absconditi a saeculis in Deo, id est in sola
notitia Dei. Investigare autem secreta primae causae maximum est. I
Cor. II, 6: sapientiam loquimur inter perfectos: sapientiam vero
non huius saeculi, neque principum huius saeculi, qui destruuntur,
sed loquimur Dei sapientiam in mysterio, quae abscondita est, quam
praedestinavit Deus ante saecula. Qui, inquam, omnia creavit.
|
|