|
Posita dignitate officii ex magnitudine commissorum, hic commendat
apostolus officii dignitatem ex utilitate effectus, quae quidem est
revelatio magnarum rerum magnis personis. Sunt autem circa hoc tria
consideranda. Primo quidem quibus sit revelatum, et quantum ad hoc
dicit ut innotescat principatibus, etc.; secundo per quem reveletur,
quia per Ecclesiam; tertio quid reveletur, quia multiformis sapientia
Dei. Ad cuius quidem sapientiae descriptionem quatuor tangit
apostolus. Primo eius multiplicitatem, ibi multiformis sapientia
Dei; secundo modum multiplicitatis, ibi praefinitionem saeculorum;
tertio multiplicitatis auctoritatem; unde subdit quam fecit in Christo
Iesu domino nostro; quarto auctoritatis effectum, ibi in quo habemus
fiduciam et accessum. Est ergo sapientia, quae revelatur,
multiformis, et haec quidem multiformitas tangitur Iob XI, 5:
utinam Deus loqueretur tecum et aperiret labia sua tibi, ut ostenderet
tibi secreta sapientiae, et quam multiplex sit lex eius, et cetera.
Sap. VII, 22: est enim in illa, scilicet sapientia divina,
spiritus intelligentiae, sanctus, unicus et multiplex, et cetera.
Multiplex scilicet in effectibus; unicus, scilicet in essentia.
Modus autem multiplicitatis revelatae scientiae est secundum
praefinitionem saeculorum, id est distinctionem et determinationem
diversorum temporum. Deus enim ordinat alia esse in uno tempore, alia
in alio, et secundum hoc huiusmodi sapientia multiformis dicitur
secundum praefinitionem saeculorum, quia diversa tempora diversis ornat
effectibus. Auctor autem huius multiplicitatis est Christus; unde
dicit quam fecit Deus in Christo Iesu domino nostro, id est per
Christum. Ipse enim mutat tempora et statum eorum. Hebr. I, 1:
multifarie multisque modis, etc., per quem fecit et saecula. Potest
autem hoc quod dicit quam fecit, etc., referri vel ad aeternam
praedestinationem: nam ipsam fecit pater in filio suo. Supra I,
4: elegit nos in ipso ante mundi constitutionem, ut essemus sancti.
Ipse enim filius est sapientia patris, nihil autem diffinit, vel
praeordinat aliquid, nisi per sapientiam. Vel potest referri ad
praedestinationis aeternae completionem, quam Deus pater per filium
consummavit. I Cor. X, 11: in quos fines saeculorum
devenerunt, supple sumus. Effectus autem auctoris est magnitudo
fructus, qui nobis a Christo provenit, quod ponitur, cum dicit in
quo habemus fiduciam, et cetera. Circa quod duo facit. Primo ponit
bona quae recipimus; secundo appropriatum per quod recipimus, ibi per
fidem eius. Bona autem quae recipimus, sunt duo: unum quod pertinet
ad spem obtinendi, et quantum ad hoc dicit in quo, scilicet Christo,
habemus fiduciam, scilicet veniendi ad caelum et aeternam
haereditatem. Io. XVI, 33: confidite, ego vici mundum. II
Cor. III, 4: fiduciam talem habemus per Christum ad Deum.
Aliud bonum pertinet ad obtinendi facultatem, et quantum ad hoc dicit
et accessum in confidentia, scilicet habemus. Hebr. IV, v.
16: adeamus cum fiducia ad thronum gloriae eius. Ier. III,
19: patrem vocabis me, et post me ingredi non cessabis. Rom. V,
2: per quem accessum habemus per fidem in gratia ista, in qua
stamus, et gloriamur in spe gloriae filiorum Dei. Per quid autem
haec dentur nobis, subdit, dicens per fidem eius, scilicet Christi.
Rom. V, 1: iustificati ex fide pacem habemus ad Deum per dominum
nostrum Iesum Christum. Ut ergo breviter comprehendamus, dico quod
revelata est sapientia Dei multiformis varietatis, secundum
distinctionem et praefinitionem saeculorum, quae dedit nobis fiduciam
et accessum ad patrem per fidem eius. Quibus autem revelata sit ista
multiformis sapientia Dei ostendit, et tunc sumitur ista littera
superius dimissa, ut innotescat principatibus et potestatibus, ex qua
apparet magnitudo. Et quia etiam in terris sunt principes et
potestates, addit in caelestibus, id est in caelo, ubi nos erimus.
Notandum est autem hic, quod principatus et potestates sunt duo
ordines, qui ex ipsorum nomine praeeminentiam in operando designant.
Potestatis ordo ordinatur ad reprimendum impedimenta salutis, sed ordo
principatuum praeest et iniungit ad bene exequendum. Quod autem ad
ordinem principatus pertineat regulare, patet per illud Ps.
LXVII, 26: praevenerunt principes coniuncti psallentibus, et
cetera. Item: principes Iuda duces eorum, et cetera. Quod autem
ad potestates pertineat reprimere, patet Rom. XIII, 3 s.: vis
autem non timere potestatem? Bonum fac, et habebis laudem ex illa;
Dei enim minister est tibi in bonum; si autem malefeceris, time.
Non enim sine causa gladium portat, et cetera. Magni ergo sunt
quibus innotescit: quia sanctis Angelis, per quos diriguntur, et
defenduntur sancti. Per quid autem eis innotescat multiformis
sapientia Dei subdit, dicens per Ecclesiam, quod quidem habet magnam
difficultatem. Nam Glossa habet, id est per apostolos in Ecclesia
praedicantes. Unus quidem intellectus esse potest, quod scilicet
Angeli didicerunt ab apostolis, et hoc videtur quamdam rationem
habere. Videmus enim quod in caelo inter Angelos superiores, qui
immediate a Deo illuminantur, illuminant et docent inferiores
Angelos, qui non immediate illuminantur a Deo. Non videtur ergo
irrationabile dici quod doceant Angelos apostoli, qui immediate a Deo
sunt edocti, secundum illud Io. I, 18: unigenitus filius qui est
in sinu patris, ipse enarravit. Sed hoc quidem satis sufficienter
dici posset, nisi aliud occurreret. Cum enim in Christo sint duae
naturae, divina scilicet et humana, edocti quidem sunt apostoli a
Christo immediate quantum ad humanam naturam, Angeli autem immediate
naturam divinam vident, etiam inferiores, alias non essent beati, cum
in sola visione divinae essentiae rationalis creaturae beatitudo
consistat. Non est ergo conveniens, nec ratio aliqua, ut dicamus
sanctos qui sunt in patria doceri a quantumcumque perfectis viatoribus.
Nam licet inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista,
tamen qui minor est in regno caelorum maior est illo, ut dicitur Lc.
VII, 28. Dicere autem quod Daemones doceantur ab hominibus,
hoc absque praeiudicio credibile est. Sed quod beati qui immediate
verbum conspiciunt, quod est speculum sine macula, in quo relucent
omnia, a viatoribus doceantur, dici non debet, nec conveniens
videtur. Dicendum est ergo, quod innotuit Angelis per Ecclesiam,
id est per apostolos praedicantes, ut dicit Glossa, non quod Angeli
hoc didicerint ab eis, sed in eis. Nam, sicut dicit Augustinus
super Genesim ad litteram, Deus antequam creaturas crearet, ante,
dico, ordine naturae, non ordine temporis, cum secundum tempus simul
omnia creata sint, rationes rerum naturalium indidit mentibus
Angelorum, quo fit ut Angeli dupliciter res naturales cognoscerent,
quia cognoverunt eas in verbo, et haec cognitio dicitur matutina.
Item, cognoverunt eas in naturis propriis, et haec dicitur cognitio
vespertina. Ulterius notandum est, quod sunt quaedam rationes
mysteriorum gratiae totam creaturam excedentes, et huiusmodi rationes
non sunt inditae mentibus Angelorum, sed in solo Deo sunt occultae.
Et ideo Angeli non cognoscunt eas in seipsis, nec etiam in Deo, sed
cognoscunt eas secundum quod in effectibus explicantur. Cum igitur
rationes pertinentes ad multiformem sapientiam Dei, sint huiusmodi,
scilicet in solo Deo absconditae, et postmodum in istis forinsecis
effectibus explicatae, manifestum est, quod Angeli eas, nec in
seipsis, nec in ipso verbo, nec etiam ab apostolis, nec a viatoribus
aliis cognoverunt; sed in ipsis apostolis explicatas, prius in mente
divina latentes, cognoverunt. Sicut domus quae est in mente
artificis, vel conceptu de domo facienda, nullus scire potest quamdiu
latet in mente, nisi solum ille qui solus illabitur animabus, scilicet
Deus; sed postquam conceptus est iam in effectu extrinseco
explicatus, quia domus iam facta est; sic aliquis de domo iam facta,
quae prius latebat in mente artificis, edocetur, non autem edocetur
per domum, sed in domo. Unde iam restat ut aliter exponatur hoc quod
dicit ut innotescat principatibus, etc., ut illa coniunctio ut
accipiatur non causaliter, sed quodammodo consecutive, et legatur
sic: illuminare quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis
in Deo, qui omnia creavit, ita tamen absconditi, ut innotescat
principatibus, etc., id est, istud sacramentum ita fuit absconditum
in Deo, quod inde innotuit principatibus et potestatibus non ab
aeterno, sed a saeculo, quia omnis creatura principium habet; et
hoc, non per Ecclesiam terrenam, sed caelestem, quia ibi est vera
Ecclesia, quae est mater nostra et ad quam tendimus et a qua nostra
Ecclesia militans est exemplata. Et sic ly per, designat ordinem
naturae tantum, ut dicatur per Ecclesiam caelestem, id est, de uno
in aliud, sicut dicitur: illud factum est notum per totum regnum vel
civitatem, quia nova currunt ab uno in alium, secundum quod verba
currunt; sicut dicitur Act. c. IX, 42 de suscitatione Thabitae
beghinae sancti Petri: notum autem factum est per universam Ioppen,
et crediderunt multi, et cetera. Magister tamen, aliter recitat
lecturam Augustini, hoc modo illuminare quae sit dispensatio, etc.,
et hoc per Ecclesiam, id est, omnes qui sunt in Ecclesia terrena,
sed hoc non est secundum intentionem Augustini. Hic posset quaeri,
utrum Angeli a principio mundi cognoverint mysterium incarnationis.
Respondet Magister dicens, quod Angelis maioribus notum fuit, sed
non minoribus. Unde ipsi, scilicet Angeli minores, interrogant,
Is. LXIII, 1: quis est iste qui venit de Edom tinctis
vestibus de Bosra? Sed opinio haec est contra beatum Dionysium.
Dionysius enim duas interrogationes Angelorum de Christo factas ex
sacra Scriptura accipit. Unam ex Ps. XXIII, 8: quis est
iste rex gloriae? Item accipit aliam ex Is. LXIII, v. 1:
quis est iste, qui venit de Edom? et cetera. Prima autem
interrogatio, secundum eum, est inferiorum Angelorum, secunda
supremorum; quod patet, quia primae non Deus respondet, sed alius,
unde dicit: dominus virtutum ipse est rex gloriae. Secundae vero
respondet ipse Deus immediate, unde dicit: ego qui loquor iustitiam,
et propugnator sum ad salvandum. Vult ergo Dionysius, quod utrique
aliquid ignoraverunt et aliquid sciverunt: quia a principio omnes
sciverunt mysterium incarnationis in generali, sed rationes in speciali
didicerunt tempore procedente seu processu temporis, secundum quod in
effectibus extrinsecis explicabantur.
|
|