|
Postquam egit apostolus de dignitate officii, quod pertinet ad suam
conditionem, hic consequenter agit de his quae pertinent ad suam
afflictionem, scilicet de passionibus suis. Circa quod duo facit.
Primo exhortatur eos ne pro suis tribulationibus conturbentur sed
habeant patientiam; secundo, quia ad hoc quod homo non conturbetur
necessarium est divinum auxilium, praemittit orationem, ut impleant
hoc per divinam gratiam, ibi huius rei gratia, et cetera. Dicit ergo
primo: ex magnitudine officii mei et firmitate eius, quam habeo per
fidem Christi, accidit quod tribulationes patior; nec me conturbant,
nec a Christo avellere possunt. Rom. VIII, 35: quis nos
separabit a charitate Christi? Tribulatio? etc.; quasi dicat:
nihil. Propter quod induco vos et peto, ne deficiatis in
tribulationibus meis, ne scilicet occasione tribulationum mearum
deficiatis omnino a fide et ab operibus bonis. Hebr. XII, 3:
non fatigemini animis vestris deficientes. Dico autem quod vos non
debetis deficere, quia sunt pro vobis, id est, pro utilitate vestra.
II Cor. I, 6: sive tribulamur pro vestra exhortatione et
salute, sive consolamur pro vestra consolatione, sive exhortamur pro
vestra exhortatione et salute, quae operatur tolerantiam passionum
earumdem, quas et nos patimur, ut spes nostra firma sit pro vobis,
scientes quoniam sicut socii passionum estis, sic eritis et
consolationum. Vel dicit pro vobis, id est pro vestra probatione.
Sap. III, v. 6: tamquam aurum in fornace probavit electos
dominus, et cetera. Quae est gloria vestra, etc., scilicet si non
deficiatis, sed stetis fortes in tribulationibus. Nam qui
perseveraverit usque in finem, et cetera. Alio modo: quae est gloria
vestra, id est tolerantia passionum nostrarum, est pro vobis ad
gloriam, in hoc quod Deus exposuit apostolos suos et prophetas
tribulationibus et passionibus propter salutem vestram. Os. c.
VI, 5: propterea dolavi in prophetis, et occidi eos, et cetera.
II Cor. I, 14: gloria vestra sumus, sicut vos nostra, et
cetera. Consequenter cum dicit huius rei gratia, etc., implorat eis
auxilium per orationem, ut per exhortationem suam proficiant. Et
primo orationem praemittit; secundo quasi securus de exauditione,
gratias agit, ibi ei autem qui potens est, et cetera. Item, prima
in tres, quia primo proponit orationis obiectum; secundo orationis
intentum, ibi ut det vobis secundum divitias, etc.; tertio orationis
fructum, ibi ut possitis comprehendere, et cetera. Oratio autem
redditur exaudibilis per humilitatem. Ps. ci, 18: respexit in
orationem humilium, et cetera. Eccli. XXXV, 21: oratio
humiliantis se, nubes penetrabit, et cetera. Et ideo statim
orationem suam ab humilitate incipit, dicens huius rei gratia,
scilicet ne deficiatis a fide, flecto genua mea ad patrem, etc.,
quod est signum humilitatis propter duo. Primo quia qui genua
flectit, quodam modo parvificat se, et subiicit se ei, cui genua
flectit: unde per huiusmodi ostenditur recognitio propriae fragilitatis
et parvitatis. Secundo quia in genu est fortitudo corporis. Quando
ergo quis genua flectit, protestatur debilitatem suae virtutis. Et
inde est, quod exteriora signa corporalia exhibentur Deo ad
conversionem, et exercitium spirituale animae interioris. In oratione
Manasses: flecto genua cordis mei, et cetera. Is. XLV, 23:
mihi curvabitur omne genu, et cetera. Deinde describit orationis
obiectum, quod est Deus, et describit eum ex duobus: primo ex
affinitate, secundo ex auctoritate. Ex affinitate enim erigimur ad
orandum cum fiducia. Et quantum ad hoc dicit ad patrem domini nostri
Iesu Christi, scilicet cuius nos filii sumus. Iac. I, 17:
omne datum optimum, et cetera. Is. LXIII, 16: tu enim,
domine, pater noster, et cetera. Ex auctoritate autem confirmatur
obtinendi quod petimus fiducia, quia ipse est ex quo omnis paternitas
in caelo et in terra nominatur. Hic posset quaeri utrum in caelo sit
paternitas. Posset dici breviter, quod in caelo, id est in Deo vel
in divinis, est paternitas, quae est principium omnis paternitatis.
Sed de hac non quaeritur ad praesens, quia cuilibet fideli nota est.
Sed quaeritur utrum in caelis, id est utrum in Angelis sit aliqua
paternitas. Ad hoc dico quod paternitas est tantum in viventibus et
cognoscentibus. Est autem duplex vita. Una secundum actum, alia
secundum potentiam. Vita quidem secundum potentiam, est habere opera
vitae in potentia. Unde dormiens quantum ad actus exteriores, dicitur
vivere in potentia. Vivere autem secundum actum est, quando exercet
quis opera vitae in actu. Sic autem non solum qui dat potentiam
vitae, pater est eius cui dat; sed qui dat actum vitae, ille etiam
pater dici potest. Quicumque ergo inducit aliquem ad aliquem actum
vitae, puta ad bene operandum, intelligendum, volendum, amandum,
pater eius dici potest. I Cor. IV, 15: nam si decem millia
paedagogorum habeatis in Christo, sed non multos patres, et cetera.
Cum ergo inter Angelos unus alterum illuminet, perficiat et purget,
et isti sint actus hierarchici, manifestum est quod unus Angelus est
pater alterius, sicut magister est pater discipuli. Utrum autem
paternitas, quae est in caelis et in terra, derivetur a paternitate,
quae est in divinis, dubitatur. Et videtur quod non; quia nomina sic
imponimus secundum quod res nominatas cognoscimus; quidquid autem
cognoscimus, est per creaturas, ergo nomina imposita a nobis rebus
ipsis, plus et prius conveniunt creaturis quam ipsi Deo. Respondeo
et dico quod nomen alicuius rei nominatae a nobis dupliciter potest
accipi, quia vel est expressivum, aut significativum conceptus
intellectus, quia voces sunt notae, vel signa passionum, vel
conceptuum qui sunt in anima, et sic nomen prius est in creaturis,
quam in Deo. Aut inquantum est manifestativum quidditatis rei
nominatae exterius, et sic est prius in Deo. Unde hoc nomen
paternitas, secundum quod significat conceptionem intellectus
nominantis rem, sic per prius invenitur in creaturis quam in Deo,
quia per prius creatura innotescit nobis, quam Deus; secundum autem
quod significat ipsam rem nominatam, sic per prius est in Deo quam in
nobis, quia certe omnis virtus generativa in nobis est a Deo. Et
ideo dicit: ex quo omnis paternitas in caelo et in terra nominatur,
quasi dicat: paternitas quae est in ipsis creaturis, est quasi
nominalis seu vocalis, sed illa paternitas divina, qua pater dat totam
naturam filio, absque omni imperfectione, est vera paternitas.
Consequenter cum dicit ut det vobis, etc., ostendit orationis
intentum. Et primo facit hoc; secundo ostendit per quid posset
impetrare suum propositum, ibi per spiritum eius, et cetera. Dicit
ergo: dico quod peto ne deficiatis, sed stetis viriliter. Scio tamen
quod hoc ex vobis facere non potestis sine dono Dei, ideo peto, ut
det vobis. Iac. I, 17: omne datum optimum, et cetera. Et hoc
quidem secundum divitias gloriae suae, id est secundum copiam
maiestatis eius et magnificentiae. Ps. CXI, 3: gloria et
divitiae in domo eius. Prov. VIII, 18: mecum sunt divitiae et
gloria. Divitiae, inquam, quae faciunt virtute corroborari. Is.
XL, 29: qui dat lasso virtutem, et his qui non sunt fortitudinem
et robur multiplicat. Et hoc in interiori homine, quia nisi in
interioribus fortificetur homo, faciliter ab hoste superatur. Is.
IX, 7: confirmet illud et corroboret in iudicio et iustitia, amodo
et usque in sempiternum. Tunc resumatur illa particula interposita,
scilicet per spiritum, in qua ostendit per quid obtinere potest quod
petit. Ipse enim spiritus, qui roborat, est spiritus fortitudinis et
est causa non deficiendi in tribulationibus, quem obtinemus per fidem
quae est fortissima: quia fides est substantia rerum sperandarum, id
est facit in nobis subsistere res sperandas. Unde I Petr. V, 9:
cui resistite fortes in fide. Et ideo subiungit habitare Christum per
fidem, et hoc in cordibus vestris. I Petr. III, 15: dominum
autem Christum sanctificate in cordibus vestris. Per quod? Dico
quod non solum per fidem, quae, ut donum est fortissima, sed etiam
per charitatem quae est in sanctis. Et ideo subdit in charitate
radicati et fundati. I Cor. XIII, 7: omnia suffert, omnia
credit, omnia sperat, omnia sustinet, charitas numquam excidit.
Cant. ult.: fortis est ut mors dilectio. Unde sicut arbor sine
radice, et domus sine fundamento de facili ruit, ita spirituale
aedificium, nisi sit in charitate fundatum et radicatum, durare non
potest.
|
|